Series VI Band 4 · No. 505₃.

Dritter Ansatz

Latin

DRITTER ANSATZ De justitia et jure

Omnis de jure tractatio versatur circa bona et mala quibus alter alterum afficere potest, quae si prudenter et cum ratione dispensata sint, juste id factum dicetur, sin minus querelae nascentur. Unde manifestum est justitiam esse caritatem sapientis.

Quae ab hominibus fiunt, ea justa aut injusta haberi constat, dum ad bona malaque referuntur. Et Vir bonus censetur, qui hoc agit ut prosit omnibus noceat nulli. Sed cum non omnibus aeque prodesse possimus, et quod mea interest, saepe cum aliorum utilitate pugnet, affectum hominis erga hominem ratione moderandum esse constat, ideo justitiam definiemus caritatem sapientis, nam vir bonus etsi non esset sapiens, neque enim omnes per se sapere possunt sapientis tamen praescripta sequitur in agendo; quae si vis cogendi addita sit, leges dicuntur. Porro justa illicita, debita, appellamus, quaecunque viro bono possibilia aut impossibilia aut necessaria sunt factu. Nam quae facta contra bonos mores sunt ea nec facere nos posse credendum est. Itaque jus quod habemus agendi aliquid aut omittendi est facultas sive potentia quaedam moralis; et obligatio necessitas est moralis, quae scilicet viro bono imposita est, si nomen suum tueri velit.

Regularum autem quibus caritas sapientis gubernatur haec summa est; ut dirigantur omnia ad majus bonum generale, quod obtineri potest.