Series VI Band 4 · No. 500.
De Postulationibus
[Dezember 1678 bis April 1679 (?)]
[Dezember 1678 bis April 1679 (?)]
De Postulationibus
Postulationem voco omne desiderium judiciale.
Postulatio
In omni postulatione duo consideranda sunt, quod petitur, et ratio petendi.
Postulationes ergo distribuemus tum respectu rei petitae, tum respectu rationis petendi, exempli causa si respicias rationem petendi, actio ingrati qua libertus in servitutem revocatur cognata est actioni injuriarum; sin ejus quod petitur rationem habeas, referenda erit ad Actiones Liberales, ubi de libertate et servitute agitur.
Qui separat actiones quae ad id quod publice interest tendunt, ab iis quibus privatus suum persequitur, is etiam actiones distribuit secundum postulata, nam aut ego aliquid mihi, aut reipublicae postulo, ut cum poenam peto corpus affligentem, aut multam fisco persolvendam.
Actiones interdum denominantur ab eo quod petitur, interdum a causa petendi, ut actio ad exhibendum ab eo quod petitur; actio ex jurejurandum a ratione petendi.
Prior consideratio inserviet judicibus, ut sciant quasnam postulati rationes exigere debeant a litigantibus, aut eruere ex actis. Posterior serviet litigantibus eorumque advocatis, ut sciant facto cognito (quod rationes petendi continet), quasnam inde conclusiones seu petitiones ducere, quidve a judicibus desiderare possint.
~~Quicquid petitur ~~ sive omne Postulatum est aliquis Actus eorum a quibus
petitur.
~~Actum ~~ definio aliquem voluntatis effectum.
Actus ergo dividi potest tum ratione Voluntatis, tum ratione effectus.
Voluntas est conatus intelligentis,
vel Voluntas est opinio circa bonum et malum.
Utraque definitio coincidit, quia Deus ita condidit naturam intelligentem, ut opinionem circa bonum et malum conatus aliquis agendi sequatur.
Voluntas ergo dividi potest tum ratione personae intelligentis, tum ratione conatus.
Item Voluntas dividi potest ratione opinionis pariter ac ratione boni et mali.
Den folgenden Text in Kleindruck hat Leibniz verworfen:
Persona cujus voluntatem atque adeo actum desideramus in judicio est vel reus vel judex, nam quemvis alium sub alterutro horum comprehendo. Testis eatenus pro reo haberi potest, quatenus ad testimonium dicendum obligatus est; et judex inferior apud superiorem pro reo haberi potest cum ab eo acta transmitti postulamus, aliaque id genus. Itaque judex est cujus imploramus auxilium, reus contra quem imploramus. Judicem permovere, reum cogere tentamus. Potest ergo haec divisio referri ad eam quae ab opinandi ratione sumitur. Patet enim, cum Actum petimus, nihil aliud nos petere quam [bricht ab]
Sed ne inutiles hoc loco divisiones persequamur, considerandum est quod diximus omne quod hic petitur esse Actum, cumque actus a nobis definitus sit voluntatis effectus, actus autem illi tantum desiderentur in judicio qui sunt in potestate, sequitur, desiderato actu tantum desiderari voluntatem, cum voluntate habita effectus qui in volentis potestate est, sponte sequatur. Sufficit ergo in definitione Actus persequi notionem voluntatis, omissa notione effectus.
Porro cum voluntatem in aliquo nasci volumus, sufficit seriam circa bonum malumve ad rem pertinens opinionem in eo oriri; id est volet quod desideramus ubi putabit hoc sibi melius, contrarium pejus esse. Itaque omnis Actio aut alia postulatio huc tendit ut opinio quam volumus in eo a quo postulamus existat.
Eodem modo qui opinionem in aliquo existere cupit, etiam opinandi rationes ei obversari cupit. Duplex autem ratio esse potest cur consultum aliquis putet nostro desiderio obsequi, nempe vel ipsarum rerum natura, vel nostra aliorumve nobis consentientium voluntas, quae nonnunquam stat pro ratione, cum alium praemiis poenisve velut cogimus. Et praemiorum quidem hoc loco ratio nulla habetur (etsi posset haberi aliqua in optimae Republicae judiciis, ubi fortasse possemus desiderare a judice ut alios praemiis alliciat, ad nonnulla nobis concedenda), poenae autem sunt quibus magistratus refractarios cogere possunt.
Hinc patet duo hominum genera esse quorum voluntatem desideramus, judicem, aut reum. Et ad reum etiam testem refero, nam et ille ad testimonium dicendum autoritate magistratus adducitur. Itaque eousque reus censeri potest, quousque obligatus habetur. Ipsum quoque judicem inferiorem pro reo habeo, quoties a superiore nihil innovare pendente appellatione, et acta superiori transmittere compellitur.
