Series VI Band 4 · No. 510.
De systemate jurisprudentiae condendo
[Frühjahr 1686 bis Sommer 1686 (?)]
[Frühjahr 1686 bis Sommer 1686 (?)]
Jus pariter et judicium, quo jus persequimur, duplex est publicum et privatum. Publicum judicium est, quod inter privatum et rempublicam exercetur, rempublicam inquam quatenus respublica est, et publicam utilitatem continet; non quatenus possessiones aliquas habet, aut actus obit ad instar privati. Itaque si cum fisco principis aut civitatis judicio experiare privatum judicium est, sin de praemio tuo agatur, aut poena, sive quid a te exigatur, virtutis atque honestatis, aut securitatis publicae causa, publicum judicium esse existimatur. Quoniam autem causae publicorum judiciorum multiplices admodum sunt, et plurimum habent ab arbitrio legislatorum, et pro reipublicae forma, atque usu cujusque gentis mire variant; causae vero judiciorum privatorum magis in naturali jure subsistunt, et apud plerosque populos magnam partem eaedem habentur, et paucioribus capitibus continentur, ideo ab his ordinandis recte incipietur.
Jurisprudentiae systema diversa ratione condendum est, pro usu eorum, quibus
traditur. Nam si Legislatoribus scribamus, et his qui ipsis a consilio sunt, tradenda est per
causas, et ex utilitate reipublicae demonstranda, ut proinde nihil aliud jurisprudentia
futura sit, quam scientia civilis, quae legibus publicis stabilita est. Possis etiam dare
Historiam Legum, ostendereque quomodo paulatim sint mutatae in aliqua republica non
tantum ob publicam utilitatem, sed et ob errores hominum atque affectus. Sed neque
politicis neque Historicis legum causis populi indigent; imo nec Magistratus, nisi quibus
legislatoriae autoritatis pars concessa est.
Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz anschließend ersetzt:
Possunt illi brevi et accurata eaque ordinata recensione contenti esse, sed duplex potissimum ordo hic occurrit, vel enim proposito facto enumeratur quicquid juris exinde nasci potest; vel contra proposito jure enumerantur facta ex quibus nascitur tolliturve. Priore modo leges spectantur velut cautelae sive compendia rei familiaris modique rei acquirendae ac conservandae, ut scilicet appareat, ex quibus factis quodnam jus sequatur, eaque tractatio legum pertinet ad oeconomicam scientiam. Ita utile est patrem familias diligentem, vel certe eum qui aliis consilium daturus est, catalogum habere earum quae jure constituta sunt circa aedificia, circa pascua, circa aquas, aliaque multa, quem inspiciendo cavere sibi aliisque possit. Verum hujus catalogi loco esse possunt indices materiarum qui corpori legum plerumque subjiciuntur, ut alios multos taceam tractatus peculiares Repertoriave, quae passim extant. Fateor tamen leges publicorum judiciorum, politicas scilicet, militares, fiscales, criminales utiliter factorum ordine disponi, ut habeant subditi in conspectu, quid sibi sit cavendum observandumque.
Possunt illi clara brevi et accurata eaque ordinata recensione contenti esse, clara, ne qua facile de sensu legislatoris disputatio oriatur, brevi, ne quid redundet, accurata, ne quid desit, ordinata, ut lex facile reperiri ac retineri possit.
Ordinata legum recensio duplex esse potest, una secundum facta, altera secundum jura. Secundum facta, quoties proposito unoquoque facto enumerantur varia jura quae inde nascuntur. Atque haec methodus est per personas, res, et actus. Ita recensetur, quae sint privilegia foeminarum, quae pupillorum, quid circa aedificia, pascua, aquas, sit observandum, quae in contractibus cautelae adhibendae. Eaque methodus utilis est privatis ad res acquirendas conservandasque, ad cavendas insidias inimicorum, ad famam denique vitamque tuendam. Et vero Leges quae de jure publico, rebusque sacris, publicis singulariter ita dictis, militaribus, fiscalibus, politicis, criminalibus, traduntur, non videntur alia melius ratione proponi posse, quam ut cuique hominum generi et professioni quam vocant sua praescribantur officia quibus non tantum poenas sed et damna evitare quin et praemia laudemque consequi possint. Deinde de rebus quoque peculiariter dicetur, colligendo in unum fasciculum quae circa eandem rem diversarum etiam professionum homines observare debent, ita separatim leges vestiariae, sumtuariae, agrariae, de aedificiis, de sylvis proponentur, quanquam ne bis eadem dicantur modo cum de re modo cum de persona agitur, aliquando sufficiat uno loco indicari quae alio uberius explicantur, quo remittendus erit lector. Postea Actus consequentur, laudabiles, culpati, indifferentes effectu tamen suo non destituti quales in criminali jurisprudentia pariter atque in reliquis juris partibus enarrantur sed ne semper nos de ordine nimis anxios esse oporteat, cum hic non scientia sed simplici recensione sit opus, indices alphabetici praestare possunt.
