Series VI Band 4 · No. 505₄.

Vierter Ansatz

Latin

VIERTER ANSATZ

Jus in quo versamur est scientia boni et aequi. Nam vir bonus est qui amat omnes; sed cum saepe plurium utilitates inter se pugnent affectus hominis erga hominem ratione moderandus est, et ad cujusdam aequalitatis mensuram revocandus, ut vera non rebus tantum sed et personis pretia ponamus. Itaque cum caritas sit habitus amandi omnes, justitia erit caritas sapientis; non quod vir bonus esse nequeat, qui sapiens non est, sed quod aget ex praescripto sapientum, cui si vis addita sit cogendi etiam hos qui boni non sunt, ut bonos imitentur, hoc praescriptum lex dicetur. Porro quae viro bono possibilia impossibilia aut necessaria sunt, licita sive justa, aut peccata, aut denique debita esse dicentur. Nam quae facta contra bonos mores sunt, ea nec facere nos posse in jure credendum est. Itaque jus quod habemus agendi aut omittendi, est potentia quaedam moralis: obligatio autem moralis est necessitas, illi scilicet imposita, qui viri boni nomen tueri velit.

Summa juris regula est, in cujus usu scientia caritatis consistit, quaerendum esse ~~bonum maximum generale*. Cum enim apud sapientes pro demonstrato sit, esse* *Monarcham universi Deum, cujus potentia pariter et sapientia summa est, certa salus erit in hujus gratia esse: certa pernicies ab hujus amore disjungi. Jam si Deum amamus etiam bonum vel quod eodem redit, Dei gloriam quaeremus, cum constet perfectionem rerum, pro cujusque natura Deum sibi proposuisse: et ratione admirabili consecutum esse, itaque de praeteritis contenti erimus, in quibus Dei voluntas praejudicata est, sed in futuris ubi nostrae materiam industriae reliquit dabimus operam, ut quantum judicii nostri vis penetrare potest, voluntatis ejus instrumenta simus; proinde quanto quis praestantior erit, et plus in rem publicam conferre posse ac velle videbitur, tanto magis in eo et divinae virtutis imaginem colemus, et communis studii socium diligemus.

Ex hac regula nascuntur tres aliae, quae tribus juris partibus respondent, ac vulgo celebrantur: Honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere. ~~Honeste vivere* nihil aliud est quam virtutem colere, virtus autem est habitus agendi cum ratione, unde oritur ille animi vigor, quo fit ut affectus pareant menti, et ut bene consulta non jam difficulter et quasi vi nobis illata, sed velut naturali quodam impetu exequamur, quoniam consuetudo recte agendi in alteram naturam transit. Itaque eo quisque ad commune bonum juvandum aptior erit, quo magis non tantum intelligens, sed et in recte agendo exercitatus erit, alioqui aut labetur ignorantia, ex qua pravitas oritur, aut optima decreta non semper in animo praesentia habebit, aut factis consulta praecurrentibus aget poenitenda: Praeterea qui pravis actionibus vitium animi indicat, suspectum se facit et cavendum; contra qui rationem constanter sequitur mirifice et ad societatem in universum, et singulatim ad amicitiam aptus erit. Est enim ratio in rebus omnibus quod pecunia in commercio, certa nimirum et constans mensura cui fidi possit ubicunque terrarum simus: Et quem in rationis verba jurasse scimus, cum eo certum habemus tractandi modum cum alii saepe inanibus offendantur, et sese in omnes formas mutent. Primum itaque juris praeceptum est virtutem colere etiam in his quae non statim ad alios referuntur, qualis temperantia est, ut in omnibus rebus rationem sequentes, perficiamus animum, et ad juvandam societatem promti ac validi, ad nocendum difficiles tardique reddamur. Et in hoc quidem virtutum exercitio vitae honestas consistit.

