Series VI Band 4 · No. 522.

Joh. Lud. Praschii De lege caritatis commentatio ad Hug. Grotii opus de jure belli et pacis

[Ende 1688 (?)]

Latin

 [Ende 1688 (?)]

Joh. Lud. Praschii De lege caritatis commentatio ad Hug. Grotii opus de jure belli et pacis.

[A2 ro] Contra eos notat se scribere qui ex Christo faciunt alterum Draconem novas et severiores leges ferentem, in quo et peccaverit Grotius. Christus ipse non praeterire unum jota de lege; est enim perennis.

[p. 7] Recte Rachelius praefatione Otii Noviomagensis: leges caritatis ne quidem quoad theoriam satis esse explicatas.

[p. 10] Jus naturae corruptae est obteri innocentem posse qui fugae obstet, Grot. lib. 2. c. 1. n. 4. ut cum urgente necessitate alienum [licite] putatur rapi, lib. 2. c. 2 n. 6. Hujus juris summa: proximus quisque est sibi. Et de hoc intellige Epistolam Judae v. 10. Rom. I. v. 21, 32. Adde Calixti Epit. Theol. mor. c. de leg. p. 49. ad 61. Aliud est quod Deus quaedam constituit ex hypothesi naturae corruptae, ut circa bella judicia Paul. [1. Kor.] VI. v. 7. qui dicit et ^%(/olvw ^%(/htthma.

[p. 11] Dices Grotius scripsit non Christianis solis, sed humano generi. Respondeo, esto, oportebat tamen eos docere et sanare nec cum insanientibus furere.

[p. 12] Caritas non differt a jure naturae. Distinguitur tamen caritas indefinite accepta a Christiana quae Christiano exhibenda, alia est liberalitas erga amplum jus ignotum, Petri 2. Epist. I. v. 7. filadelfía distincta ab ăgáphw et Paul. 1. Thess. 3. v. 12.

[p. 13] Luthero bruderliche liebe, gemeine liebe inter omnes homines cognatio.

[p. 14] Dilectio plh́rvma nómoy Paulo impletio legis Rom. XIII, v. 10. Add. vers. 8. et seq.

[p. 14 sq.] Tullius in officiis: omnes omnium caritates patria una complexa est.

[p. 16 sq.] Facessat sententia Socini, quod Christus autor legis perfectioris (+ licebit dicere Christum ob infirmitatem in aliis tolerata voluisse ad exactiorem normam revocare, ut polygamiam +). In doctrina Christi non agnoscimus distinctionem consilii a praecepto. Vide loca Matth. VII, v. 24, 1. Joh. III, vers. 21. 22, Jacob. IV. vers. 17. Schilterus Jurispr. Christ. cap. 10. Sed finge dari, an negligemus ut non data, an non tenebimur lege Gratitudinis. Plane qui id tantum quaerit quod salva conscientia sibi liceat, in eo non videtur esse vera caritas. Bonis haud sufficit Deum non offendere, sed ultro facere quod gratum esse sciunt. Qui debiles initio sunt oportet convalescere et ex pueris evadere viros. Seneca: Latius patet officiorum quam juris regula. Adde Grot. lib. 3. c. 10. Azor. Inst. mor. part. 2. lib. 12. c. 2. qu. 1, 6.

[p. 18] Qui damnum dedit cujus reparatio potest exigi dicitur laesisse justitiam, qui secus caritatem, ita Grot. lib. 2. c. 17. n. 9. ubi ambigentes videas Zieglerum [et] Henniges in Notis. Actio caritatis dicitur quod non ex pacto etc.

[p. 19] Qui te angariaverit ad unum milliare, ito ad duo ita Christus. Matth. V. 41. In secundo milliari est caritas.

[p. 26 sq.] Debemus animas pro fratribus ponere 1. Joh. III, vers. 16. Balduinus debitum hoc de promtitudine explicat, et licere tantum putat Cas. consc. lib. 4, c. 17, v. 8, sed quid est promtitudo sine effectu. Adde Lactant. Inst. lib. 5. toto cap. 18. et Danhauer Decal. disp. 9. quaest. 2, 3. Negat Grot. hoc esse juris naturalis, lib. 1. c. 2. n. 6. Unde ergo innotuit Ethnicis. Vespasianus apud Suetonum c. 9. periturum se potius quam perditurum, adde Valer. Max. lib. 4, cap. 7. Si Damon Phintiasve alter alteri defuissent, violata erat amicitia, idem si quis dominum, conjugem, etc. in periculo deserit infamis. Cicero ait: probatum quis bonus dubitet mortem oppetere, si sit ei profuturus. Hoc Grotius quasi ex lege Christi.

[p. 29] Scrupulus Grotii lib. 2, c. 25, n. 7. non teneri quem ad erumpiendum invasum si sine morte invasoris fieri non potest, nam ex parte invasoris majus esse periculum damni sempiterni. (+ Huic rationi Grotii non respondet. +)