Series VI Band 4 · No. 80.

Characteristica Verbalis

[Mai bis Juni 1679 (?)]

Latin

 [Mai bis Juni 1679 (?)] Characteristica Verbalis

In Kleindruck geben wir die vier nacheinander von Leibniz gestrichenen ersten AnsΓ€tze wieder:

Vocabula sunt signa vel conceptuum vel modorum concipiendi.

Conceptus sunt rerum aut modorum. Rerum, ut Deus, homo, cogitatio, calor. Modorum, ut habens Deum, habens hominem, habens cogitationem, habens calorem. Nemp [bricht ab]

Vocabula sunt signa vel conceptuum vel modorum concipiendi.

Conceptus sunt subjectorum (ut Homo, Calidus) et Abstractorum ut humanitas, caliditas. Subjecta sunt vel definita, ut Homo, vel indefinita, ut calidus, neque enim patet an homo an lapis dicatur esse calidus.

Vocabula sunt signa vel conceptuum vel modorum concipiendi.

Nomina sunt signa conceptuum, caeterae partes orationis sunt signa modorum concipiendi.

Nomina sunt vel per se plenum conceptum facientia, quae vocantur Substantiva, vel aliquo alio nomine ad conceptum integrandum indigentia, quae dicuntur Adjectiva.

Ita Homo, doctrina nullo alio indigent supplemento. Sed si dicas Doctus, subintelligitur aliquis ut homo.

Vocabula sunt signa vel Conceptuum, ut Nomina, vel modorum concipiendi, ut caeterae partes orationis.

Conceptus sunt vel abstracti vel concreti. Nempe concreti involvunt subjectum cum formalitate. Abstracti ipsas formalitates respiciunt, id est essentias in se spectatas absque casu, id est absque subjecto, loco, tempore, materia, individuo, id est formalitates non posse de se invicem praedicari, nisi in propositionibus

Vocabula sunt signa vel Conceptuum, ut Nomina, vel modorum concipiendi, ut caeterae partes orationis.

Conceptus spectantur vel per se, vel per accidens. Per se secundum ipsas formalitates, ut humanitatem, pulchritudinem, tripedalitatem, abstrahendo animum a materia metaphysica sive subjecto, adeoque et a tempore, loco et casu. Per accidens vero quatenus consideratur plurium formalitatum concursus in eodem subjecto, quemadmodum facultatem poeticam et jurisprudentiam contingit esse in eodem subjecto. Quare et nomina inventa sunt Abstracta, ut humanitas, calor: Concreta, ut Homo, calidus.

Discrimine inter Substantiva et Adjectiva in Characteristica careri potest. Nam inter corpus et extensum, nihil aliud interest, quam quod corpus videtur significare: subjectum extensum; quod tamen satis jam in voce extensi continetur. Ita homo nihil aliud est quam subjectum humanum seu subjectum humanitatis. Soliti autem sunt homines excogitare hujusmodi nomina substantiva subjectum includentia pro illis rebus, quas magis considerant, nam rerum extensarum multitudo constituit quendam coetum seu aggregatum cujus partes habent non tantum convenientiam sed et connexionem; rerum vero calidarum multitudo dispersa est. Similiter omne aurum in toto mundo consideratur velut totum quoddam (unde nec dicimus in plurali aura sed auri copiam, de l'or, gold), ita et omnes homines unum coetum facere intelliguntur, praesertim cum accedat hominum ex se invicem propagatio. Hinc oritur illa quaestio an res specie differant; concipiunt enim homines quasi semina quaedam etiam in rebus inanimis, ut metallis: et chymici inprimis huc inclinant, qui etiam qualitatibus omnibus quasi quaedam subjecta radicalia ascribunt. Ita credunt formas substantiales latere in seminibus, colores in quibusdam tincturis, odores in sulphuribus, sapores in salibus; ita ut formae (cum suis scilicet vehiculis) ex subjectis quibusdam extrahi et aliis infundi possint. Sed cum haec minus certa sint, nec satis liquido sit explicatum quid intelligunt homines cum de differentia specifica quaerunt, ideo ista nunc quidem in characteristica negligemus, donec distinctius constituantur.

