Series VI Band 4 · No. 505₂.

Zweiter Ansatz

Latin

ZWEITER ANSATZ

Jus in quo versamur est ars aequi et boni (1.1. § 1. de Justitia et Jure), hoc est scientia efficiendi ut omnes aequaliter tractentur, nisi cum bonum commune aliter postulat.

Vir bonus est qui erga omnes bene affectus est, eo tamen magis quo quisque ad commune bonum aptior est.

Itaque justitia est caritas sapientis et justus etsi ipse sapiens non esset, in regendo atque mediocritate prudenti continendo hominis erga hominem affectu, sapientem imitatur. Unde fit ut quae regulis comprehendi omnia non possunt boni prudentisque viri arbitrio committantur.

Porro quemadmodum in agendo quaedam impossibilia quaedam possibilia, et ex his nonnulla necessaria sunt; ita quae recte, atque ut virum bonum decet, facturo impossibilia sunt, haec injusta vocamus; contra possibilia ipsi, licita sive justa; nam quae facta contra bonos mores sunt, ea in jure nec facere nos posse credendum est; jus itaque quod habemus facultas quaedam est sive potentia moralis: et obligatio est necessitas moralis, unde quorum necessitas viro bono imposita est, ea debita appellantur.

Regulae juris generales sunt Honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere. Est autem honeste vivere, virtutem sequi, vitia fugere, nihil ad juvandum agere, quo animum indicet vitio corruptum quod societati nocere possit, alioqui etsi non aliter laeseris, suspectum te facies et cavendum, fiduciamque et tranquillitatem tolles: et satis jam laesisti, si Societati autem actu ipso nocetur, vel eos qui in ea vivunt offendendo, quod prohibetur altero praecepto quo jubemur; neminem laedere; vel bona malaque communia aut non procurando avertendoque aut non ita distribuendo, quemadmodum societatis interest, interest autem societatis frui unumquemque communibus bonis proportione meritorum in societatem aut virtutum a quibus scilicet merita sperari possunt; et quia mala quorundam evitari nequeunt, malos potius quam innocentes affligi: qui sensus est praecepti quo jubemur suum cuique tribuere. Suum, id est quod ad ipsum pervenire publice refert.

Tres itaque habemus partes jurisprudentiae de justitia universali, sive virtutibus societati utilibus, de justitia particulari in jure publico pariter et in jure privato.