Alia Methodus est, ut jura ipsa ordine percensentes, atque unicuique immorantes explicemus, ex quibus causis nasci, intendi, infringi, tolli possit. Ita enim quod facti est juri subjicimus, quemadmodum supra subjeceramus jura facto. Eaque Methodus imprimis apta est instruendis judiciis, ut quisque postulationem edens velut digito indicare possit, quam actionem instituat, seu quibus ex causis quid petat. Ea quoque ratione ex immensa illa multiplicitate, quam prior recensio attulit, jus in arctum cogi, ac certum determinatumque reddi potest. Itaque leges privatas imprimis non alia ratione commodius tradi posse arbitror, quam ut enumeremus species jurium realium, personaliumque, et causas uniuscujusque. Praemittenda tamen sunt aliqua ad factum, seu ad personas, res, actus, pertinentia compendii causa, ut quod in universis aut certe multis juris speciebus locum habet, quotiescunque illa persona, illa res, illud factum occurrit, semel in univer sum admoneatur. Sunt enim communia omnium jurium, sunt communia omnium realium jurium, sunt alia communia aliorum, sunt propriae unicuique juri causae, quae omnia non nisi factorum ordine disponi possunt. Juris tamen varietates totum systema moderantur, ultima tantum cujusque capitis sub divisione factis relicta.
Juris privati duae [sunt] partes, una de Causarum Meritis, ut vocant, altera de
Judiciorum forma. Causarum Merita his videntur capitibus contineri:
1o Persona quae habetur pro Nulla.
2o Persona quae habetur pro alia persona, ubi et persona quae personam repraesentat.
3o Res quae habetur pro nulla.
4o Res quae habetur pro alia re. Ubi et rerum accessiones.
5o Actus qui habetur pro nullo.
6o Actus qui habetur pro alio actu, ubi et actuum circumstantia.
7o Causa acquirendi juris in corpus personae, seu juris personalissimi.
8o Causa amittendi.
9o Causa acquirendi juris realis.
10o Causa amittendi.
11o Causa acquirendae obligationis.
12o Causa amittendae.
13o Causae quae non ipso jure tollunt postulationem sed elidunt per exceptionem.
14o Praescriptiones temporales.
Juris privati duae sunt partes, una de causarum meritis, ut vocant, altera de judiciorum forma.
Tota doctrina de Meritis causarum rursus duas habet partes, unam de interpretationibus Facti, alteram de causis juris. Et quanquam interpretatio facti sit in arbitrio judicantis, causae autem juris ex legibus sint petendae; attamen leges ipsae interdum judicantibus praeeuntes aliquas facti interpretationes authenticas reddidere, praesertim illas, quae magis arbitrariae sunt, et quibus jurisconsulti vel judices per se non erant usuri. Consistit autem interpretatio facti in rerum veritate, et in praesumtionibus fictionibusque juris. Et praesumtiones juris ex probabilibus tanquam certis concludunt aliquid de rerum veritate; et interdum nec probationes in contrarium admittunt quemadmodum cum res judicata pro veritate habetur. Quo casu in fictiones juris degenerant. Fictiones enim juris res certa quadam ratione interpretantur, etiamsi constet sese aliter habere naturam. Et quidem interpretationes facti secundum rerum veritatem non ex jurisprudentia, sed ex scientia cujusque rei petendae sunt, exempli gratia, tempus partus ex scientia naturali, cum quaeritur utrum aliquis pro posthumo Titii sit habendus. Et has tamen interpretationes ex natura sumtas subinde firmant leges, quod annotare debebit, qui omnia Legum et Jurisconsultorum placita in ordinem redigere volet. Sed nobis propositum est, eas tantum interpretationes facti referre, quae vel non satis certae sunt, adeoque si non ob rationem certe ob legem tenentur; vel quas praeter rerum naturam lex introduxit. Et ad interpretationes facti etiam peculiares quasdam probationes refero, quae per naturam non satis certae, a legibus plenam autoritatem accepere. F 2. SCIENTIA JURIS NATURALIS
EXCERPTA, EXCERPENDA ET NOTAE MARGINALES