Discrimen inter Propria et Appellativa etiam negligi potest, nam non tantum nomina individuorum origine fuere appellativa, sumta a discrimine quodam; sed et nihil ad rem pertinet, an hunc de quo loquimur solum in rerum natura esse dicamus, an alibi alium extare ei similem. Aliud potius discrimen inter nomina substituendum erit, huic simile, quod scilicet res vel per notas ex eorum qualitatibus [sumtas] nominabimus, vel per aliquod signum arbitrarium ipsis ascriptum, et hoc sensu quadrilaterum erit appellativum, rhombus proprium nomen rei cui tribuitur.

Discrimen generum masculini, foeminini, neutrius, plane inutile est ad ratiocinationem, et inventum tantum colloquii causa, ut tituli, quibus homines discriminamus.

Modi concipiendi designantur particulis, quae particulae in linguis receptis vel singulatim faciunt vocabulum, vel cum aliis vocabulis coalescunt, ut affixae et terminationes, sed in lingua philosophica, particulae, affixa et terminationes non distinguentur, quia quaelibet pars vocabuli, erit vocabulum.

Ex particulis et nominibus oriuntur variationes: nempe: casus, flexusve. Ad particulas refero verba auxiliaria. Verba omnia coalescunt ex nominibus cum judicii alicujus connotatione; seu ex nominibus cum verbo est.

Sed sequamur filum linguarum receptarum. Quaeramusque quomodo omnia commodissime resolvantur. Incipiamus autem a casibus nominum; qui semper resolvi possunt in praepositiones cum nominativo, quod exemplo Italicae, Gallicae, Hispanicae patet.

Praepositiones sunt connexiones plurium nominum ad formandum unum nomen. Conjunctiones sunt connexiones plurium nominum ad formandum judicium seu propositionem aut plurium propositionum, sive ad formandam ex pluribus unam propositionem, sive ad formandam unam Orationem id est compositum ex propositionibus. Quod compositum est ratiocinatio, vel tractatio.

Praepositiones igitur nituntur relationibus rerum, quae significant locum, tempus, locum et tempus simul ut locum praeteritum, locum futurum (terminum a quo et ad quem), Causam (id est efficientem vel finalem), Materiam. Convenientiam, Oppositionem, Exceptionem, separationem; permutationem (seu mutuam separationem et adjunctionem), Unionem. Sed haec paulo distinctius ordinanda sunt:

Relatio rei ad rem est vel convenientiae, vel connexionis.

Relatio convenientiae est vel similitudinis, vel dissimilitudinis. Huc pertinet analogia, seu ipsarum similitudinum comparatio.

Relatio connexionis est vel subjecti et adjuncti, vel adjuncti et adjuncti, vel subjecti et subjecti. Ubi tamen notandum aliquod adjunctum posse rursus esse subjectum, ut calor est subjectum magnitudinis.

Connexio subjecti et adjuncti exprimitur per in ut doctrina in homine est laudanda. Nullum in latino [extat] reciprocum exprimens relationem hominis ad doctrinam, nisi velis dicere homo cum doctrina est laudandus. Sed vocabulum, cum generaliter significat, quandam connexionem, non hanc speciatim de qua agitur.

Videndum an duae formalitates sibi possint esse subjectum et praedicatum reciproce, ut virtus gloriae, et gloria virtutis; quemadmodum apud Lullium enuntiari solet. Hoc obiter.

Connexio adjuncti et adjuncti exprimitur etiam per cum, neque enim peculiaris habetur praepositio, gloria cum virtute est efficax, ubi perinde est ac gloria et virtus in eodem subjecto.

Careri potest abstractis in lingua philosophica, et hoc semel constituto multa resecabimus. Et vero abstractio abit in infinitum, et in se ipsam replicatur. Considerandum tamen est in rationum et numerorum tractatione forte commode careri non posse abstractis. [Itaque] sufficiet hoc praeceptum, ut evitentur quoad licet. Et vero pro certo habeo characteristica recte constituta omnino vitari posse. In Geometria ergo et Arithmetica per lineas et numeros non intelligemus abstracta sed res cum ipsis, ut circulus, nimirum, aureus, argenteus, ligneus, Numerus id est res multae, ut: Numerus quadratus, id [est] res tot, ut possint disponi quadrate.