Series VI Band 4 · No. 78₁.
Erster Ansatz
ERSTER ANSATZ
In Generali Mathematica, sive de Numeris ac Figuris, sive de Motibus, aliisque
rebus mensurabilibus agatur, omnia problemata huc redeunt, ut cujusdam magnitudinis
determinatio per alias datas reperiatur talis, quae sufficiat ad quaesitae ipsius constructionem.
Determinatio est enumeratio conditionum quae sufficiant ad rem unam ab
aliis omnibus distinguendam. Constructio vero est operatio quaedam exacta cujus
requisita in potestate sunt, et qua certum aliquid producitur.
Ex omnibus porro determinationibus magnitudinum, simplicissima est aequalitas.
Nam quod datae cuidam quantitati aut earum aggregato aut producto aequale est, sive
cujus Valor est datus, id utique eo ipso datum est. Cumque ignota ex notis sufficienter
determinata, valorem etiam habeant determinatum, sequitur ignota tum demum perfecte
cognita haberi, cum eorum Valor est inventus.
Manifestumque est invento valore eo ipso inventam esse et constructionem, quoniam
valor est expressio quantitatis productione quadam ex datis quantitatibus facta per
operationes calculi quas in numeris semper peragere licet, quales sunt additio, subtractio,
multiplicatio, divisio.