Series VI Band 4 · No. 508.

Praefatio Novi Codicis

[August 1680 bis Februar 1685 (?)]

Latin

 [August 1680 bis Februar 1685 (?)] Praefatio Novi Codicis Imperator Caesar Leopoldus, etc.

Ut querelis civium subveniatur, haec necessaria esse constat: in Republica ipsa vim et autoritatem, in Magistratibus prudentiam et religionem, in ipsis legibus claritatem et sufficientiam. Majestas nostra salusque Sacri Imperii Deo curae erit; nobis atque Ordinibus delectus hominum per quos rempublicam administremus, nunc autem constituimus Leges promulgare, unde quisque officium suum in omni negotio facile discat, neque aut ignorantia se lapsum, aut subtilitate juris circumventum, queri possit.

Didicimus enim eas hominum ac temporum vitio tenebras judiciis invectas esse, ut raro causa alicujus momenti tractetur, in qua inter ipsos peritos controversiae satis perplexae nasci non possint.

Integras provincias, imo in eadem provincia Academias aut Scabinatus, in eadem urbe tribunalia dissidere, circa quotidiana juris capita: unde fieri saepe ut litigantes de eventu anxii suspensique ac malis artibus obnoxii sint fortunaeque multorum ac vita ipsa in ambiguo discrimine versentur. Nam prout locus erit ad quem acta judicii transmittentur, petendi responsi causa, aut etiam pro Doctorum placitis, quos audivit judex atque apud quos tirocinium posuit; aliud jus nascetur. Usque adeo ut si super eadem causa decies consulas, dena diversa consilia aliquando expectes.

Causae incerti juris, quemadmodum nobis relatum est, tum a legibus ipsis tum a moribus fluxere. Leges ipsae ob vetustatem variasque lectiones (vid. Anti-Tribon.) non raro difficiles sunt, sed neque causis nostris sufficientes. Et in magna earum multitudine deprehensum est nonnulla manifeste, plurima consequentiis inter se pugnare.

Difficiles Diesen Absatz hat Leibniz durch Umrandung hervorgehoben. sane quia vastis voluminibus sparsim continentur, in quibus interdum neque ordo neque consensus. Eadem saepius dicuntur diversis locis diversaque ratione; neque animo condendi legem, sed interpretandi, factumque est praepostere ut interpretationum fragmenta singulariaque responsa habeamus hodie pro legibus generalibus, ipsae veteres leges edictaque non extent, quibus tamen responsa vel Jurisconsultorum vel etiam Caesarum nitebantur. Quin et in eodem legum corpore priora posterioribus abrogantur; nonnunquam autem dubium est quae a quibus. Nam Codex repetitae praelectionis, multa in Digestis mutavit; Novellae autem non tantum Digestis et Codici, sed etiam ipsae sibi pugnant, nonnullae etiam incertae sunt autoritatis, quemadmodum et sumtae ex illis Authenticae. Quousque autem porrigatur juris mutatio saepe disputabatur. Itaque qui ex ipso Legum Romanarum Corpore certa juris capita condere volet, immenso labore exhausto post innumerabilem regularum atque exceptionum multitudinem digestam ac recensitam, satis adhuc in incerto erit, quoties textus corruptus arguetur, aut ob fragmenta abrupta vel veterum verborum rerumque ignorantiam inextricabilis obscuritas relinquetur.

Cumque omnia legibus non comprehendantur, quas utique sufficientes minime esse constat, implicabitur animus argumentis legum saepe contrariis. Argumenta autem fere petuntur a legis ratione, qua interdum nihil incertius: neque in universum concedendum est, eam esse interpretum autoritatem ut ipsi extendere ad similia sententiam legis possint, praesertim cum ipsae Leges nunc admittere nunc rejicere videantur hunc argumentandi modum, et lubrica sit similitudinis aestimatio. Axiomata etiam, vel regulas juris ex legibus eruere sibi quisque soleat, quibus postea in causis definiendis utatur, quae tamen distinctionibus passim eliduntur, et officium perdunt: et si optimae sint dubiae adhuc autoritatis habebuntur, ipsae enim leges negant ex hujusmodi regulis jus sumi debere. Denique ob varias juris mutationes multa satis absurda et incohaerentia invecta sunt, quae sub regulas aequitatis cogi non possunt.

