Series VI Band 4 · No. 505₆.

Letzte Fassung

Latin

LETZTE FASSUNG

Jus in quo versamur est scientia caritatis, et justitia caritas sapientis, sive virtus quae hominis affectum erga hominem ratione moderatur. Caritas autem est habitus amandi omnes, et qui ita affectus est vir bonus vocatur. Porro sapientia est scientia felicitatis. Felicitas autem in eo posita est, ut in Dei gratia atque amore vivamus, cujus potentia et perfectio summa est. Cumque idem sapientissimus sit, perfectionem rerum generalem, et maxime praestantissimarum creaturarum quae ratione utuntur, sibi propositam habebit. Itaque qui Deum amat, id est qui sapit, omnes amabit, sed unumquemque eo magis, quo magis expressa in eo divinae virtutis vestigia lucebunt, et quo promtiorem validioremque in communi bono, vel quod eodem redit, gloria Dei bonorum datoris procuranda socium sperabit.

Intellecta ergo justitiae, et quod ad eam rem necesse erat, sapientiae caritatisque natura, manifestum est, quod Viro bono possibile, impossibile, necessarium est, si nomen suum tueri velit, id justum sive licitum, injustum, ac denique debitum esse. Nam quae contra bonos mores sunt ea nec facere nos posse credendum est: atque eo sensu dici potest, jus quod habemus agendi aut non agendi potentiam quandam sive libertatem moralem esse, obligationem vero necessitatem.

Summa juris regula est omnia dirigere ad majus bonum generale, quae scinditur in tres alias vulgo celebratas, honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere, quarum prima ad justitiam universalem pertinet sive virtutem in universum quatenus refertur ad Societatem, reliquae duae ad particularem, secunda ad commutativam inter privatos, tertia ad distributivam eorum quae communia sunt. Est autem honeste vivere, animum virtute excolere, virtusque est habitus animi rectam rationem sequentis: quemadmodum enim in hac naturae nostrae imbecillitate ad prava inclinati sumus, affectibus mentem praevenientibus qui falsorum bonorum specie solicitantur, ita assuefactione aliam velut naturam induimus, ut postea quasi naturali quadam facilitate ad recte agendum feramur. Quem animi vigorem ubi nacti sumus, et in nos ipsos potestatem, ut ratione tantum moveamur, tum maxime ad societatem ineundam et commune bonum procurandum apti videmur. Itaque Virtus in universum prout refertur ad societatem justitia universalis appellatur, etiam cum circa illa versatur, quae societatem non laedunt.

Summa juris regula est omnia dirigere ad majus bonum generale ex qua tres aliae nascuntur, etiam vulgo celebratae honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere. Prima pertinet ad justitiam, ut loquuntur universalem, nam vitae honestas nihil aliud est, quam virtus in universum seu habitus animi ad rationem sequendam affectusque continendos obfirmati. Cum enim perfectio animi consistat in virtute, et tanto quisque magis prodesse possit, quanto magis virtute pollet; sequitur justitiam particularem, quae maximum bonum generale quaerit, virtutis studium imperare, quo maxime ad juvendam societatem praeparamur. Nam primum nos ipsos emendare, et perfectionem animi sive virtutem intellectus voluntatisque persequi debemus, quae in eo consistit, ut regulas vitae sive rectae rationis praecepta intelligamus, et perpetuo usu nobis praesentia reddamus, animumque ad sequendam in omnibus rationem affectusque moderandos, obfirmemus. Qui ita animati sunt demum et aliis prodesse possunt; itaque justitia universalis nihil aliud est quam ipsa virtus in universum, quatenus ad societatis commune bonum hominem praeparat: et manifestum est, primum praeceptum justitiae particularis esse, ut virtutem sive justitiam universalem colamus, vel ut vulgo loquuntur, honeste vivamus, etiam in his quae primo aspectu ad aliorum commoda non pertinent, neque ad societatem referri videntur. Reliqua duo justitiae particularis praecepta, proxime ad aliorum bona malaque pertinent; atque ita distinguuntur: [bricht ab]

