Series VI Band 4 · No. 507.

De Judicis officio et postulationibus

[August 1680 bis Februar 1685 (?)]

Latin

 [August 1680 bis Februar 1685 (?)] De Judicis officio et postulationibus

Si sciamus quod sit judicis officium constabit etiam quae sint officia caeterorum, id est quae judex jubere vel vetare possit.

Judicis officium consistit vel in decernendo vel in exequendo. Explicatur autem vel sponte vel praecedente imploratione.

Imploratio autem vel est Postulatio vel persecutio postulationis. Postulatio contradicta est Actio, Exceptio, Replicatio, Duplicatio, Triplicatio, aliaeque id genus disputantium positiones.

Actiones sunt vel praejudiciales, vel reales vel personales. Praejudiciales voco quae libertatem ipsam personae afficiunt, ut cogi possit facere quod jubetur, nec ad praestandum id quod interest admittatur. Reales sunt, quae rem ita afficiunt, ut invito domino vel possessore in eam exerceri possint, nec oblata aestimatione finiantur. Denique personales sunt, sive patrimoniales, cum quis dare vel facere debet, sed si nolit tamen praestando id quod interest, liberatur.

Actiones praejudiciales multae sunt: ut conjugiales, liberales, obsequiales.

~~Conjugiales ~~ sunt quae ex sponsalibus vel nuptiis descendunt, et tendunt ad cohabitationem et vitae adjutorium item ad praestationem debiti conjugalis.

Liberales sunt quibus aliquis in libertatem aliquam asseritur vel in servitutem petitur. Huc pertinet actio in ascriptitios, quin et in famulos, ut serviendi tempus absolvere cogantur.

~~Obsequiales ~~ sunt in eos a quibus reverentia et obsequium exigi potest, ut liberos, clientes, subditos. Qui actione praejudiciali victus sententia stare nolet, cogetur vinculis laboribus, aliove genere poenarum corpus afficientium. Huc refer actionem jurisdictionis.

Est etiam actio qua parentes vel nutritii (tutoresque) liberos vel pupillos a detento- ribus petere possunt. Imo quisque de populo habet actionem de libero homine exhibendo sed videtur ea ad aestimationem tendere, vid. l. 3. ยง 13. D. ibi.

Actio in rem est rei vindicatio directa vel utilis publiciana in rem actio, huc referri debet actio successoria, petitio haereditatis, ususfructus, usus, servitutis aut libertatis praedialis. Interdictum possessionis, postulatio retentionis pignoris, hypothecae. Nam et posset fieri ut ipsa hypotheca peteretur, id est ut quis declarari postularet hypothecam ad se pertinere, tametsi forte rem sibi tradi non postulet.

Actionum successoriarum species dist[incte] tractari merentur, quatenus quis agit ut successor declaretur: secus est, si quis ex successorio jure aliquid sibi postulet, ut si haeres rem haereditariam vindicet a fure, aget ea actione qua defunctus agere potuisset. Huc pertinet actio qua quis se judicem, Magistratum, dominum jurisdictionis, nobilem, cognatum, conjugem, patrem, filium, quin et creditorem, liberum a debito (quae est actio ex lege diffamari) haberi petit, aliaeque quas omnes uno nomine declaratorias appello, quibus jus tantum aliquod vindicatur. Possent et praejudiciales appellari, nam aliis actionibus praejudicium faciunt. Nam alia etiam actio est qua quis se dominum declarari petit, forte ne invito quidem servo, [alia] qua servum vindicat. Tametsi soleant ambae concurrere, ita in rei vindicatione simul declaratoria inest. Potest autem et declaratoria esse sine vindicatione, ut si quis se dominum declarari petat rei quam possidet, contra alium qui se pro domino gerit, aut pro domino gerere posse aut velle videtur. Itaque re recte expensa declaratoriae sive praejudiciales actiones praemittendae essent caeteris omnibus Actionibus nimirum de statu, realibus, personalibus. Nullum enim jus est, cui non respondeat actio declaratoria. Dubitari potest an quis possit instituere actionem declaratoriam qua se pronuntiari petat alteri obligatum. Caeteris actionibus inest declaratoria plerumque. Si vero servitus vel libertas obligatio vel potestas confessa sint, jam non datur declaratoria, sed verbi gratia interdictum retinendae possessionis. Eadem vero est tractatio actionum declaratoriarum quod enumeratio jurium et obligationum; caeterae autem actiones traduntur explicando juris cujusque effectus. Praemittendae tamen sunt declaratoriae generales, ut successoriae, nam hae generaliter circa res personasque, non circa jus et obligationem specialem versantur; quin et dantur declaratoriae verborum, item quibus pronuntietur rem aliquam veram vel falsam esse; aut aliud quiddam de quo quis pronuntiari velit ad perpetuam rei memoriam. Ut si qua res mihi vendita sit et peritura timeatur, poterit a judice peti, ut re aspecta pronuntiet eam vitiosam esse; ut securus sim; neque enim ideo redhibere cogor; sed possumus retinere, forte enim mea diligentia restitui poterit etc. Itaque ad actionem declaratoriam instituendam sufficit utcunque probari mea interesse.

Ex his concludo me rectius facturum si omisso Schemate actionum ad ipsas personarum, rerum, actuum: denique jurium et obligationum enumerationes redeam. Duplex enim methodus est, una facti qua cuique personae rei, actui assignetur jus suum; altera juris qua cuique juri atque obligationi factum assignetur ex quo descendat. Et arbitror recte facturo conjungendam esse utramque tametsi necesse sit idem bis dici. Nam si prolixius aliquid repetendum sit, remitti lector potest.

Videtur eadem esse jurisprudentiae tractatio cum tractatione ejus quod in Republica utile est.

Primum itaque dicendum erit de justitia et jure; deinde de Reipublicae forma, et officiorum distinctione. Hinc de jussis et vetitis, praemiisque et poenis; denique de jure privato sive de his quae subditorum arbitrio relinquuntur, salva reipublicae utilitate. Novissime de juris persecutione seu judiciis. Nimirum agendum est de jure publico, de jure medio, de jure privato.

Nisi potius tractandum erit, primum de virtute ac reipublicae felicitate seu scopo legum; deinde de modo ita homines educandi ac regendi ut felices fiant seu de disciplina; de libertate seu de his quae arbitrio privatorum relicta sunt, deque his quibus tueri possunt libertatem, sive de actionibus et judiciis. Sed res eo rediit ut novissima fere tantum pars tractari possit. Nam virtus et disciplina in republica negliguntur; satisque habetur praestare hominibus libertatem et qualemcumque securitatem.