Erster Ansatz
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
ERSTER ANSATZ
Jurisprudentia, sive jus in quo versamur est scientia viri boni; justitia autem est voluntas viri boni constans et promta quam habitum appellamus. Quae autem viro bono possibilia, impossibilia, necessaria sunt, ea licita sive justa, illicita, debita dicuntur. Nam quae contra bonos mores sunt ea nec facere nos posse credendum est. Itaque jus quod habemus agendi vel non agendi, est potentia quaedam sive libertas moralis. Obligatio autem est moralis necessitas, illi nimirum imposita, qui viri boni nomen tueri velit.
Leibniz hat den Absatz in Kleindruck zunächst durch den folgenden Text bis zum Durchschuß, dann durch den nachfolgenden Absatz ersetzt:
Quoniam autem vir bonus est qui benevolus est erga omnes, eo tamen magis quo major in unoquoque virtus id est animi perfectio est. Consequens est, Summam Juris Regulam esse, ut omnia dirigantur ad maximum bonum generale; haec in tria alia praecepta scinditur: honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere. Est autem honeste vivere virtutem in universum colere, ut ad juvandos alios aptiores simus; et virtus universa relata ad societatem, dicitur justitia universalis, ad quam ipsa justitia particularis supra definita vocat, ut societati praeparemur. Quatenus vero justitia particularis efficit ut actu ipso ad societatis bonum feramur, duo praecipit, ut neminem laedamus, et ut cuique pro meritis prosimus, quorum prius commutativae posterius distributivae justitiae est. Quarum discrimen ut intelligatur cogitandum, propria enim hominum sunt industria vel fortuna in eorum potestatem redacta, quae ablata persequi possunt sive bello, sive querela apud potentiorem, quoniam eatenus non dignitatis ratio habetur, sed omnes homines aequales, ejusdemque juris compotes censentur, et cum de agri proprietate disceptatur, non id agitur quis dignior agro, aut melior agricola sit, sed quis agrum in potestate habuerit. Quia homines ipsi suae sustentationi prospicere coguntur; itaque relinquenda sunt illis quae collegere: aut si pro dignitate omnia distribuere vellemus, sublata proprietate prospiciendum esset a Republica singulorum felicitati. In his ergo quae mea aut tua sunt locum habet justitia commutativa. In his vero ubi singuli inaequales censentur et in quae non nisi jus congrui habent, ut ab aequitate dispensantis expectent, quod sibi convenit habita utilitatis communis ratione, regnat distributiva, quae locum habet tum in privato, ut beneficia sua inter homines recte dispenset, tum in civitate, quae jus in omnia habet, sed quaedam sibi servat publicae rei gerendae causa, quorum commoda et onera inter singulos proportione meritorum et virtutum, aut criminum et vitiorum, habita communis utilitatis ratione partitur, quaedam administrationi singulorum relinquit, in quibus tamen retinuit jus adimendi cum e publica re erit, itaque cum poenas aut tributa exigit neminem laedere intelligitur, modo non homines ad miseriam redigat.
Quoniam autem vir bonus est qui benevolus est erga omnes, eo tamen magis quo majorem in unoquoque virtutem id est animi perfectionem agnoscit, consequens est, Summam Juris Regulam esse, ut omnia dirigantur ad maximum bonum gene rale sive communem felicitatem; haec in tria alia generalia praecepta scinditur: primum est honeste vivere, id est omnem virtutem colere, ut ad societatem juvandam aptiores simus, quod est justitiae universalis quae omnem quoque conscientiae obligationem continet nam et cum Deo nobis societas est cujus ante omnes cura haberi debet. Secundum est neminem laedere, id est nemini auferre quae ille sibi vel fortuna vel industria in potestatem redegit; eatenus enim omnes homines aequales ejusdemque juris compotes censentur; nec cum de fundi proprietate agitur, quaeritur, quis dignior, aut agro colendo aptior sit, sed in cujus potestatem venerit, quove titulo sive modo: nam si pro dignitate omnia distribuere vellemus, sublata proprietate prospiciendum esset a Republica singulorum sustentationi ac felicitati. Atque haec est justitia commutativa, in qua proinde strictam sive arithmeticam aequalitatem locum habere ajunt.