Jam vero quemadmodum magna veteris juris pars cum ipsis rebus hodie exolevit, ita vicissim editae sunt novae negotiorum formae quae pristinis legibus regi non possunt: ubi vero leges siluere, ibi maxima coepit fingendi refingendique juris licentia. Quanquam enim pragmaticae imperii sanctiones, et locorum statuta nonnullis causis normam dederint, pleraque tamen arbitrio reliquere. Sed et ad consuetudines provocari solet quas tamen probare difficile est: et quotidie quod unus moribus abrogatum ait, alter vim suam retinuisse contendit: reditur itaque ad receptas collegiorum jus dicentium vel de jure respondentium sententias; quae tamen subinde unius autoritate nascuntur et intereunt, neque satis posteros obligant, et mire inter se pugnant, hinc perpetuae tribunalium lites, et sententiarum decretorumque reformationes, ultimus enim judex recte pronuntiasse censetur, ut proinde multum intersit quis velut in sorte novissimus exeat; et quo postremum acta mittantur. Quodsi multi doctores casu aliquo consentiant, ut fere unum insignem virum alii plurimi sequi solent, oritur id quod vocant communem opinionem, quae neque naturam satis adhuc certam habet, neque vim obligandi. Nam quibus favet ab his in consuetudinis nomen trahitur, perinde ac si vim juris haberet, adversa autem pars ne probabilitatem quidem ei relinquit ac rem de integro ad leges rationesque exigendam censet. Quid vero si pugnent communes opiniones contra communes aut sententia aliqua communior vel communissima dicatur? Itaque sine Bibliotheca amplissima jurisconsulto esse cuiquam non licebit: suffragiaque non jam a viventibus assessoribus, sed prius a mutis doctoribus petentur, quorum et numerus infinitus est et oracula saepe ambigua saepius pugnantia redduntur. Quis jam taedium feret evolvendi cujus vitandi causa multi inconsideratas sententias praecipitabunt, et quo colore in causarum patronis prolixitatem allegandi culpamus, si quidem allegatione autorum victoriae ratio constat?

Equidem in tanta perplexitate juris principes quidam consultatione peritorum habita celebriores quasdam controversias definierunt inter suos non sine fructu. Sed exigua haec sunt et arctis limitibus comprehensa: itaque obstruendus est fons mali superiore manu quod melius fieri non posse quam Codice novo condito jam dudum prudentibus visum est. Sed in hoc non tantum brevitas claritati jungenda est, ne cumulentur potius controversiae ut fere fit novis constitutionibus, quam tollantur, verum etiam quod difficillimum sufficientia legum opus est, ut recte officio suo fungantur, neque supplendi causa ad opiniones Jurisconsultorum redire necesse sit.

Hoc tamen assequemur, si quidem distinguamus ea quae definiri possunt ab his quae per naturam rerum in arbitrio judicis relinqui necesse est. Deinde si definita juris capita enumeremus, ac severe edicamus, ne ulla imposterum a judice cuiquam detur actio vel exceptio vel replicatio vel ut verbo dicamus postulatio, nisi quae in aliquo capitum propositorum velut in albo nominatim ostendi possit: utque ipse judex nihil sponte agat nisi potestate hic diserte concessa.