Proximum est, ut actu ipso neminem laedamus. Laedi autem possunt homines in animo, ut si perniciosa dogmata aut mali mores ipsis instillentur, si tranquillitas adimatur; in corpore, si usus ejus deterior reddatur, sanitate, robore, pulchritudine etiam imminutis; sed et in externis rebus offendi possumus, ut existimatione et bonis. Existimatio autem laedetur, si quem odiosum aut contemtibilem efficiamus abalienatis animis sive amicorum ejus sive caeterorum quibus innotuit. Sed ea denique laesionis species quae in bonis est maxime in judiciis agitari solet. Sciendum est autem si res humanae optimam rempublicam facile paterentur omnium rerum dispensationem in publica potestate futuram esse, et fruituros homines bonis communibus proportione virtutis ac meritorum prout e re publica foret, cuique rem bene gerendi amplissima instrumenta praeberi: Nec dubito quin hoc consequi potuerint homines, si recte educati fuissent, nunc vero cum ad ignaviam proni sint et plerumque potestate impotenter utantur necessitate acuenda industria est ne virtus ubertate laxetur, et difficile est invenire incorruptos et satis diligentes, et erga omnes benignos dispensatores; ideo relicta cuique est acquirendi variasque res quas natura e sinu suo effundit in potestatem redigendi libertas, in quo tum fortuna tum industria dominatur. Jam ergo introducta rerum proprietate, quoties de agro lis est, non quaeritur, uter dignior sit, aut uter melius sit culturus, sed uter eum in potestate habuerit. Itaque cum de laesione sive de damno vitando agitur, omnes homines aequales habentur, neque praestantiori fas est injuriam minori inferre. Illud tamen manifestum est si cui publicae necessitatis causa suum auferatur, querendi jus non habere modo non ad miseriam redigatur.

Tertium juris praeceptum est suum cuique tribuere bona malaque communia tum procurando atque avertendo tum inter singulos ita distribuendo quemadmodum societatis interest; hoc est proportione meritorum in societatem, aut virtutum ex quibus merita sperari possunt: sed et in malis distribuendis vitiositatis ratio habenda est, ut quoties mala quorundam evitari non possunt, mali potius quam innocentes affligantur; unde intelligi potest, in praemiis poenisque, et justitia distributiva pariter et contributiva, haberi quidem rationem geometricae cujusdam aequalitatis, quoad commode licet; majorem tamen publicae utilitatis, nec semper homines proportione virtutum ac vitiorum distingui posse. Saepe enim virtute praeditis alia rerum gerendarum instrumenta desunt, nec semper ut nunc res sunt humanae, a Republica suppleri possunt. Sunt etiam tempora ubi minores virtutes magis necessariae sunt. Et saepe minus vitiosi magis sunt infelices, ut crimina eorum in nervum erumpant punirique eos necesse sit exempli causa.

Tres jam habemus partes Jurisprudentiae, secundum haec tria juris praecepta; justitia enim vel universalis est vel particularis, universalis consistit in honestate vitae, sive in virtute affectus moderante in universum, qua fit ut homo sit rationis audiens, aptusque ad juvandam, ineptus ad laedendam societatem. Particularis justitia est virtus quae affectum hominis erga hominem ita moderatur, ne actu ipso laedere, sed ut actu ipso prodesse velit. Haec vel privata vel publica est. Privata eadem est quae commutativa et consistit in servanda illa aequalitate inter cives, ut eodem omnes jure utantur, et cum commutant aliquid vel sibi detrahunt ut laesio absit et vel cuique res sua servetur, aut si ademta sit, ut vel cuique in specie, vel in aestimatione reddatur: quod ad quietem necesse est; nam [si] hic de dignitate ac meritis ageretur nullus esset concertationum finis. Justitia particularis circa publica eadem est quae distributiva sub qua contributivam comprehendo. Agitur enim, ut suum cuique tribuatur, suum inquam, id est, non quod ita ad ipsum pertinet, ut in judicio petere stricto jure possit, quemadmodum in iis fit circa quae justitia commutativa versatur, sed quod ipsi dari ex aequitate convenit, ac Reipublicae interest. Agitur enim de procuranda utilitate generali, et communibus bonis malisque tum per praemia et poenas, tum per largitiones atque exactiones illas in publica abundantia (quemadmodum victor populus Romanus agros inter cives partiebatur), has in publica necessitate in singulos ex societatis usu distribuendis. Itaque ad jus publicum sive distributivum sive ad [officium] magistratuum qui publica bona dispensant etiam justitiae administratio pertinet formaque judiciorum. Porro jus civile tractanti conjungenda est justitiae universalis tractatio, et ea juris publici portio, quae circa praemia poenasque virtutum versatur. Neque hic de ordinanda Republica agitur, sed explicanda est ordinata, quantum privatos scire necesse est. Primum ergo de Magistratuum officiis agendum est quo pertinet ordo judicialis: deinde quid ab illis peti possit, sive quae actiones publicae privatis instituantur.