Tertium est suum cuique tribuere. Suum inquam non ut ante proprium, ut exigi possit, sed congruum, ut ratione communis utilitatis possit expectari. Ubi quoad per commune bonum licet habetur ratio virtutis ac meritorum, vitiorumque ac criminum, et locum habet quaedam aequalitas inter inaequalia, quam geometricam vocant, inaequalibus enim ita tribuuntur inaequalia, ut habitus sive ratio personarum inter se, sit aequalis habitudini rerum quae ipsis tribuuntur.
Quoniam autem vir bonus est qui benevolus est erga omnes, eo magis tamen quo quisque majoris perfectionis capax est quae maxime in virtute consistit, sequitur summam juris regulam esse, ut omnia ad maximum bonum generale sive communem felicitatem dirigantur. Haec scinditur in tres alias: prima est Honeste vivere, (id est virtutem colere ut ad alios juvandos aptiores simus), secunda neminem laedere id est nemini auferre, quod sua fortuna industriave quaesivit, nam in his omnes homines aequali jure utuntur, et cum de agro disceptatur, non quaestio est quis eo dignior sit et melius agrum culturus, sed quis eum in potestate habuerit: nam si bona pro dignitate distribuere vellemus eoque praetextu possessoribus auferre, sublata proprietate etiam de singulorum sustentatione respublica curam gerere deberet. Tertia regula est suum cuique tribuere, suum inquam id est quod ipsi tribui congruum est utilitati publicae. Et hic quidem inspicitur, quis dignior sit.
Atque haec justitia distributiva vocatur, quam tum privati in rebus propriis tum societas in communibus dispensandis exercent. Comprehenditur sub ea et contributiva, neque enim commoda tantum sed et onera communia inter singulos ex usu publico distribuuntur, itaque secundum hanc justitiam et poenae irrogantur, rebus ita institutis ut mala in suos autores refluant potius quam alios affligant. Ex quibus intelligi potest quomodo tribus illis praeceptis justitia universalis, particularisque commutativa ac distributiva; jus item internum quo Deo tenemur, publicum quo societati, privatum, quo singulis obstricti sumus, contineatur: quod discrimen sit inter jus strictum, aequitatem, pietatem; ac denique quomodo multorum egregiorum virorum diversae de principiis juris sententiae concilientur.
Cum vero multa ratiocinatione atque exercitatione opus sit, ut homines oblatis
occasionibus quod justum est tum per se promte invenire possint, tum sponte exequi
velint, duobus opus fuit, tum praeceptis sapientum, quae ante oculos haberi ac memoria
teneri satis esset, tum potestate superiori, ut impetus naturae nondum rectis assuefactae
spe ac metu coerceretur. Praecepta autem juris hac potestate armata in civitate generali
vocis acceptione leges vocantur; ex quibus jus civile componitur. Itaque in jure civili non
tractantur motus interni, qui Dei atque Ecclesiae judicio relicti sunt, omittuntur etiam
multa virtutum munia, ut liberalitatis, officiositatis, urbanitatis, tum quod eorum gratia in
hoc consistit, ut spontanea sint, tum maxime, quod multo majora et magis necessaria
inculcanda sunt, quae vix assequi possumus, tantum abest, ut legibus (uti nunc sunt res
humanae), ad haec minora descendere vacet, nisi major quam nunc toto fere orbe fit
educationis ratio habeatur, restant ergo ea tantum in jure civili tractanda, quorum nomine
judicium datur, sive ad quae homines cogi posse legibus constitutum est; ubi simul
explicandus est praescriptus cogendi modus. Itaque agendum est de Magistratuum apud
quos lege agi potest officiis quo pertinet forma judiciorum, recensendaeque sunt postu
lationes ac querelae quae apud Magistratus moveri