Series VI Band 4 · No. 512.
Ex Elementis (Feldenii) Excerpta et subinde immutata
[1677 (?)]
[1677 (?)]
Ex *Elementis Excerpta et subinde immutata Pars IDe justitia et jure
[I, 2] Societas est compositum ex pluribus ad commune bonum (velut finem)
tendentibus.
[I, 4] Societas naturalis, cum et appetitum ad finem Societatis, et instrumenta
velut media natura suggessit.
[I, I, I, 1] Societas conjugalis est quae initur inter marem et foeminam procreandae
sobolis gratia (+ addendum erat: et educandae +).
[I, I, II] Herilis Societas
[I, I, III, 1-2] Societas paterna est inter parentes et liberos velut perficiens et
perficiendum (+ ratione praeditum +).
[I, I, IV, 1] Domestica Societas est quae ex Praedictis componitur, dicitur et
familia.
[I, I, IV, 4] Societas domestica tendit ad usum quotidianum.
[I, II] Civitas est Societas cujus finis est felicitas (+ imo ad Securitatem +).
[I, III, 1] Imperium est societas civitatum quae omnes unius civitatis vel hominis
potentiae serviunt.
[I, IV, 1-2] Est et Societas gentium generalis, quia non omnis fert omnia
tellus, sed non est haec societas perfectior civitate, quae tendit ad virtutem colendam, seu
felicitatem.
[II, I, 1] Justum est quod Societatem Civilem conservat, quia justum est quod
conservat societatem, ergo maxime quod societatem perfectissimam.
[II, I, I] Justitia universalis est compositum ex omnibus virtutibus ad civitatis
bonum relatis.
[II, I, II, 1] Justitia particularis est virtus circa usum bonorum fortunae ut in
his servetur aequalitas inter cives.
[II, I, II, 3] Justitia distributiva est virtus qua quod commune est societatis ita
in socios distribuitur ne qua sit causa querelae.
[II, I, II, 4] Commutativa in commutando inter privatos. (+ Commutatio est qua
fit ut unus minus habeat, alter amplius. Obstat, quod qui me laedit sine lucro suo, ut qui
quod aufert destruit, plus non habet, etsi ego minus habeam. Praeterea, videtur justitia
distributa locum habere non tantum in distribuendo sociis quod erat commune societatis,
sed et in contribuendo, ut a sociis exigatur aliquid et in commune aerarium inferatur,
posses appellare justitiam contributivam. +)
[III, 4-6] In justitia distributiva unusquisque aestimandus proportione ejus quod contribuit ad commune bonum. Itaque vicissim in tributis imponendis inspiciendum quantum quisque civium e societate lucrari possit. Hic locum habet regula quam vocant societatis.
[I, ad cap. IV] (+ Discrimen inter justitiam correctivam et retributivam parum ad rem pertinere videtur. Nec in commutando aequalitas semper spectatur, sed et lex con tractus. Quaeritur quorsum pertineat Justitia quae poenas irrogat. Videtur eodem jure pertinere ad justitiam contributivam, quo praemia ad distributivam. Nam ut praemia alia sunt cum res communis societatis socio cuidam datur alia cum socio communitatem praestamus, qua non potuisset frui sine beneficio societatis, sed tamen nec societas alteri praestare potuisset, ut in privilegiis patet, quae proceribus conceduntur; ita sunt poenae quoque vel contributiones in aerarium societatis, sive onera societati utilia, vel sunt onera quae ferenti damnosa sunt licet societati non (nisi exemplo et effectu) prosunt. Uti sunt praemia quae societati non obsunt. +)
[V, 1-9] Jus naturale est quod legibus non indiget.
[V, 10] Jus Legitimum quod non valeret nisi Legibus comprehensum esset.
(+ Confer hanc definitionem cum alia de jure scripto et non scripto. Jus Naturale refert ad contingentia ut plurimum. Ego refero non ad probabilia sed praesumtionem parientia. Quae scilicet certa sunt valentque donec causa appareat, quae priorem destruxerit. Idem et in physicis ac medicina, et omnibus omnino ad materiam applicatis valet. Sunt ergo haec demonstrabilia, non vero contingentia ut plurimum seu probabilia. +)
[V, 16 et 17] Jus scriptum est quod scriptura indiget quo servetur in civitate, jus
~~non scriptum* quod assuefactione introducitur.
