Series VI Band 4 · No. 506.

De jure Romano in artem redigendo ad condendum edictum perpetuum

[August 1680 bis September 1684 (?)]

Latin

 [August 1680 bis September 1684 (?)]

Ut Jus Romanum in artem redigatur; sic puto agendum:

Condatur Edictum quoddam perpetuum, sive nova quaedam Legum formula. In qua enumere[n]tur Modi quibus jura constituuntur et finiuntur.

Et quia sunt quidam modi communes pluribus juribus, et ipsis factis alligati, facta autem consistunt in personis, rebus, actibus, hinc de facto agendum videtur antequam de jure.

Et haec sunt ut ita dicam regularia juris. Sed si quis velit omnia juris Romani complecti huic etiam annotanda sunt, tum ea quae sumuntur ex aliis disciplinis, ut theorematum juris ratio reddatur, tum etiam irregularia et errores conditorum juris et interpretum, sive dum ipsi suis principiis dissona dicunt, quae suis quaeque principiis ascribenda sunt (huc et Antinomiae), sive dum verba aliter explicant quam sunt in usu, sive dum falsa aliarum disciplinarum theoremata assumunt.

Itaque opus hujusmodi capitibus:

Grammatica juris, sive de particularum, flexionum et syntaxeon interpretatione singulari.

Logica juris sive de quibusdam ratiocinandi formis, quas Jurisconsulti volunt recipi, huc praesumtiones juris et de jure; et de probationibus.

Metaphysica juris, Am Rande: Est et Historia juris. ut de Uno, Multis, causa, effectu, toto, parte et similibus.

Physica juris, ut de naturis animalium, agrorum, aliarumque rerum. Huc refero quae rem medicam spectant.

Mathematica juris, ut de Mensuris, Ponderibus, notatione temporum.

In his omnibus multa recipiuntur, contra rerum ac disciplinarum veritatem et ăkríbeian, vel quia exactitudo non est necessaria, ut cum fingimus circumferentiam esse triplam diametri, vel quod lapsi sunt Legislatores, privato tamen Jurisconsulto etiam errantibus illis parendum est.

Est etiam Ethica juris, sive de hominum moribus, virtutibus, vitiis, quorsum et Theologiam referendam censeo.

Novissimum est Politica juris, quae tamen cum ipsa fere jurisprudentia coincidit, estque nihil aliud quam Nomothetica ipsa. Et hanc forte satius est omnibus praemitti, velut normam ad quam caetera exigenda sunt.

Sequuntur ipsa juris capita: De facto

Quis personam juris habeat.

Quis alterius personam repraesentare possit.

De successione in alterius personam.

De concursu personarum. (dubito) Am Rande: De personarum generibus

De personarum beneficiis  202  privilegiis De personarum oneribus

Intelligo autem ea quae certo juri ascribi non possunt, sed per plura vagantur, alioqui illuc referenda sunt magis; nisi malimus utrobique citare ac designare.

De personarum connexionibus.

De Rebus juris atque obligationis capacibus.

De Rerum generibus.

De rerum privilegiis, exempli causa, quod negatur picturam tabulae cedere.

De rerum connexionibus.

De rerum subrogationibus.

De Actibus quae juris effectum habent.

De actuum generibus.

De actuum privilegiis.

De actuum connexione.  202

De actuum adjectionibus.

De actuum interpretatione sive signis. De Jure privato De pecuniariis actionibus

Damnum culpa datum sarciendum est aestimatione communi.

Si damnum dolo datum sit, restituendum est quanti interfuit.

Ex cujus facto damnum secuturum est, is securitatem praestare debet.

Judicium civibus datur ex omnibus illis causis, ex quibus alioqui hominibus extra civitatem positis ad vim prosilire jus esset.

Fundamentum juris privati est aequalitas. Cum enim difficillima sit dijudicatio praestantiae, hinc antequam certa ejus norma reperiatur, aequales omnes censendi sunt. Nam si constet esse aliquem eousque praestantem, ut intersit omnium, plus ei juris concedi quam caeteris, jam alia erga ipsum juris ratio est.  de  casu  ignorantia    posse  scire  velle

De  casu  culpa  dolo Darüber: malitia  vi  scientia  voluntate  metu  ignorantia De actione ex casu, in quantum quis locupletior factus est.

De Actione ex culpa ad aestimationem.

De actione ex dolo ad id quod interest.

De Actione securitatis, seu damni infecti.

De Actione injuriarum, quando id quod interest sua natura actionem non recipit. Aestimatur tamen a judice, quasi actio ex dolo. Huc pertinere puto etiam cum quis aliquid facit solo animo aegre faciendi.

De Actione in factum, sive ex casu.

Si quis damno meo locupletior sit factus. Is enim mihi non culpa sua, neque dolo, sed casu tenetur.

Si is qui Constantinopoli est se intra biduum Romae sistere promiserit, agenti opponitur exceptio doli v. l. 1. §. 3. de eo per quem factum erit quo minus quis in judicio sistat.

De actione ex casu, seu in factum, quo damnum meum cessit in lucrum tuum, ad illud omne quo locupletior factus es. Am Rande: Actio quanti locupletior es, itemque actio innoxiae utilitatis sunt in factum vel ex quasi contractu.

De actione ex culpa tua qua mihi damnum datum est ad communem rei aestimationem, quamvis damno meo nihil ad te pervenerit. Dicitur et actio ex quasi delicto. Am Rande: Actiones in factum contumacia resolvuntur in actionem ex doli ut de edendo.

