Series VI Band 4 · No. 78₃.
Dritter Ansatz
DRITTER ANSATZ
In re Mathematica in universum, sive de Numeris ac Figuris, sive de Motibus,
aliisque rebus mensurabilibus agatur, omnia problemata huc redeunt, ut ex propositis
conditionibus reperiatur productio quaesiti, sive certus operandi modus, quo absoluto,
ipsis conditionibus desideratis eadem opera sit satisfactum. Est autem hoc loco conditio
nihil aliud quam relatio quaesiti ad datum involvens magnitudinem. Operatio autem est
quidam modus tractandi vel res ipsas datas per constructionem, vel earum characteres
quibus repraesentantur per calculum. Ita vero institui potest operatio quo pleraque
peragantur potius circa characteres, et ut novissime circa rem ipsam, quando ad eam
denique accedendum est, pauca agenda supersint. Veluti si valorem cujusdam lineae
quaesitae in numeris reperiamus, manifestum est inventam longitudinem in scala tantum
quadam sumi debere, ut Constructio, sive operatio linearis absolvatur. Interdum tamen
constructio ipsa quae linearum ductu fit satis commoda brevisque est aut elegantiam
habet peculiarem. Quare ita instituendi sunt characteres, ut etiam constructiones per ipsos
cognosci possint commodissimaeque earum eligantur.