[V, 19] Privilegium est jus personale seu singulare, certae personae aut causae~~
~~scriptum.
[V, 19] Jus reale, in quo nulla habetur ratio personae.
~~Ita privilegium est, quod professores liberalium artium onere tutelae liberantur.
[VI, 2] Justitia imperantium est virtus cum scientia et prudentia operantis.
[VI, 4]
~~debeant in optima republica. +)Justitia parentium est virtus cum opinione. (+ Haec quomodo esse
[VI, 7 et 8] Vulgus hominum jure legitimo magis vivit; id est regitur opinione bona quam de legibus et rectoribus habet.
[VII, 5] Voluntas privatorum aut Magistratuum inferiorum aliquando habet vim Legis, quia sunt quae non possunt satis esse cognita summis rectoribus adeoque arbitrio inferiorum committenda. (Hinc praetor ait: pacta conventa servabo, l. 7 § 7. de pactis et l. XII. Tab. ut quisque legassit ita jus esto.) Et sunt quae quicquid sunt, privatorum sunt scil. bona fortunae minoris inprimis momenti.
[VIII, 4] Ens per accidens est compositum ex Ente et accidente, ut homo pulcher.~~
~~Accidit enim contingenter, et aequaliter quidem, homini pulchrum aut deformem esse.
[VIII, 5] Causa per accidens est cujus causa vel causatum est Ens per accidens.~~
~~Ut poeta homicida, est causa per accidens, quia est ens per accidens; miles parricida est
causa per accidens, quia causato hosti occiso, accidit ut sit militis pater.
[VIII, 8] Homo est causa per se injusti commissionis, quando in eo est principium operationis, et homo quod agit scire poterat vel debebat.
[VIII, 9] Homo est causa per se injusti commissionis cum est facultate operandi instructus, nec operatur id ad quod obstringitur vel sibi ipsi causa impotentiae est, vel cum sciat aut scire debeat se facultatem operandi non habere, aut non habiturum esse eo tempore quo operandum est; nihilominus subit aliquid ad quod ea requiritur. (+ Brevius cujus culpa malum sequitur, id est poena, corrigi potest, ipse vel alius. +)
[IX, 2] Aequitas est quiddam quod jus naturale immutat. Consistit enim in accidentibus, quae faciunt «jus naturale aliter se habere.»
[IX, 5 et 9] Aequitas est quiddam naturaliter justum cujus principium seu causa~~
~~per se, est accidens destruens causam alterius justi. Idem in legitimo jure locum habet.
[X, 1 et 3] Obligare est libero homini necessitatem imponere alterius gratia~~
~~agendi patiendi vel omittendi, quod fit efficiendo ut dolores contrarium comitentur.
[X, 5] Etiam natura poenam infligit naturalem, conscientiae angorem.
[X, 11] Jus legitimum naturali aliquid detrahere potest. Sunt enim justa, contingentia ut plurimum, et nonnunquam propter accidentia aliter se habent, quod quando fiat saepe obscurum est. Solent ergo legislatores legibus determinare quibus in casibus quaeque ob accidentia aequitas servanda. (+ Plerumque aliqua jure naturae vaga sunt, et difficilis discussionis, haec jure civili definiuntur quasi per aversionem. +) Ergo lex omnis saltem in aequitate fundata sit oportet.
[X, 14] Consuetudo Legem vincere nequit in Civitate quae monarchice aut oligarchice gubernatur.
[X, 15] Lex inferior voluntaria se habet ad superiorem, ut voluntaria ad naturalem.
Pars II
[I, 1] Substantiae sunt quae aliis Entibus principia et causae sunt. Sunt quaedam
substantiae quae nihil operantur, et tamen principia sunt, nempe substantiae immobiles
nihil moventes.
