Series VI Band 4 · No. 509.

De justitia ac amore voluntateque Dei

[August 1680 bis Dezember 1688 (?)]

Latin

 [August 1680 bis Dezember 1688 (?)]  Justitia est caritas sapientis.

Justitiam compendiosissime pariter atque efficacissime definiri posse arbitror, Caritatem sapientis, caritatem scilicet, seu benevolentiam generalem, quae futura esset etiam in sapientissimo, si quis talis inter homines versaretur. Quod non ita accipio, quasi Virum Justum sive Bonum, necesse sit rerum cognitione excellere, et Primas aequi bonique causas intelligere; sed quod in iis quae pertinent ad caritatem, eadem facturus sit quae sapiens faceret aut juberet. Itaque Justus vel ipse summa ratione agere assuetus erit, vel saltem, quod hic sufficit, promtus obtemperare sapienti. Et ut aliae virtutes in aliis affectibus moderandis versantur, ita putandum est justitiam in affectu hominis erga hominem seu juvandi nocendique voluntate regenda occupari.  Justitia haec possibilis est et cadit caritas in sapientem.

Hinc statim occurritur Carneadi, qui Justitiam dicebat summam esse stultitiam, quod per eam homines alienis commodis cum damno proprio velificarentur. Quae objectio ex ignorata justitiae definitione nata est. Caritas enim sapientis stulta esse non potest. Hoc ergo supererat, ut ostenderet Carneades, impossibilem esse Definitionem nostram, id est caritatem cum ratione consistere non posse. Sed posse ex ipsis Caritatis et Sapientiae notionibus manifestum est. Sapientia enim est Scientia felicitatis, jam saepe in futurum utile, et in Summa suadendum est, felicitatem hoc est laetitiam durabilem quaerenti (: cujus magna pars recte factorum conscientia est :), alienis commodis etiam cum sua praesenti jactura favere, neque aliud a Viro justo nos desideramus, quam quod ipsimet maxime utile esse ostendemus. Itaque desideratum Socratis implebimus, qui honestatem et utilitatem male dissociata reconjungi optabat, illique male precabatur, qui primus disjunxisset.  Caritatis natura.

Caritas est habitus amandi omnes, seu benevolentia universalis suis tamen gradibus pro ratione objecti discreta. Consistit autem per se, non in actu sed habitu, seu valida mentis inclinatione, quam sive sorte nascendi, sive singulari Dei benificio, sive crebro usu acquisivimus. Unde justitia quoque habitus erit. Neque vero amare possumus singulos (quos nec novimus) nisi quatenus amamus omne genus humanum, sive potius omne genus ratione utentum; parati et cupidi cum occasio tulerit, erga omnes, quatenus res patitur, optimam voluntatem nostram opere ipso testari. Si vero plurium utilitates inter se pugnabunt, praeferemus id quod erit in summa melius, id est conveniens pluribus praestantioribusve. Ac caeteris paribus eo magis quemque amabimus, quo magis perfectione animi, seu vera Virtute excellet.  Quid sit Amare, et quomodo possibilis sit Amor honestus, quo amans amici bonum per se expetit.

Amorem hic intelligo, qui vulgo honestus, Scholasticis amor amicitiae appellatur. Hoc itaque sensu amare est alterius felicitatem per se expetere, vel quod eodem redit, alterius felicitate delectari. Nam jucunda per se expetimus, licet nullo inde fructu percepto aut sperato; et vicissim quaecunque per se expetimus jucunda sunt. Talis est vere amanti felicitas amici, propriae scilicet felicitatis incrementum. Unde difficilis alias quaestio solvitur, quomodo amicorum commoda propter se expetere possimus, cum tamen constet omnia homines facere sui boni causa. Scilicet quia felicitas amicorum voluptas nostra est. Imago hujus amoris est etiam in affectu hominis erga res in quas felicitas non cadit: ita dicimur amare statuam, domum, equum, villam, oppidum, patriam; quando gaudemus harum rerum egregio statu, atque pulchritudine, et ipsa earum contemplatione ac sensu delectamur.  Praestantia Amoris Divini.

Hinc porro cum nihil sit Deo pulchrius perfectiusque, sequitur nihil amore Dei ~~super omnia* jucundius, et, si quis Deum norit, facilius esse. Licet autem Deo prodesse* *non possimus, facimus tamen aliquid simile, cum voluntatem ejus animo praesumtam adimplere conamur. In quo amico simul et Domino colendo vel ideo felices sumus, quod ipse semper felix est, nec unquam nobis doloris causa erit infortunio suo, aut auxilio nostro indigebit. Deinde quod cum semper omnia summa ratione agat, tuto cum eo a nobis agi potest, secus ac cum illis, qui affectibus rapti, nullam certam regulam sequun tur, et ab illis quoque offendi possunt, qui eos maxime ornare volunt. Hic vero semper bona voluntate contentus est, et omnia bene gesta, aut destinata, seu quae praesumtae voluntati suae consentanea sunt, uberrime repensat.  De discrimine Voluntatis Dei praesumtae et eventu declarandae absolutae.

