Series VI Band 4 · No. 77₁.

Erster Ansatz

Latin

ERSTER ANSATZ

Cum videam hodie passim praesertim inter juvenes Mathematicos in Geometria interiore parum versatos invaluisse opinionem falsam, quodvis problema solvi posse per Algebram qualis hodie circumfertur; succurendum eorum errori existimavi. Nihil enim magis obest scientiarum progressui quam vel desperatio inveniendi nova, vel fiducia inanis praestandi quidvis: quoniam ita neque per nos aliquid novi aggredimur et praeclara aliorum inventa, quasi et in nostra potestate essent, temere spernimus. Itaque hoc loco omnia repetendo ab initiis, ipsosque Mathematicorum problematum fontes recludendo, ostendam, tum quam angusta res sit Algebra quae extat, tum quomodo Analysis Mathematica in immensum proferri possit: ita autem scribam, ut lectorem meum necesse non sit vel Algebrae vel Geometriae ullam habere peritiam. Mirabitur ipse introductum sese in haec arcana cum adhuc in vestibulo consistere sibi videretur. Tantum ab eo desidero ut intelligat Arithmeticam utcunque quemadmodum vulgo pueri solent.