Summa juris regula est omnia dirigere ad majus bonum generale, unde tria illa nascuntur juris praecepta etiam vulgo celebrata, honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere*. Primum pertinet ad justitiam ut loquuntur* *universalem, nam vitae honestas nihil aliud est quam Virtus in universum, seu ~~habitus animi ad rationem sequendam affectusque continendos obfirmati. Cum enim perfectio animi consistat in virtute, et tanto quisque magis prodesse possit, quanto magis virtute pollet; sequitur ipsam justitiam [universalem] quae per se bonum generale~~ ~~quaerit, virtutis universae studium imperare, quo maxime ad societatem juvandam praeparemur. Reliqua duo juris praecepta pertinent ad particularem justitiam, a caeteris virtutibus distinctam, id enim agunt, ut actu ipso aliis prodesse studeamus, cum caeterae virtutes animum praeparent tantum. Est autem justitia particularis duplex ~~commutativa~~~~ et distributiva, illius est neminem laedere, hujus cuique tribuere quod ipsi ~~convenit ex usu societatis. Versatur autem commutativa in privato, distributiva in publico jure. Equidem in optima republica omnia essent publici juris, et inter privatos dispensarentur exceptis iis quae corpori cujusque cohaerent, et ad commode vivendum necessaria sunt, sine quibus miseri sumus: sed cum plerique homines ita male educati sint, ut virtutem non per se quaerant ut rem jucundam, sed ut necessariam, ideo in rerum abundantia si omnia a societate singulis certo procurarentur animum laxarent; deinde si ex publico vivendum esset omnibus et sub disciplina praefectorum, velut in coenobiis, difficile esset dispensatores reperire satis industrios et aequos et benignos, plerumque enim homines autoritate impotenter utuntur; multo autem adhuc difficilius esset satisfacere singulis, unusquisque enim sibi ipsi rectissime sapere videtur; ideoque ut nunc sunt homines libertas iis potius relinquenda est consulendi sibi ipsis periculo suo: ita respublica immensa singulorum cura exoneratur, cavere tamen in universum debet ne facile sit cuiquam se suasque fortunas evertere, dandaque opera est etiam ut industria singularis auxilio publico sublevetur. Porro quae Respublica privatorum potestati reliquit, in his omnes velut aequales habet; et quae quis fortuna vel industria quaesivit, ea nemo etsi praestantior ei auferre potest. Itaque cum in judicio de agri proprietate disceptatur, non id agitur quis dignior sit, aut quis melior sit agricola, sed quis agrum habuerit in potestate et quomodo sit nactus. Alioqui aut infinitae essent lites de dignitate ac meritis; aut si cuncta pro dignitate partienda essent respublica omnium rerum dispensationem recipere in se deberet ut homines sustentationis ac felicitatis securi omni se in res suas jure abdicare possent; quod cum hodie fieri facile nequeat, consequens est in his quorum curam societas a se rejicit, relinqui homines in statu naturae rudis, extra ordinem ac societatem, ubi quisque alteri jure aequalis habetur in his quae semel in ejus potestate sunt, nulla congrui habita ratione, tametsi enim forte ut est apud Xenophontem, unus brevis staturae toga prolixa, pavimentum verreret, alter vastissimi corporis vix mediam partem tegeret sua, non ideo ad permutandum cogi possent, quod Cyro puero videbatur. Atque haec est aequalitas illa, quam vulgo arithmeticam vocant; ut omnes censeantur hactenus ejusdem dignitatis ac nulla personarum habita ratione quisque tantundem recipiat, quantum amisit. Potest tamen Respublica hanc libertatem variis legibus circumscribere, cum possit omnino tollere, exempli gratia nonnunquam imperat, ut homines suas merces etiam inviti vendere cogantur, sublevandae annonae causa. Deinde in publica causa imperare tributa potest et si necesse sit, dominio illo eminenti in res singulorum uti, modo ne quis ad miseriam redigatur, nam ille vinculo solutus esset, quo reipublicae obstringitur.

