Series VI Band 4 · No. 502.
De jure et justitia
[Mai 1679 bis Mai 1680 (?)]
[Mai 1679 bis Mai 1680 (?)]
De jure et justitia
*Justitia est constans voluntas suum cuique tribuendi. Suum scilicet, id est*
*quicquid penes ipsum esse convenit. Esse autem penes aliquem intelligitur, quod in
ejus potestate est sive quod is pro arbitrio tractare potest omnibus modis qui non singulari
quadam ratione excipiuntur. Et convenire illud videtur quod in summa optimum est si
bonum generale spectemus, id enim et Divinae Voluntati congruere constat. Quoniam
autem benevolentia generalis est ipsa caritas: et zelus caritatis scientia regi debet, ne
erremus in aestimatione ejus quod optimum est, sapientia autem est scientia optimi,
sive felicitatis; ideo non poterimus fortasse vim justitiae melius complecti, quam si
definiamus, esse Charitatem qualis in sapiente est. Justum autem dicemus qui justitia
praeditus est, et juste fieri, quicquid boni sapientisque viri arbitrio probari potest; et
Jus appellamus potestatem quae in justum cadit, illa enim faciendi jus est, quae salva
justitiae ratione fieri possunt, quae vero contra bonos mores sunt ea nec facere nos posse
credendum est. Quemadmodum autem jus potestas est moralis, ita Obligatio (quae juri
opponitur, cum facultatis sive libertatis cessatio sit), pro quadam necessitate morali
haberi potest; nam quae jure fieri non possunt in jurisprudentia pro impossibilibus et quae
fieri debent, pro necessariis habentur. Est autem jurisprudentia scientia ejus quod
justum est. Et cum scire sit rationem cujusque reddere posse quousque satis est, itaque
Artem juris, sive aequi bonique praecepta comprehensuri, vera juris Principia sive Causas
ita tradere debemus, ut ex illis controversiae pleraeque omnes certa ratione finiri possint.
Justitiae rationes primas, sive quod idem est principia juris ex eo sumi debere dictum
est, quod est optimum in summa, itaque explicari debet, quid sit bonum. Bonum autem
cuique est, quod perficit sive juvat, Malum quod contrarium est; itaque Res sive ea
quae nos juvare aut laedere possunt, ita distribui debent inter homines, ut maxima inde in
summa, totius societatis perfectio possibilis oriatur, quae prout nunc sunt res humanae
sperari possit. Haec autem maxima perfectio obtinebitur, si bona quae obtineri possunt,
aut mala quae vitari non possunt ita distribuantur, ut cuique ea assignentur quae eum
maxime juvant, aut minime laedunt. Quoniam enim quae aliquibus valde bona, eadem
aliis satis mala, aut etiam minus bona sunt; ideo patet magno delectu esse opus, ac
multum interesse quae cuique tribuantur. Quae ut intelligantur distinctius considerandum
est esse quasdam perfectiones quae invicem junctae nihil faciunt nasci melius ipsis,
exempli causa; pulchritudo et robur: nam si in eodem homine reperiantur, nullum aliud
bonum inde nascitur, quam horum duorum bonorum aggregatum sive summa. Aliae vero
sunt perfectiones, quae non simplici additione, sed velut multiplicatione quadam sive
ductu in se invicem conjunguntur, ex quibus oritur aliquid longe majus aggregato singulorum;
ejusmodi sunt sapientia, pietas, potentia. Quoniam si idem pius, prudens,
potensque sit, manifestum est, incredibiles inde fructus nasci, unum autem eorum sine
alio vires suas exerere satis non posse; ac proinde ut in multiplicando, unum totum
singulis alterius partibus applicatur, nam si potens idem sapiensque sit manifestum est,
esse sapientiae usum in qualibet facultatum ejus parte spectari. Hinc sequitur, quanto
quisque pietate et sapientia praestat, hoc majorem potestatem mereri: interdum etsi
caetera paria sint, eum qui locupletior est aliis praeferri, velut aptiorem rebus gerendi[s];
unde fit ut saepe dandum sit habenti et facilius sit divitem maximas opes sibi comparare,
quam pauperem ditescere. Vicissim et onera recte imponuntur locupletioribus, saepe
magis etiam quam proportione facultatum, nam fieri potest, ut quod pauperem eadem
proportione everteret, diviti tolerabile sit. Ex quibus constat non tam aequalitatibus aut
proportionibus quibusdam, quam potius effectu ejus quod in summa bonum publicum
maxime juvat aut laedit, omnia dijudicari.
