Series VI Band 4 · No. 501.
De justitia et novo codice legum condendo
[Mai 1679 bis Mai 1680 (?)]
[Mai 1679 bis Mai 1680 (?)]
Justitia est constans voluntas suum cuique tribuendi.
Suum scilicet, id est quod penes unumquemque esse convenit.
Esse penes aliquem dicitur, quod in ejus potestate est, sive id quod quis pro arbitrio tractare potest omnibus modis, qui non singulari ratione excipiuntur.
Convenire autem rebus illud videtur quod in summa optimum est.
In summa, nimirum, id est si bonum generale, sive quod eodem redit, divinam
voluntatem spectemus. Porro benevolentia generalis est ipsa Caritas: zelus vero caritatis
scientia regi debet, ne erremus in aestimatione ejus quod optimum est: quoniam ergo
Sapientia est scientia optimi sive felicitatis; ideo non poterimus fortasse vim justitiae
melius complecti, quam si definiamus esse caritatem qualis in sapiente est. Justum
autem, sive bonum Virum dicemus qui justitia praeditus est, et juste fieri, quicquid
boni sapientisque viri arbitrio probari potest.
Et jus appellamus potestatem quae in bonum virum cadit, nam quae contra bonos
mores sunt ea nec facere nos posse credendum. Quemadmodum obligatio est quicquid
bono viro necessitatem quandam imponit. Harum autem rerum scientia jurisprudentia
appellatur. Et cum scire sit rationes reddere posse, consequens est illis qui Leges
condunt, aut interpretantur vera principia noscenda esse, unde jus omne derivatur.
Immensam Legum vim paucis ea claritate complecti constitutum est nobis, ut neque
hominum memoria multitudine oneretur, neque judicium diutius fluctuet incertitudine
sententiarum. Itaque imposterum jus finitum certumque esto.
Den folgenden Abschnitt in Kleindruck hat Leibniz ersetzt, dabei aber nur die beiden ersten Absätze und
den Schluß nach Replicatio prima gestrichen:
Regula generalis haec tenenda est, ex nulla causa actio vel exceptio vel aliud juris remedium vel
judicis officium dabitur, quam quae in hoc Codice prodita est.
Hujus regulae exceptio prima est, si qua nova causa a nobis postea adjiciatur; volumus enim ab his qui
jurisdictionem exercent ad nos referri, si qua ex facto emergant, digna quae lege comprehendantur.
Altera exceptio est, si qua non scripta parem cum scriptis habeant rationem: hanc exceptionem
reprobamus, quia omnes de jure controversias tollere volumus, quod fieri non potest, si disputatio superest de
rationibus legum non scriptis: itaque volumus imposterum non ex rationibus sed ex legibus agi. Cum enim rara
esse arbitremur, quae legibus istis neglecta sint, satius est paucos damnum pati, donec ad nos referatur, quam
incerti juris commune malum ali.
Tertia exceptio est si quae provinciae aut urbes peculiares habeant leges aut mores; ex illis dabitur illic
judicis officium. Replicatio prima est si jus locale in similem formam, qualis est codicis hujus redactum
non sit, non dabitur inde judicis officium. Volumus enim et jus locale certum ac finitum reddi ac [bricht ab]
~~~~Prima~~, ex illis causis omnibus, quae codice nostro comprehenduntur judicis officium~~ ~~datur.
Secunda ex illis causis quas aliquando adjiciemus. Volumus enim ab his qui~~
~~jurisdictionem exercent, ad nos referri, si qua ex facto emergant, nova lege comprehendi
digna.
Tertia ex illis causis quae jure locali continentur. Hujus causae generalis ~~conditio
prima* est: si causa specialis sumta ex jure locali juri generali contraria non est.
Conditio secunda si jus locale simili forma comprehensum est, qualem habet Codex
noster.
Causa generalis quarta ex consuetudine. Conditio prima si populus ita
assuevit consuetudini, ut credat injuriam fieri si ea non observetur.
~~~~Prima~~ ex illis causis quae praecedentibus non continentur. Volumus enim jus~~
certum et finitum reddi. Hujus causae generalis reprobatae exempla sunto:
~~tribunalium tantum consuetudo allegetur. Nam his tantum vim juris concedimus, quibus
populus assuevit, ne homines non solitis offendantur. Sed mos tribunalium ad populum
non pertinet.primum, si
Secundum est si praejudicia quorumcunque etiam nostra allegentur: nam et his~~
~~vim legis negamus.
Tertium si allegetur eum contra quem desideratur judicis officium eodem jure in~~
~~alios usum. Nam et hanc a communi juris ratione discedendi causam tollimus: et alia satis
ratione injuriis obviam ibimus, « - injustum - - ».
Quartum est si causa non certa consequentia sed conjectura tantum ex nostris~~
~~legibus colligatur. Nam volumus imposterum nullum esse conjecturis locum in quaestione
juris, sed tantum in facti quaestionibus ubi careri illis non potest.
Quintum est, si quis non ex legibus nostris, sed ex earum rationibus aliquam~~
~~causam ducat. Haec ideo rejicimus, quia rationes quae legislatorem movere conjectura
tantum cognosci solent.
Sextum est si quis ex regulis quibusdam, quae a nobis praescriptae non sunt,~~
~~causam juris sumat. Nam solent regulae esse exceptionibus obnoxiae, nostrae autem ita
scriptae sunt, ut nullae aliae oriantur exceptiones, quae non diserte contineantur in ipsis,
nascuntur enim ex diversarum legum conjunctione inter se.
Septimum est si quis ex communibus opinionibus aut doctorum autoritate jus~~
~~sumat.
Octavum est si quis causam ex Legibus Romanis sumat, quae in his nostris non
contineatur. Quia non quidem Leges Romanas, sed tamen quicquid in eis adhuc robur
habet in hunc Codicem contraximus.