Series VI Band 4 · No. 520.

De justitia et jure. Ad diversos titulos corporis juris civilis commenta

[Mitte bis Ende 1680 (?)]

Latin

 [Mitte bis Ende 1680 (?)]

Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi, id est justitia est habitus quo volunt homines facere quae legibus praecipiuntur, quando circa alios versantur.

Jus est quaedam recta ratio societates humanas conservans et dirigens.

Jus publicum est recta ratio conservans societatem civilem qua talem.

Jus privatum est recta ratio conservans et dirigens societatem hominum, non quatenus cives sunt, sed quatenus acquirunt, retinent vel ammittunt ea bona, quae sub dominium cadunt.

Juris naturae sunt quae qui negligit bestiis deterior est.

Jus gentium est quod dirigit societatem generis humani.

Jus civile dirigit societatem viventium in una civitate.

Jus Scriptum est quod indiget scriptura ut conservetur et ad posteros propagetur.

Jus non scriptum est ad quod observandum moribus et assuefactione homines trahuntur, ita ut scriptura opus non sit. Itaque quae juris consuetudinarii sunt disci solent ex hominum laudibus et vituperiis.

Tria juris praecepta ita oriuntur: justum est vel universale, hinc primum praeceptum est honeste vivere. Vel particulare, et hoc vel oritur ex justitia commutativa, quae praecipit neminem laedere; vel ex distributiva quae jubet suum cuique tribuere.

Jurisprudentia est habitus recte leges interpretandi.

Lex est oratio vel propositio universalis vim cogendi habens, a recta ratione seu prudentia profecta, hominum liberorum, eisque necessitatem operandi imponens.

Leges sunt circa ea quae contingunt ut plurimum, non circa ea quae ex accidenti.

De constitutionibus principum pugnant textus. Nam l. 1. hic dicitur quae imperator in aliqua causa statuit, etiam aliis legem facere. Contra est in l. 2. et 3. Cod. de LL., adde l. 8. h., at Justinianus l. ult. C. h. iterum quamvis sententiam inter litigantes dictam vult pro lege esse.

«Libertas» hominum est conditio quaedam eorum, faciens eos habiles seu capaces juris privati ut diversimode hoc jure utantur.

Liber homo est ex mente Jurisconsultorum, qui naturalem facultatem habet quidvis faciendi in qua primo homines nati concipiuntur etsi nonnihil legibus restricta sit. Servi quibus plane ademta est.

Si mater momento aliquo temporis, quo foetus in utero fuit, libera est, et partus liber nascitur, sive ingenuus est.

Imperatores libertatem hominum omni studio promovere conati sunt; quod est proprium status tyrannici, ut Civium potentia magis diminuatur, numero aucto qui in utero sunt jam nati finguntur cum de commodo eorum quaeritur l. 7. de statu hominum.

Si mancipium fuerit alienatum ex conditione ut intra certum tempus manumittatur, si id non fiat ipso jure [libertas] consequitur ex constitutione D. Marci l. 1.2. si mancipium ita fuerit alienatum, add. l. 22 de statu hominum.

Novell. 78. sublatum pene discrimen inter ingenuos et libertinos.

L. 27 de statu hominum ratio non constat cur scilicet is qui se libertinum professus est pro libertino habeatur. De His qui sui vel alieni juris sunt

Ex justis nuptiis quis natus censetur si initio septimi mensis, seu post spatium sex mensium sive 180 dierum natus sit, l. septimo 12 de statu hominum, add. l. intestato [3] §. de eo autem 12. de suis et legitimis haeredibus.

Partus agnoscendus est a patre ex SCtis constituta poena, l. nec filium 9. C. de patria potestate, nisi absentem se tunc aut infirmum fuisse probet l. 6. de his qui sui.

Jure naturae patria potestas est liberorum causa, jure Romano patrum causa, ut ipsis liberi acquirant. Imo jure Romano deterioris in eo conditionis sunt liberi quam servi, quod liberi non sibi sed parentibus acquirunt, et tamen ex suis contractibus conveniri possunt.

Pater naturalis emancipatum iterum arrogare potest, non civilis.

Liberi ingrati revocantur in potestatem, sed ut ingrati habeantur atrox injuria requiritur l. un. C. de ingratis liberis.

Pater ad emancipandum cogi potest si arrogatus impubes, factus pubes justas causas alleget l. 32. 33. de Adoptionibus, si emancipandi causa pater pecuniam acceperit l. 1. § 3. si a parente quis manumissus sit, si pater leno filiabus peccandi necessitatem imposuerit l. si lenones 12. C. de Episcopati audientia, si pater legatum conditione emancipandi relictum agnoverit l. si cui 92. de conditionibus et demonstrationibus.

Emancipatio etiam non jure facta tempore «co--» l. 25. de adopt., non obst. l. 2. «-em judic-» «adde» l. 1. C. de «adopt.».

Patres post emancipationem retinent usum fructum semissis bonorum in rebus filii adventitiis. Filius aut filia emancipati subsidium vitae parentibus naturalibus debent l. 5. C. de patria potestate.