Rejicimus autem omnia argumenta legum extra ea quae arbitrio judicis relinquemus, quia generalibus quibusdam formulis omnes causas comprehendere conati sumus, ne quam ad similia aut contraria procedendi occasionem relinqueremus, sed ut nuda subsumtione omnis haec ratiocinatio constaret. Itaque neque ullam amplius inter jus strictum et aequitatem in legibus istis interpretandis distinctionem feremus; quoniam ipsas leges ad aequitatem composuimus. Excussae enim sunt jussu nostro pleraeque controversiae, dataque opera est ut verba ita formarentur quo finem acciperent observatae hactenus difficultates. Itaque officium judicis imposterum erit leges nostras attente inspicere, et ex diversis locis inter se componere, neque enim aliunde distinctiones inferri patiemur, in quo propter miras rerum combinationes satis magnum adhuc exercendae prudentiae suae campum habebit. Quoniam tamen incredibilis est negotiorum varietas, et ab hominibus nihil perfecti sperari potest, itaque si qua causa offeretur in qua judex pro religione sua aestimabit servato legum nostrarum rigore, gravem alicui injuriam inferri posse, tum vero quia inter jus aequitatemque positum discrimen nobis solis oportet et licet inspicere, volumus ad nos referri, vel ad eos quibus hanc curam committemus. Idem fieri jubemus, si qua causa actionis alicujus vel alterius postulationis omissa a nobis videbitur, quae magnam rationem habebit; aut si qua controversia ex verbis nostris nascatur, neque enim privatis facultatem concedimus supplendi juris legumque et conditor et interpres idem merito habetur. Legibus autem et statutis et consuetudinibus omnibus, huic Codici contrariis, quae nominatim exceptae non sunt, eatenus vim omnem abrogamus; neque aut receptarum in judicando ac pronuntiando sententiarum aut opinionis doctorum utcunque communis rationem imposterum habemus. Satis enim eas examinari curavimus semel, cum de codice nostro scribendo consultaretur. Veteres leges merito retinentur, quia nostras magnam partem inde excerpsimus; nolumus tamen nostras ex illis interpretationem capere, sed contra illas ex nostris: nolumus etiam postulationes ex illis sumi, quod non a nobis diserte confirmatum constet: alioqui nihil actum erit hac diligentia nostra, revolvemurque in priores ambiguitates. Utiliter tamen veteres quoque Leges adhibebuntur, ut tot praeclaris constitutionibus Antecessorum DarΓΌber: Majorum nostrorum, luculentissimisque peritorum sententiis, animi jura colentium ad veram prudentiam formentur, faciliusque collatione constet quid quove consilio a nobis actum sit. Itaque et libris doctorum virorum suus usus manebit, nam in tanta rerum ubertate excitabitur memoria legendo et ipsa exercitatione comparabitur promta de jure respondendi facultas, si quis oblatas species exigat ad constitutiones nostras. Cumque omnibus non statim detur in foro ac luce versari, judiciisque assidere; lectione prudentium aliquatenus supplebitur, quod aetati aut occasioni deest. Praesertim autem tunc proderit in bonis autoribus versatum esse, cum incident causae arbitrio judicis ac litigantium relictae, ubi vel de utilitate potius quam de jure agitur, vel facti potius quam juris quaestio est. Ex libris enim perinde atque ex usu fori, multiplex argumentorum variarumque observationum atque considerationum copia nascetur, quae sponte cuivis in mentem non venissent. Etsi enim positis certis circumstantiis lege lata jus definitum reddere possumus, modum tamen ipsas illas circumstantias eruendi atque animadvertendi tradere doctoris est non legislatoris. Progrediemur tamen in hoc quoque genere quousque licet, certisque formulis articulis atque indicibus praescriptis, juvabimus hominum infirmitatem.

Itaque si quis imposterum jure suo excidet, non nobis neque legibus, sed vel calamitati temporum, vel suae imprudentiae imputabit. Nos certe pro munere quod nobis summus rerum arbiter credidit, dabimus operam, ut neque legitimis judicum sententiis atque decretis sua vis; neque probatis legibus boni magistratus desint. Neque dubitamus omnes Sacri Imperii ordines in partem curae nostrae venturos esse, ut jurisdictio quam a nobis atque imperio habent recte exerceatur. Si qui scientes secus facient, norint a se violatam sacramenti religionem, feudique leges ac provocandi ad nos facultatem laeso cuivis denegatae justitiae causa patere. Denique si quid seculi vitio statim vindicari non possit, Deum ultorem non defuturum.