Fünfter Ansatz
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
FÜNFTER ANSATZ
Jus in quo versamur est scientia caritatis et justitia caritas sapientis. Est enim caritas habitus amandi omnes, et qui ita affectus est vir bonus vocatur. Justitia vero virtus est quae affectum hominis erga hominem ratione moderatur. Porro sapientia est scientia felicitatis. Felicitas autem in eo posita est, ut in Dei gratia atque amore vivamus cujus potentia et perfectio summa est. Cumque idem sapientissimus sit, perfectionem rerum generalem, et maxime praestantissimarum creaturarum quae scilicet ratione utuntur sibi propositam habebit. Itaque qui Deum amat, id est qui sapit omnes amabit, sed unumquemque eo magis quo expressiora in eo divinae virtutis vestigia lucebunt, et quo promtiorem validioremque in communi bono, vel quod eodem redit gloria Dei omnium bonorum autoris procuranda socium habebit.
Si jam omnes ita animati atque exercitati essent, quod recta educatione consequi
possimus, neque Magistrorum praeceptis, neque legum potestate admodum opus esset;
nunc jam vero plerique neque ipsi per se intelligunt veras justi injustique causas; nec
facile ad omnes species factorum generales juris regulas accommodare possint: in horum
gratiam demonstrandum est, justitiam, non ut quidam veterum dicebat, stultitiam, sed
potius sapientiam esse: et enumeratis potissimis causarum figuris admonendum est quid
justum sit. Quia vero plurimi non tam intelligentia