Justitia distributiva (qua contributivam comprehendo) versatur circa res~~ ~~publici juris, ut bona malaque communia procurentur et avertantur, atque inter singulos ita dispensentur, quo suum cuique tribuatur. Suum inquam, id est non ut antea, quod stricto jure petere potest a privato in societate judicio, extra eam bello; sed quod a Reipublicae aequitate expectat, velut conveniens personae suae. Dispensatio autem ita fieri debet, quemadmodum postulat majus bonum generale; mala enim alioqui communia futura derivanda sunt in autores, vicissim praeclare gestorum autores fructum aliquem percipere debent. Itaque saepe proportione virtutum meritorumque ac vitiorum aut criminum distributio bonorum malorumque fiet, quam aequalitatem geometricam vocant; cum scilicet in ipsa inaequalitate servatur aequalitas quaedam rationum, ut inaequalibus inaequalia tribuantur proportione eadem servata inter res tributas quae est inter personas. Verum sciendum est hoc fieri ex accidenti, per se autem dispensatorem publicum non analogiae hujus, sed maximi publici boni rationem habere quod saepe cum hac proportionum aequalitate consistere non potest. Quaerendum enim esset an fundamentum distributionis ponendum sit in praeteritis meritis ac criminibus (quae vulgo demerita vocant) an potius in virtutibus ac vitiis id est futurorum meritorum criminumque spe et metu. Quae sane idem non sunt. Hinc ut e re est, nunc unum nunc alterum magis spectabitur, ac saepe ambo simul, sed unum plus alio, quin imo saepius neutrum, sed hoc potius, in futurum quidem, ut cuique instrumenta praebeantur atque adimantur juvandi nocendique, in quo non virtutis tantum ac vitii sed et aliarum circumstantiarum ratio habenda est, fieri enim potest ut minus vitium in uno magis nocere possit, quam in alio majus; in praeteritum vero ut exemplum praemii poenaeque statuatur, quo magis homines excitentur. Unde saepe minus vitium magis punietur, cum nimium increbescit; et majoris virtutis minor ratio habebitur, cum minus necessaria, aut satis frequens habetur: Denique fieri potest, ut miser aliquis peccati mediocris gravissimam poenam luat, quando exemplo opus est, dum alius multo pejor pro temporum ratione mitius tractatur. Fateor tamen quo melior status reipublicae est hoc magis proportiones servare posse. Caeterum Dispensatio commodorum atque onerum publicorum non tantum in praemiis poenisque, sed et in largitionibus atque exactionibus consistit; illae enim in publica abundantia (ut cum populus Romanus hostium agros inter cives dividebat), hae in publica necessitate locum habent. Et in utrisque minus proportionis quam usus publici ratio habenda, exempli gratia, ut ea potius vivendi ratio id hominum genus tributis gravetur, qua facilius carere Respublica potest.

Ex his intelligi potest secundum tria illa praecepta, tres esse jurisprudentiae partes, jurisque gradus: jus proprietatis cujus est neminem laedere, jus societatis seu congrui de hominum erga homines officiis, ut cuique quod ei convenit tribuamus, denique jus~~ ~~internum seu jus pietatis cujus est omnes nostras actiones secundum honestatem componere, etiam cum non videntur pertinere ad societatem, quia certe cum Deo nobis societas intima est, in quem peccamus, quicquid male agimus.