De actione ex dolo tuo vel malitia, qua mihi damnum datum est, ad illud omne quod mea interfuit. Dicitur et actio ex delicto. Am Rande: Plures ex dolo vel delicto singuli tenentur in solidum, uno solvente caeteri liberantur. Nescio an hoc aequum.

De Actione innoxiae utilitatis. Nascitur ex casu seu facto, tendit ad lucrum, quod sine incommodo tuo percipere possum; si quid tu patiaris. Über patiaris: permittas Dabitur tamen tibi exceptio libertatis, ut aliqua lucri pars ad TE perveniat.

Itaque apparet duabus actionibus aliquem locupletem fieri posse; una: actione in factum innoxiae utilitatis, altera: actione ex dolo, nam in id quod interest etiam lucrum cessans venit.

Actio securitatis potest reduci ad praecedentes, nam metus justus, jam tum malum est: is metus nascitur vel ex facto seu natura rei, vel culpa dolove. Imo ex omnibus capitibus praecedentibus datur actio tum damni resarciendi tum cavendi.

Actio injuriarum est ex dolo, comprehenditque id omne quod quis alteri aegre facit. Itaque et vulnera libero homini inflicta huc pertinent. Quin imo videtur et ex culpa dari, tendit autem tum ad emendationem imposterum, tum ad hoc ne damnum fiat. Etsi autem aestimari accurate non possit pecunia, aestimatur tamen utcunque. Dabitur et quasi actio injuriarum, ut rem mihi incommodam tibi inutilem auferas. Datur ergo actio injuriarum ex facto, culpa, dolo.

Actiones personales sunt ex contractu, quasi contractu seu in factum; quasi delictis seu ex culpa; delictis seu ex dolo.

Actiones personales sunt vel damni tollendi vel lucri habendi causa. Damnum tollitur, sive damnum praeteritum sarciatur, sive damnum futurum vitetur.

Lucrum habetur, sive lucrum ex facto aliquo praeterito cessans restituatur, sive lucrum ex futuro facto nasciturum quaeratur.

Actiones sunt vel circa rem pecuniariam, vel circa alia commoda atque incommoda quae vendi emique non possunt, sive quae in commercio non sunt. Qualia sunt, existimatio, tranquillitas animi, sanitas; virtus. Horum nomine datur actio injuriarum; si quis alterum incommodet, dicteriis differat, dolore afficiat, corrumpat.

Cautionis usufructuariae petitio, et actio ex novi operis nuntiatione qua cautio petitur, ex eodem fonte oriuntur nam omnis novitas periculosa est.

In eo qui alterius rem tractat sui solum commodi gratia, etiam possibile malum spectatur, attamen cum discrimine. Nam si gratis habet malum sarcire debet, quod praevidere possibile fuit. Si vero jure habet, saltem possibile damnum culpa communi damnum ad cautionem exigendam sufficit.

Actio tendit vel ad indemnitatem vel ad lucrum. Indemnitas est conservatio vel restitutio.

Justa Postulatio est 1) quaecunque nobis utilis est et nullius utilitati contraria est, 2) quaecunque nobis necessaria.

Jure postulo: 1) quicquid mihi utile est, aliis indifferens 2) quicquid mihi valde utile est aliorum vero utilitati.

Jure postulatur 1) Omne commodum postulantis, quod aliis non est incommodum, 2) Omnis indemnitas etiam quae aliis incommoda est.

Habemus actionem lucri, et actionem indemnitatis. Contra actionem lucri datur exceptio lucri, contra actionem indemnitatis datur exceptio indemnitatis. Contra exceptionem indemnitatis datur replicatio culpae.

Si postulationi lucri opponatur exceptio lucri, datur replicatio culpae. Si postulationi lucri opponatur exceptio indemnitatis datur replicatio doli.

In postulationibus vel generaliter spectatur lucrum et damnum, sive ut quatenus quis locupletior aut pauperior fiat; nulla habita ipsarum rerum ratione; vel considerantur etiam res ipsae, nam etsi quis indemnis servari possit pretio restituto, tamen saepe malet rem recipere, quam pretium.

Id omne postulare quis jure potest, quod publice utile est.

Publice utile est, quicquid privatim utile est.

De his quae debentur sive jure postulantur:

1) quicquid Reipublicae interest.

De jure, seu de his quae recte fiunt.

Jure fit 1) quodcunque nemini incommodum est.

Regula: Liberum est, mihi quidvis.

Excipitur: Si tuum lucrum tuae utilitate contrarium sit.

Replicatur: Si mihi necessarium sit ad indemnitatem.

Duplicatur: Si ego culpa mea damni causa fuerim.

Triplicatur: Si tu dolo tuo effeceris, ut ego in culpa essem.

Quadruplicari videtur si et ego in dolo fuerim, sed haec quadruplicatio rejicitur.

Quicquid nulli alteri regulae contrarium est, liberum esto.

Utilitatem cujusquam ne impedito, nisi tuae utilitatis causa.

Damnum nemini dato nisi tuae indemnitatis causa.

Actio:

Si factum tuum causa sit ne lucrum aliquod ad me perveniat.

Si factum tuum tibi inutile causa cessantis lucri mei futurum sit, datur actio ad omissionem.

Postulatio omittendi: reg[ula] 1: Omittere debes impedimentum lucri mei.

Excipitur: Si idem sit lucri tui auxilium.

Reg. 2: Omittere debes auxilium damni mei.

Excipitur: Si sit impedimentum damni tui.

Postulatio praestandi: praestare debes auxilium lucri communis.