[I, 3] Substantia movens immobilis est Deus.
[I, 7] Deus est intelligens, quia motus omnes per causas fiunt, principium
autem motuum quae per causas fiunt est intelligens.
[I, 8] Deus semper ex se operatur.
[I, 10] Omnes substantiae habent sua propria bona ad quorum productionem impetu naturali feruntur.
[I, 11] Substantiae naturales sunt subjectae casibus, quia aliquando agunt per accidens seu praeter impetum naturalem. Ita ignis aliquando deorsum movetur. Et lapis descendens hominem qui ibi casu existit occidit.
[I, 13] Necessitatem efficit seu cogit quod impedit impetum naturalem vel
imprimis impetum non naturalem. Actus hujusmodi dicitur Violentus.
[I, 14] Casus differt a necessitate, exempli causa, cum homo ictum lapidis cadentis exprimit nulla fit vis lapidi, casu tamen homo occiditur.
[I, 16] Substantiis animatis principium motus multiplicius. Bonum est ad quod Substantia naturali suo impetu fertur.
[I, 18] Deus sibi bonum est.
[I, 19] In substantiis naturalibus bonum cuique est accidens, nam potest impediri (+ et casu offerri +).
[II, II, I, 4] Sensus fit non tantum patiendo sed et agendo. Hinc saepe motiones sensuum in nobis oriuntur nullo dato objecto, ita in locis tenebrosis vigilantes spectra sibi videre videntur.
[II, II, II, 5] Voluptas est quiddam consequens [perceptionem] operationum cum
substantiae sentientis et operantis natura congruentium perficiens eandem. Molestia
contra. Hinc omne violentum molestum.
(+ Hinc sequitur perficere nihil aliud esse quam impedimenta agendi minuere.
Nam si esset operationem juvare, esset novum impetum imprimere, quod est vim facere.+ )
[II, II, II, 7] Voluptas et molestia indicat naturam sentientis, seu est signum naturae.
[II, II, II, 8] Laetitia aut tristitia est signum voluptatis aut molestiae.
[II, II, III, 3] Phantasia est motio in sensorio per sensum facta etiam post sensum durans.
Haec sensum imitatur, et movet.
[II, II, III, 5] Phantasiae habitus vel affectiones sunt memoria et spes (metusve) illa praeteritorum haec futurorum.
[II, II, III, 6-8] Nempe imago absentis quod praeteritum cogitamus memoriam facit, cum futuram putamus, spem (vel metum).
[II, II, IV, 1] Affectus sunt immutationes in corpore animalis, quae fiunt mediante calore vel frigore.
[II, II, IV, 3] Affectus sunt instrumenta appetitus quibus movet corpus organicum.
[II, II, V, 1] Appetitus est facultas animae quae a sensibus vel phantasia excitata movet animal ad persequendum vel fugiendum. (+ Phantasia facit, ut voluptatem jam percipere videamur, sed inde major dolor, si frustremur, cogimur enim interrumpere voluptatem imperfectam. +)
[III, I, 3] Intellectus nullum habere instrumentum videtur, nam si haberet aliquod non posset intelligendo naturam illius instrumenti egredi. At intellectus omnia cognoscit tam corporea quam incorporea.
[III, I, 3] Sensus debilitatur ex objecto paulo vehementiore, intellectus quo clarius intelligit, et quo intelligibile universalius (adeoque potentius) est, hoc magis perficitur.
[III, I, 4] Sensus actum primum (ut non nisi objectum sentiendi ad actum secundum desit) consequitur ipsa generatione, sed intellectus humanus ad actum primum etiam consequendum indiget disciplina; actus secundus in sensitiva facultate excitatur ab objecto, in intellectiva a seipsa.
[III, I, 5] Phantasmata sunt formae rerum sensibilium sine materia.
[III, I, 6] Positae sunt formae rerum quarum perceptione cognoscit intellectus in
orationibus quas circa Entia facit. Hae enim orationes non essent nisi esset intellectus,
nec tamen intellectus eas rebus affingit. Hinc intellectus Aristoteli est forma formarum.