Series VI Band 4 · No. 78₂.
Zweiter Ansatz
ZWEITER ANSATZ
In Generali Mathematica, sive de Numeris ac Figuris, sive de Motibus, aliisque
rebus mensurabilibus agatur, omnia problemata huc redeunt, ut cujusdam magnitudinis
determinatio per alias datas reperiatur talis, quae sufficiat ad quaesitae ipsius productionem.
Determinatio est enumeratio conditionum quae sufficiant ad rem unam ab aliis
omnibus distinguendam. Productio est operatio quaedam exacta cujus requisita in
potestate sunt, et qua certum aliquid efficitur.
An autem problema ex propositis initio conditionibus satis determinatum sit, quanquam multis modis, praevideri possit, nullum tamen generalius indicium est, quam ipse eventus, si quaedam productio procedens inveniri potest; facile enim apparebit inter operandum, an id quod producitur sit unicum, an vero plura prodeant, quorum unum non minus quam alterum quaesito satisfaciat.
Itaque in hoc unum tantummodo incumbere debemus, ut ex conditionibus initio propositis inveniamus determinatam quaesiti productionem.
Die beiden folgenden Absätze in Kleindruck sind Vorstufen, die Leibniz durch den nachfolgenden Absatz ersetzt hat:
Omnis magnitudo a nobis exprimetur vel litera quadam, ut a, b, aliove symbolo simplici qualicunque, vel formula ex literis composita, quales mox explicabimus. Si plures designandae sint magnitudines quas aequales
Quaecunque magnitudinem habent, etiam partibus constant, quae si assignentur aequales inter se, magnitudo totius solo partium aequalium numero determinatur, et unaquaeque pars totum metiri dicetur, sed etsi partium inter se aequalium [bricht ab]