Conceditur patri castigare filium aut si castigatio patris non suffecerit ad emendandum filium, pater jubetur eum praesidi provinciae offerre, qui sententiam dicet quam pater voluerit l. si filius 3. C. de patria potestate. De rerum divisione

Res sunt hoc loco bona externa, quae ab uno in alium transferri possunt, et bene vivendi instrumenta sunt; nempe separata a nobis. Res incorporales sunt instrumenta quaedam ab hominibus excogitata in solo intellectu subsistentia, talia sunt omnia jura nostra.

Nostrum est, quod nostri gratia est: ideo proprietas est potestas nobis competens, in res quae quicquid sunt nostri gratia sunt; et quae sunt quasi partes nostrae, id est patrimonii ejus quod nostrum corpus bonorum constituit, et quod regimus atque animamus.

Quaecunque non sine labore acquiruntur et conservantur, acquirentis sunt; quia nullus homo liber alterius gratia frustra laborare debet.

Usus est commodum quoddam quod ab aliquo instrumento ad bene vivendum percipimus, ad nos resque nostras conservandas. Fructus autem est augmentum instrumentorum vitae a rebus proveniens.

Publicae res sunt, quae sunt sub proprietate populi, usus tamen ad omnes spectat.

In litore quivis etiam aedificare potest, ac proprietatem loci acquirere dum aedificium durat, ideo litora communia sunt, non publica quamvis in iis jurisdictio competat populo unde conciliatur. l. 2. f. l. 5. f. h. cum l. 3. 4. D. ne quid in loco publico.

Res immobiles sunt instrumenta vitae ita comparata, ut quando iis usuri sumus, certo loco insistere cogamur. Hinc et semina in agris, et fructus pendentes [im]mobilibus annumerantur l. 44. de Rei Vindicatione, fimus pecorum agro destinatus, claves horrei. Hinc cum molendinis aquaticis navi impositis usurus certo in loco subsistere cogatur, erunt res [im]mobiles (+ imo contra, cum navi transferri possunt, et alibi eorum usus esse potest. Et malim definire, immobilia esse, quae solo vel natura, vel destinatione cohaerent, ut facile non tollantur +).

In murorum violatores poena capitalis l. 11. D. de divisione rerum.

Jurisconsulti volunt naturale esse ut ferae bestiae, item gemmae et lapilli sint invenientis, quia scilicet illa temeraria occupatio locum habuit, antequam homines coirent in civitates, sed illud potius naturale est, quod perfectissimum est, ut natura hominis non ab embryone sed homine adulto aestimatur: itaque magis naturale « - quivis» temere occupare liceat.

«Conventio» acquisitionem perficit. Itaque quando pretio inter Emtorem et venditorem conventum est, jam res non amplius domini sed emtoris gratia est, adeoque Emtoris periculo atque commodo est; nondum tamen dominus est Emtor neque velut partem quandam corporis ejus facit, antequam tradatur. De origine juris

Centumviri, quibus decemviri praeerant cum praetore de jure cognoscebant; judices pedanei de facto; qui ubi quaestio juris difficilior inciderat, ad centumviros referebant. ~~De Senatoribus ~~

Majores Magistratus erant, qui potestatis regiae partem exercebant, ut Consules, Censores, Praetores, aediles curules.

Dignitas tribuit praerogativam etiam circa jus privatum l. majorem 8. D. de pactis, l. fin. C. qui bonis cedere possunt et §. quod si nemo J. de satisdatione tutorum.

Filius Senatoris naturalis licet emancipatus vel alteri in adoptionem datus sit dignitatem retinet. Quod secus est in filio senatoris adoptivo. 1.6.7. de Senatoribus. Non refert an filius Patri nondum Senatori natus sit l. 5. eod. Item an pater postea dignitatem amiserit l. 9. hic.

Viduae nubentes inferioris gradus marito pristinam dignitatem amittunt. l. 8. de Senatoribus, add l. 12. eod. De officio praefecti praetorio

Erat militaris Magistratus, sed tamen ab eo et judicia exercebantur, et quidem sine appellatione. Nam mandata principis jurisdictione fungi videbatur: a mandatario autem ad mandantem non appellabatur. De officio proconsulis et Legati

Augustus cum senatu divisit provincias, et pacatas Senatui reliquit, reliquas cum exercitibus sibi sumsit, et in eas misit propraetores vel praesides, Dio lib. 53. velut legatos suos l. 12. pr. de accusationibus ubi et a Magistratibus Romanis distinguuntur, quod et facit Ulpianus l. 3. § 1. quod metus. At Senatus in provincias suas mittebat proconsules velut Magistratus populi Romani, qui habebant legatos suos, quemadmodum imperator habebat suos. De officio praesidis

Magistratus seipsum judicem dare non potest l. 5. de officio praesidis, l. ult. de officio praetorum.

Ex l. 6. § 1. h. probare volunt judicem debere judicare secundum acta et probata.

Mulcta est poena arbitraria a Magistratu pro arbitrio statuta. Hanc et remittere potest l. 6. §. ult. de officio praesidis. At poenam pecuniariam legibus statutam remittere non potest. De officio assessorum

Si quid praeses suasu assessoris male fecerit, non praeses, sed assessor ex imprudentia sua tenetur l. 2. quod quisque juris in alterum.

Nec in ea causa quis assideat in qua fuit advocatus l. ult. § 2. C. [de assessoribus.]