Series VI Band 4 · No. 511.

De legum interpretatione« Excerpta annotata ex corpore juris civilis

[1677 (?)]

Latin

 [1677 (?)] De legum interpretatione

Cum Cum bis debet durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. in uno casu sententia (legum) manifesta est, is qui jurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita jus dicere debet. (+ Ad similia inquam id est quae tendunt ad eandem utilitatem +) l. 12. et seq. de Leg. adde l. de quibus 32 eod. quoties deficit actio vel exceptio, utilis actio vel exceptio danda est l. quoties 21 de praescript. verb.

Lex Lex bis interpretatione durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. utilis reipublicae adjuvanda est interpretatione. l. hoc modo 64. de condit. et dem.

Quod vero contra rationem juris receptum est non est producendum ad consequentias, l. quod vero 14 de Leg. add. l. quod non 39. eod. (+ cessante porro ratione legis lex ipsa cessat, itaque +) quod favore quorundam constitutum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum nolumus inventum videri, l. quod favore 6. C. de Leg. (add. l. nulla juris ratio 25. D., eod. l. plures 18. in fin. C. de fide instrum. Exempla sunt in l. carbonianum 3 § divus enim De Carbon. edict. et l. non eo minus 14 C. de procur. et l. cum hi 8 § eam transact. D. de transact. et l. contra 28. in princ. de pact.).

Etsi Etsi bis subveniendum durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. nihil facile mutandum in solennibus tamen ubi evidens aequitas postulat subveniendum est, l. *etsi nihil. * [183.] de Reg. jur. l. in omnibus 90 de Reg. jur. Exempla sunt in l. in summa 2. § quanquam D. de aqua pluv. arc. l. filio praeterito 17. de injust. test. l. ait praetor 1. de in int. restit.

Plane in re dubia melius est verbis edicti servire, l. 1. § sed si sciente de exerc. act. (et) non aliter a significatione verborum recedi oportet quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem, adde l. sicut 8. § si debitori D. Ubi pignus vel hypoth. solv. l. si vero 64. § de viro in f. D. solut. matrim. (nam) contra legem facit qui id facit quod lex prohibet, in fraudem vero legis qui salvis verbis legis sententiam ejus circumvenit, l. contra legem 29. de Leg. (sed) non dubium est contra legem committere eum, qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem, nec poenas legibus insertas evitabit qui se contra juris sententiam saeva (+ lego: scaeva +) praerogativa verborum fraudulenter excusat.

Benignius leges interpretandae sunt, ut voluntas eorum conservetur, l. benignius 18. de Leg. adde l. nulla 25. de Leg. l. semper [56.] et l. ea quae in fin. de R. I. Exempla sunt in l. non sine ratione 5. § quamvis C. de bonis quae liberis. l. per fundum 11. D. de servit. rustic. praed.

Beneficium Beneficium bis interpretari durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. imperatoris ... debemus quam plenissime interpretari, l. beneficium 3. de const. princ. (exemplum est in l. 2. C. de bonis vac.) (+ in legibus interpretandis adhiberi potest argumentum quod vocant a contrario sensu, exempli causa +) cum lex in praeteritum quid indulget in futurum vetat, l. cum lex 22. de Leg. De Legum potestate

Leges Leges bis referat durch Anführungszeichen am Rande hervorgehoben. et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim et de praeterito tempore et adhuc pendentibus negotiis cau[sa]tum sit. l. leges 7. C. de Leg. (+ sed et hoc casu si appellatum sit +) justum nobis visum est ut secundum eas leges praedicta appellationis causa examinaretur quae tempore prolatae valuerint sententiae ... tametsi legem postea promulgari contigerit quae novi aliquid disponat, et vigorem suum vel ad praeterita etiam negotia referat. Novell. 115. princip.

(+ Hic dubia nascuntur, videtur enim rationis esse ut distinguatur inter leges quae jus vetus interpretantur, et quae novum condunt; illas aequum, has iniquum est praeteritis et pendentibus causis accomodari, imo poenae lege nova definitae factis ante legem irrogari non posse videntur; et si testamentis nova forma praescriberetur, pertineret ad testamenta post legem condita. Sed hoc discrimen non satis observare videtur Imperator; nam si nominatim cavetur de praeteritis causis lege comprehendendis, signum est legem esse interpretatricem tantum, quo posito vim suam dudum habuit, tametsi id non omnibus esset manifestum, ac proinde etiam ad causas pertinet, in quibus a sententia lata appellatum est. +) Princeps legibus solutus est, Augusta autem licet legibus soluta non est. Princeps tamen eadem illi privilegia tribuit, quae et ipse habet, l. princeps 31. de Leg.