Series VI Band 4 · No. 519.

De justitia et jure.« Excerpta annotata ex corpore juris civilis

[Frühjahr 1680 (?)]

Latin

 [Frühjahr 1680 (?)] De Justitia et jure

Jus est ars boni et aequi l. 1. §. D. de Justit. et Jure.

Juris praecepta generalissima sunt: Honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere §. juris Inst. de J. et J.[;] l. justitia 10. §. juris praecepta D. eod.

Jus est vel publicum vel privatum. Publicum jus est quod ad statum Rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem ... . . Publicum jus in sacris ... . . et magistratibus consistit §. fin. I. de J. J.[;] l. 1 §. hujus studii D. eod. Privatum jus tripertitum est, collectum enim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. dd. ll.

Jus naturale est quod natura omnia animalia docuit. Hinc descendit maris et foeminae conjunctio, liberorum procreatio et educatio. D. d. l. §. jus naturale.

Jus gentium est quo gentes humanae utuntur. l. 1. §. fin. de J. J. Velut erga Deum religio, ut parentibus et patriae pareamus ... . . et cum inter nos cognationem quandam natura constituerit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse ... . . (+ porro +) cum jure naturali omnes liberi nascerentur, ... . . posteaquam jure gentium servitus invasit, secutum est beneficium manumissionis. ... . . Ex hoc jure ... . . discretae sunt gentes, regna condita, dominia distincta ... . . commercium, ... . . obligationes institutae. l. 2. seqq. de J. J.

(+ Idem jus vocatur et naturale +) quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit §. singulorum in f. I. de Rerum Divisione.

Jus civile est proprium ipsius civitatis l. omnes populi 9 de J. J. (+ quod non alia de causa nos tenet quam quia judicio populi receptum est l. de quibus 32. §. inveterata D. de Leg. +). Constat autem jus nostrum (+ civile +) quo utimur aut scripto aut sine scripto §. constat I. de J. N. (+ Jus scriptum generali nomine Lex vocatur. +) Sine scripto jus venit quod usus approbavit d. l. §. sine scripto. (+ Hoc appellatur Consuetudo. +)

(+ Historiam juris civilis discemus ex toto titulo Digestis de origine juris. +) De Legibus Am Rande zur Lesart: ^&.!!

Scriptum autem jus est lex, plebiscitum senatusconsultum. Principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentum §. scriptum autem I. de J. N. (+ quibus sacri canones addi possunt +).

Lex est quod populus Romanus Senatorio Magistratu velut Consule rogante constituebat. Plebiscitum est quod plebs plebejo magistratu interrogante constituebat ... . . nam populi appellatione universi cives significantur. Plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus caeteri cives significantur. Inst. d. l. (+ Plebisciti exemplum est Lex Aquilia +).

Senatusconsultum est quod senatus jubet atque constituit. Inst. d. l. (+ Hujus exempla sunt Senatusconsultum Macedonianum, Vellejanum, Trebellianum et Orphitianum et alia plura. +)

Jus praetorium est quod praetores introduxerunt ... . . supplendi juris civilis gratia l. jus autem 7. de J. J. Hoc etiam jus honorarium solemus appellare quod qui honores gerunt id est magistratus autoritatem huic juri dedere §. praetorium I. de J. N. Proponebant et aediles curules edictum de quibusdam causis, quod edictum juris honorarii portio est. d. l.

Quod principi placuit legis habet vigorem, quodcunque ergo Imperator per Epistolam constituit vel cognoscens decrevit, vel edicto praecepit, legem esse constat, haec sunt quae Constitutiones appellantur §. sed et quod I. de J. N.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum erat jura condere. Nam antiquitus constituti erant, ut essent, qui jura publice interpretarentur, quibus a Caesare jus respondendi datum est, qui jurisconsulti appellabantur quorum omnium sententiae et opiniones eam autoritatem tenebant, ut judici recedere a responso eorum non liceret.

(+ Sacri canones Diesen und den folgenden Satz hat Leibniz durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. quoque huc pertinent. +)

Sanctorum conciliorum (+ Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini, Chalcedonensis de quibus locutus erat Imperator +) ... . . canones ut leges custodimus Novell. 131 princ. ~~De Consuetudine ~~

Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur l. de quibus 32. §. inveterata de Leg. In his, quae ex non scripto descendunt l. diuturna 33. de Leg. de quibus scriptis legibus non utimur l. de quibus 32. eod. Verum Verum bis legem: durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. non adeo sui valitura momento est ut aut rationem vincat aut legem l. 2. C. quae sit longa consuetudo (+ nisi tacitus consensus accedat ejus penes quem est summa potestas, nam +) ea quae ipsa sibi quaeque civitas constituit mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea lege lata §. sed naturalia I. de J. N.