Jus proprietatis est infimus juris gradus, habetque locum et in statu naturae~~ ~~rudis, ubi omnes homines aequales habentur, neque ideo quis re quam tenet, carere volet, quod alterum ei rei magis aptum agnoscet ad commune bonum. Ut si qui forte sibi occurrant, qui se non cognoscunt, unusquisque possessiones suas tuebitur, quia de animo ejus certus non est, sed ubi alter alterius virtutem fidemque agnoscet, fieri potest, ut judicet sua interesse, societatem quandam iniri, in qua jure suo quisque aliquatenus discedat, ut cuique tribuatur quod ipsi convenit respectu communis boni. Sed cum difficile sit plerumque de congruo judicare, etiam constitutis societatibus placuit jus hoc merum in bonis privatorum relinqui, nisi si quid expresse excipiatur usus publici causa, quo privatae administrationis libertas circumscripta est. Agitur ergo in hoc jure de possessione, de modis acquirendi sive titulis possessionis sive universalibus sive particularibus; de Dominio vero ac praesumto; caeterisque juribus in rem, denique de obligationibus, nempe aut cum quis nactus rem alterius atque ex ejus damno lucratus est; aut cum ipsius culpa res intercidit, quo casu perinde ab eo petitur, ac si inde lucratus esset, aut etiam cum justam suspicionem sive mali animi, sive imprudentiae praebuit, quo casu cautio damni infecti exigi potest. Sed cum sola meri juris hujus observatione homines felices esse non possint; nisi sibi sufficere, et sapere omnes intelligantur, perpetuas enim querelas nasci necesse est, maxime ex suspicionibus; deinde cum res ipsa ostendat, alium alio sapientiorem ac vividiorem esse, ideo congruum est rationi, ut omnia ordinentur~~ secundum maximum bonum commune, et ut quisque aequum sese praebeat in abdicando ~~jure suo stricto, cum id ex societate cum foenore sit recepturus. Atque in eo consistunt vitae officia inter homines, quibus quisque se paratum ostendit ad aequam~~ ~~societatem atque amicitiam; ex quibus denique quaedam reipublicae ordinatio secundum rationem rerumque statum et jus civile nascitur quo libera administratio circumscribitur, et praemia poenaeque definiuntur, et Magistratus constituuntur, tuendi juris causa. Itaque pars haec juris naturalis, de congruo, nihil aliud est, quam jus civile optimae reipublicae sive de rebus ad maximum bonum commune ordinandis; sed quia optima respublica intelligi non potest, sine optima educatione quae nunc adultis jam hominibus non est in potestate; etiam illud docendum est, quomodo ab optimae Reipublicae idea pro rerum statu quam minimum tamen sit abeundum: quemadmodum illi qui de muniendi arte tractant, etiam ad irregularia propugnacula deflectere coguntur.

Constituta jam Republica quaerendum est quae sint magistratuum ac privatorum officia legibus praescripta, et quousque privatis rerum suarum administratio et justitiae commutativae usus competat; Magistratibus autem rerum communium dispensatio atque interpretatio legum, id est usus distributivae justitiae sit relictus. Nam si districte Magistratibus omni interpretatione interdictum sit, redibitur ad aliud jus strictum sive merum, non amplius naturae rudis, ut prius illud quo cuncti aequales censebantur, sed legitimum. Idque fieri potest eo magis quo leges sunt perfectiores. Interpretatio enim imperfectam legem supplet. Nam si omnia ita formata essent, ut non vacillandum esset hominibus, sed velut filum in labyrintho datum viaque designata, ut nisi volentes declinare non possent (quod obtineri poterat, si lingua rationalis haberetur), optime sine dubio consultum esset rebus humanis. Itaque in optima republica sublatum esset, jus strictum proprietatis, sed ejus loco introductum esset jus strictum communitatis, nec privati de rerum proprietate ac commutatione nec judices de interpretatione legum ac dispensatione rerum communium dubitare possent: itaque privatis non aliis esset opus juris praeceptis, quam ipso legum volumine, aut etiam quod adhuc satius est more publico recte agendi, ac traditione virtutis a majoribus recepta, a cujus consuetudine nemo vel hilum declinare posset, quin statim in eum animadverteretur. Nunc vero ut res sunt humanae, leges ipsae per se non sufficiunt, sed ubi silent ex justitiae commutativae ac distributivae praeceptis apud magistros traditis supplentur, qui cum in his rebus raro utantur certis definitionibus ac demonstrationibus legesque ipsae obscurae et confusae sint, neque in numerato habeantur; mirum non est, jurisprudentiam passim incertam esse. Danda itaque opera est tum ut Leges ordinentur, tum interpretandi supplendique leges principia constituantur, addita methodo quadam certa quae sit filum in labyrintho, qua principia variis causarum figuris accomodentur.