Porro si jam satis in hominibus sapientiae atque caritatis esset, ac si civitates ita ordinari possent, quemadmodum Ordines quidam Religiosorum, ut omnia essent in cura ac potestate Reipublicae, singulis autem laborum pariter ac fructuum voluptatumque dimensum daretur, nihil aliud spectandum esset in Jurisprudentia, quam distributio, id est ut cuilibet illi labores tribuerentur in quibus minima molestia sua maximas res praestaret, et ut illis vicissim praemiis excitaretur, quibus maxime juvari posset; sed quia talia sine maxima rerum conversione sperari non possunt, et homines, ut nunc facti sunt, statim ignavia torperent, si extra necessitatem positi publica cura sustentarentur; ideo cuique assignata sunt aliqua, sive a Reipublica sive a fortuna aut majoribus, in quibus industriae privatae materies relicta est. Et ne perpetuo fluctuarent, placuit ne hic amplius de meritis quaereretur, sed de possessione possidendique causa. Nam et illud manifestum est de virtutis ac meritorum praestantia difficillimum judicium esse; itaque optimum fuit, ut in his quae jam inter homines providentia distribuit omnes quasi aequales haberentur, nisi rescindere decreta divina, turbatisque rebus ab eventu belli futurae providentiae sententiam expectare potius, quam praesentis praejudicium sequi mallemus. Ut enim genus humanum sponte subeat communionis cujusdam leges, et dispensatorum judicio sua omnia summittat sperari non debet.
Ex his ergo verum habemus sensum trium primorum juris praeceptorum, quae sunt,
Honeste vivere, Neminem laedere, Suum cuique tribuere, quae omnia ad
bonum generale referuntur.
Der in Kleindruck wiedergegebene Text stellt einen ersten, gestrichenen Ansatz des Folgenden dar:
*Est enim honeste vivere idem quod ad perfectionem animi contendere (animus enim cujusque, id est
potissimum quod sumus), perfectio autem animi est, potentia ejus in corpus, et maxime in affectus qui sunt
motus corporis, animum maxime afficientes, quos si satis compescere possimus, nihil est quod nos impediat
rationem sequi, id est virtutem colere. Itaque in eo exercendi sunt homines inde a juventute, ut rationis usus
perficiatur, virtutumque habitus contrahatur. Haec domi parentum, haec praeceptorum in schola, haec sacerdotum
in Ecclesia, haec in Republica Magistratuum cura summa esse debet: docendo atque assuefaciendo,
adhibitis rationibus, exemplis, praemiis, poenis.
Nam qui potestatem habent tria curare debent.
Primum est ut singuli maxime perficiantur, vere enim honestum est, quicquid nos,
id est animum nostrum (animus enim potissimum est id quod sumus), perficit. Perfectio
autem animi est potentia ejus in corporis affectus motusque, quos si satis compescere
possimus nihil est quod nos prohibeat rationem sequi, id est virtutem colere. Itaque in eo
exercendi sunt homines inde a juventute, ut rationis usus perficiatur, et habitu contracto
virtutum exercitatio nobis etiam jucunda reddatur docendo assuefaciendo; adhibitis rationibus,
exemplis, praemiis, poenis. Haec domi parentum, haec magistrorum in schola,
haec sacerdotum in Ecclesia, haec in Republica Magistratuum cura prima esse debet.
Altera autem, ut cuique pro modo perfectionis suae, prout in virtutum cultura
profecit et prout aliis etiam bonis abundat, ita de publico commoda atque incommoda
assignentur, quo et perfectioni ipsius futurae, et in summa bono generali consulatur, quod
ex maxima possibili singulorum perfectione exurgit. Atque hoc est suum cuique
~~tribuere*. Differt autem hoc praeceptum a praecedenti; nam cum in nobis aliisque
perficiendis laboramus, bona cuique illa tribuimus, quae distributione in multos non
minuuntur, qualia sunt, sapientia et virtus, in quibus honestas consistit. Sed hoc loco de
illis bonis agitur, quae cum uni tribuuntur, alteri decedunt.
Tertium praeceptum est, ut ea quae cuique assignata sunt, sive a providentia sive ab
industria, sive a fortuna, ei communi ope conserventur, id est ut ne quis laedatur.
~~Ubi manifestum est, primo praecepto, in quo honestas commendatur, agi, ne
homines laedere velint, hoc vero ne possint aut ut si laeserint, res restituantur. Manifestum
est etiam quemadmodum homines in distributione quae ex publico fit distinguuntur
perfectionibus, ita in conservatione rerum privatarum aequales haberi, nec jam amplius
quaeri solere, quis altero sapientior sit, quis magis opes mereatur, aut illis rectius usurus
sit, sed quis semel illas habeat, nisi cum gravis causa ex jure publico nascitur, cur ab
aequalitate juris privati sit discedendum.