(+ Caeterum +) primo quidem illud explorandum an etiam contradictorio aliquando judicio consuetudo firmata sit l. cum de consuetudine 34. de Leg. (+ controversum est an hoc velut necessarium an ut utile praescribatur, quod potius videtur, adde de judicatis +) Quae improbe excogitantur ea ne longa quidem consuetudine confirmari volumus. Novell. 134. §. porro nulli (+ controversum est an hoc intelligatur de his quae per se improba sunt, an de his quae tantum iniqui lucri causa male introducta, sed per se innocua sunt +). ~~De jure locali ~~

Praeses provinciae probatis iis quae in oppido frequenter in eodem controversiarum genere servata sunt causa cognita statuet. Nam et consuetudo praesens, et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est. l. 1. C. quae sit longa consuet. (+ Caeteroquin certum est. +) Debent omnes civitates consuetudinem Romae sequi 1. 1. §. sed etsi quae leges C. de Veteri jure enucleando. ~~De frequenter judicatis ~~

(+ ea cum consuetudine misceri videntur l. 1 C. quae sit longa consuetudo. de qua proxime cum de jure locali +), add. l. 38. de Leg. ~~De jure singulari ~~

(+ Singulare jus est quod in certam personam aut causam constitutum est, quemadmodum privilegia, rescripta, res judicatae, etiam leges a privatis latae, ut testamenta, et leges quas sibi dixere contrahentes qualis est lex commissoria. +) De conditionibus legum, ut subsistant

Imperatores Theod[osius] et Valent[inianus] ad Senatum ... . . Probamus ... . . si quid emerserit ... . . quod formam generalem et antiquis legibus non insertam exposcat, id ab omnibus antea tam proceribus nostri palatii quam gloriosissimo coetu vestro patres conscripti, tractari: et si universis tam judicibus (+ intelligi arbitror primos illos Magistratus qui paulo ante palatii proceres dicebantur +) quam vobis placuerit, tunc legata ... . . dictari, et sic ea denuo collectis omnibus recenseri, et cum omnes consenserint, tum denique in Sacro ... . . consistorio recitari, ut universorum consensus nostrae serenitatis autoritate firmetur. Scitote igitur non aliter imposterum legem ... . . promulgandam.

Servus fugitivus praetor designatus est, ... . . quid dicemus an quae edixit quae decrevit nullius fore momenti? ... . . Verum puto nihil eorum reprobari l. Barbarius 3. de officio praetorum.

Sancimus Diesen Absatz hat Leibniz durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. ut ex eo tempore constitutiones nostrae valeant, ex quo in commune omnibus manifestae factae sunt ... . . post duos demum menses quam (+ lex +) insinuata fuerit. Novell. 66. §. Sancimus.

Imperator ad praefectum praetorio: quaecunque sacra pragmatica forma publicarum causarum nomine facta throno excellentiae tuae insinuata non fuerit, hanc nullo valere tempore volumus. Novell. 152. ~~De Legum interpretatione ~~

Inter Diesen Absatz hat Leibniz durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. aequitatem et jus interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. l. 1. C. de Leg.

Oportet ... . . ab imperatoria interpretatione duritiem legum ... . . emendari. l. leges sacratissimae 9. C. eod. Non desperamus quaedam ... . . emergi negotia quae adhuc legum laqueis non sint innodata. Si quid igitur tale contigerit angustum imploretur remedium l. 2. §. sed quia divinae C. de Veteri jure enucleando. (+ Unde aequitas scripta requiritur. +)

Placuit in omnibus rebus praecipuam esse justitiae aequitatisque scriptae quam stricti juris rationem l. placuit 8. C. de judiciis (+ quanquam non diffitear hujus loci suspectam mihi lectionem esse +). (+ Unde Jurisconsultus: non est ausus legem arctare contra generalitatem verborum, etsi manifeste cessaret ratio legis in sequenti facti specie, his verbis: +) prospexit Legislator ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur ... . . ipsa igitur quae divertit omnes omnino servos suos manumittere vel alienare prohibetur quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem servum, qui extra ministerium ejus mulieris fuit, vel in agro vel in provincia possit manumittere ... . . quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est. (+ Sunt tamen sequentia loca quibus libertas interpretandi videtur probari. +)