Superest summus juris gradus, quem pietatem appellavimus: quemadmodum enim jus societatis jure proprietatis perfectius est, continet enim non tantum conservationem rerum cujusque (quamquam ea nec obtineri sola proprietate rigide servata possit), sed etiam emendationem in melius quousque inter homines mutuis auxiliis fieri potest. Ita jus pietatis non modo societatis praecepta supplet, eaque omnia complectitur, quae ad societatem humanam spectare non videntur; sed etiam felicitatem spondet, quam homines mutua ope sibi dare non possunt. Cum enim omnia sint in potestate Dei, sequitur etiam minimos motus nostros interiores ad placitum ejus componendos esse, ne societatem cum ipso nascendo initam, vivendo cultam violemus, quo nihil periculosius intelligi potest, quia nihil eum latet, nihilque apud eum negligitur: sed omnibus peccatis poenae, omnibus bene gestis praemia digna destinantur. Quod si hanc cum Deo societatem recte colimus, id est si Deum vere amamus, si omnia ad perfectionem animi dirigimus, nihil homine felicius erit. Immortalis enim anima est, et Mundus sub Deo Rectore optima respublica est, et si daretur nobis seriem nosse futurorum, agnosceremus ne fingi quidem aliquid optabilius posse, quam quae Deus praeparavit his quos amat et quibus amatur. Quid ergo caetera moramur, quae veram felicitatem non nisi minuere possunt, augere non possunt? Tantum virtuti, hoc est intellectus voluntatisque perfectioni, qua licet studeamus, et subinde operam demus, ut bona quae largitus est nobis Deus (omnibus autem magna largitus est) in caeteros diffundamus. Nam si haustus aquae frigidae mercedem habebit, quid his futurum est qui magnum aliquid in rebus humanis ad gloriam Dei ac commune bonum gessere quandoquidem qui ad justitiam erudiere multos quasi stellae fulgebunt. Itaque quo major quisque est in hac vita, hoc si sapit felicior erit; sed et eo infelicior, si rationem administrationis reddere non potest. Caeterum amor ipse Dei satis magna cuique merces erit, pro mensura sui gradus: et satis est Deum efficere, ut quo magis amamus eo magis fruamur aspectu et amore suo, nam omnium animi affectuum, amor odiumque efficacissimi sunt, et nihil esse felicius potest quam amare quod perfectissi- mum sit, eoque semper potiri. Inde enim maxima animi voluptas, et quod caput est, etiam in maxima fortuna, majoris securitas. Est autem voluptas nihil aliud quam sensus crescentis perfectionis. Dei autem perfectio quodammodo in nos transfunditur, intelligendo atque amando, cumque inexhausta sit, nec tota simul intelligi possit, quo magis in rerum interiora admittemur, eo major delectationis novae materia nascetur, alternatione perpetua admirationis rerum novarum, atque subsequentis earum intellectus. Haec illi demum satis capiunt, qui sciunt, quam sit pene ad ecstasin usque jucundum, novas semper admirandasque perfectiones invenire in eo, quod amamus. Sed abripior argumenti suavitate, quanquam de eo nimia dici non possint, neque omnes quid amor quid visio Dei satis recte assecuti videantur; nam si intelligerent, non possent non commoveri.

His jam principiis conscientiae regendae disciplina inaedificanda est, quae justitiam universalem complectitur, nam si Deus non esset, sapientes ad caritatem non ultra obligarentur, quam ex usu suo esset; neque ad honestatem nisi suae perfectionis causa, cujus in hac vitae brevitate, si anima immortalis non esset, ratio satis haberi non posset. Deus autem accedens efficit ut omne honestum sit utile, et omne turpe damnosum, atque qui publici boni causa etiam se morti et cruciatibus exponeret, non ideo desipere judicaretur.

Itaque Elementa juris naturalis tradituro, primum exponenda essent principia justitiae communia, de caritate sapientis, deinde jus privatum seu praecepta justitiae commutativae,~~ ~~de eo quod observatur, inter homines quatenus aequales habentur, tertio jus publicum de dispensatione bonorum malorumque communium inter inaequales ad~~ ~~majus commune in hac vita bonum. Quarto jus internum de virtute universa et obligatione naturali erga Deum, ut felicitati perpetuae consulamus. His jam sunt subjicienda Elementa juris legitimi humani ac divini, humani tum in republica nostra, tum inter gentes; divini in Ecclesia universali. Jus autem legitimum tradetur, enumerando officia magistratuum, et privatorum quae legibus (sub quibus hic mores comprehendo) definiuntur.