Licet autem nihil omnino fieri possit ipso ita plane invito, ut contrarium decreverit, ea tamen vere nolle dicitur, quae non vult permittere, nisi sub conditione poenae ejus qui facit. Et vicissim ea verissime vult, quae jubet, seu quae nos vult velle, sive quae nos facientes vel saltem studiose conantes, praemio afficit; licet ea non semper velit voluntate illa absoluta, quae successum infallibilem habet. Fieri enim potest, imo solet, ut me Deus aliquid velit agere atque conari, quod absolute fieri aut mihi succedere non decrevit; et vult aliquando ut petam, quae non vult ut obtineam. Nos tamen quamdiu divina illa voluntas absoluta atque efficax, eventu declaranda, nobis nondum manifestata est,~~ ~~praesumere, atque conando agendoque exprimere debemus, Deum absolute velle quae jubet, et absolute nolle quae vetat. Et Voluntas Dei moralis (hoc est praeceptis seu~~ ~~dictaminibus et promissis minisque nobis declarata), apud nos debet esse Voluntas absoluta praesumta, quam omnes sequi debent, donec aliud potius absolute velle vel permittere Deum eventu constiterit. Semper enim praesumtam Voluntatem suam implere satagentes praemio, secus facientes poena afficit. Quod etiam faciunt alii sapientes Legislatores.  Voluntas Dei easdem quas sapientia, nobis agendi regulas praescribit.

Est autem Praesumta Dei Voluntas, ut quisque ea agat, quibus videtur se~~ ~~ipsum, et quae sunt circa se ipsum maxime perficere posse, seu ut quisque conetur ornare Spartam suam; quod idem et sapientiae dictatum est, quoniam laetitia consistit in sensu perfectionis. Itaque debemus pro viribus et modulo nostro in emendandis nostris rebus, ac publico bono procurando niti, licet non semper successus faveat; quo destituente nec tristari, nec taedio obrepente desistere lassarive oportet. Quoniam Dei solius est, tempora nosse, et modos, quibus optime exitus reperietur. Itaque ubi nostrum officium fecerimus, contenti simus circa praeterita, in quibus Dei voluntas jam eventu cognita est; quam optima autem reddere conemur futura, de quibus nondum quicquam nobis declaravit Deus, et nostrae industriae locum reliquit. Et sane pro certo habendum est, omnia tam perfecte a Deo fieri in mundo, qui et mala in majus bonum convertit, ut meliora, et singulis, hoc cognoscentibus, atque adeo Deum amantibus, et gubernatione ejus contentis, utiliora, ne optari quidem possent ab intelligente. Unde jam habemus causam gaudii perpetui et consensum Divinae Voluntatis cum posita supra definitione justitiae, et conciliationem, sapientiae ac summae caritatis.  Quia Deus existit, ideo sapienti licet liberrime exercere caritatem.

Cum enim Deus sit sapientissimus pariter et potentissimus, idem et justissimus erit, et justis praestabit securitatem, ut tuto liceat recte agere, et possimus ingratis etiam, imo et hostibus ac nocituris non tantum bene velle, sed interdum nostro juvantium malo prodesse, et nocendi nobis materiam suppeditare eo animo ut ipsorum saluti consulamus, atque ita malum bono vincere, quod carbones ignitos in capita hostium colligere Scriptura vocat. Idque saepe tuto et cum fructu fit, quia omnia denique in bonum majus cedere necesse est Deum amanti. Cum alias, si Deus deesset rebus, saepe justitia bonorum statura esset intra ipsorum voluntatem, factis autem externis imitandi aliquando essent mali et belluino ritu viventes, quos qui salvi esse vellent, iisdem artibus oppugnare, vel etiam praevenire subinde cogerentur. Am Rande in L1 als Zwischenüberschrift gestrichen: Dei existentia sublatum esse statum naturae rudis seu sibi relictae belluinum sive jus omnium in omnia et sapientem secure caritatem exercere posse et bonum inter malos tutum praestari. Hunc autem statum naturae sibi relictae ac sine rectore fluctuantis sane miserrimum, fingi quidem posse docendi causa, existere in rebus non posse, Deus effecit. Immortalis enim anima nullius injuriis nisi propriis exposita, semper in manu et praesidio Dei est; divineque Christus eos timere vetuit, qui corpus occidere possunt, animae autem nocere non possunt. Itaque non vitae amplius et membrorum conservatio; sed verae perfectionis sive salutis cura, verissimum erit justitiae fundamentum, cujus causa quidvis liceat, modo sit ad eam tuendam necessarium. Interim ea est salutis natura, ut minimis indigeat, et propemodum quae aliis damnosa sint, nullis. Cum contra saepe vitam et membra, et quae his juvandis conservandisque vulgo comparantur, opes honoresque nisi aliorum damno tueri nequeamus. Ut in naufragio patet, quando duo de tabula pugnant. Quatenus autem pugnare liceat, certis justitiae, hoc est sapientiae regulis definiri potest. Interim male consultum esset naturae humanae, si summa rerum in his consisteret, quae aliquando alteri eripere necesse foret. Potius credendum est, praerogativum verae felicitatis esse, ut multitudine sociorum augeatur.