Cum vero ratio actus quem obtinere desideramus sumitur non ab Autoritate hominum, sed ipso negotio, tunc res redit ad tractationem posteriorem, de Ratione petendi quam demum aggrediemur, cum de re petita egerimus.
Quicquid petitur in judicio, aut a judice petitur per rationes, aut a reo per autoritatem judicis. Exempli causa a judice petitur ut citationem decernat; ut sententiam pronuntiet, ut immittat in bona. A reo, ut veniat, ut sententiae obediat. Nonnulla etiam quae a judice postulantur, tota per ipsum expediuntur, nec ad reum aliumve pertinent, ex. g. ut postulationes meas audiat, ut postulationum adversarii mihi copiam faciat, ut quaedam in actorum monumenta admittat, quaedam inde rejiciat, multaque alia, quae ad ordinem judiciorum referuntur.
Cum ergo omnes litigantium postulationes, et omnium libellorum memoralium sive productionum judicialium, quae a litigantibus exhibentur conclusiones digerere constitutum sit, patet nec illas omitti debere, in quibus judiciales actus tantum desiderantur, quo facilius per eos ad postremum judicii finem sive plenam satisfactionem deveniatur.
Hinc porro apparet divisio Postulatorum, sunt enim aut propter se, ut cum solutionem ejus quod nobis debetur, aut restitutionem ejus quod nostrum est desideramus, aut alterius finis causa, cum scilicet ipsis licet impetratis nobis nondum esset satisfactum, neque ideo judicium hoc cessaret. Sane cum pignus aliquod vindicamus, non ideo nobis satisfactum est in summa, pignore licet in potestatem nostram delato: attamen judicio quod instituimus satisfactum est.
Ante omnia ergo de illis postulatis dicemus, quae per se subsistunt, nec ideo tantum proponuntur, ut aliis in eodem judicio obtinendis serviant.
Idem autem judicium durare intelligo, quoties id quod ab initio petebamus (aut petiisse intelligimur, interdum enim corrigere licet ac supplere libellum in progressu litis, quo casu perinde est ac si initio ita petiissemus) nondum assecuti sumus.
Omnia postulata primaria, sive quae sui causa desiderantur, prosuntque etsi
illis impetratis nihil porro petatur; ea inquam omnia, aut ad aliquam speciem actus
tendunt, aut aestimationem petunt, ita ut in quo rerum genere aestimatio solvatur nil
referat. Aestimatio autem vel incerta vel certa est.
Postulata ergo haec sunt: Actus certus in sua specie, aestimatio certa,
~~aestimatio incerta: * aut plura ex his simul, eaque vel cumulando, vel alternando*
*juncta. Aestimationem autem dicere malo quam pecuniam, quia quisquis aestimationem
petit, ejus nil refert, in quo genere rerum solutionem recipiat. Aestimatio tamen certa fere
in pecunia esse solet; quanquam et in aliis rebus certum peti possit, ut certus numerus
mensurarum tritici bonitatis definitae. Actus autem certus hic non desideratur, non tam
enim triticum petitur, quam valor hac tritici quantitate definitus; nam si ipsum triticum
petatur, res redit ad actum in sua specie certum; ut scilicet triticum si adsit ope magistratus
auferre possim etiam ab invito.
Actus in sua specie, sive ut loquantur in natura, est aut factum, aut omissio.~~
~~Factum hominis quod praecise petitur est aut factum transitorium, aut quod opus post se
relinquit.
Item Factum est aut naturale, quod quivis potest, qui volet; aut industriale,~~
~~quod scientia aliqua opus habet.
Item Factum est facile vel laboriosum.
~~Item Factum est breve aut diuturnum.
Item continuum aut discretum intervallis.
~~Et huc aliae quoque divisiones afferri possunt.
Sed potissima facti pariter atque omissionis, adeoque Actus omnis in natura ac specie sua certi divisio fit, secundum id quod interest petentis. Actum enim non propter se petimus, sed propter usum qui inde in nos redundat.
Actus ergo omnis quem petimus, vel nostrae vel alienae utilitatis causa~~
~~desideratur, id enim pro certo habendum est postulationem ejus quod nemini prosit in
judicio non audiri. Unde sequitur non tantum actiones, sed et exceptiones sine causa
rejici: adeoque unumquemque alteri innoxias utilitates debere.
~~Item notandum hic est in antecessum, ~~id omne quod petitur semper alicujus momenti esse debere*, nam in rebus humanis minima curari non possunt.
Utilitas postulati consistit tum in bono aliquo nobis parando, augendoque,
tum in malo depellendo aut diminuendo.
Bona malaque sunt animi, corporis aut fortunae.
Bona animi sunt ~~laetitia, virtus, scientia, ars; ~~ denique absentia malorum
~~animi*;
*Mala animi, tristitia, vitium, error, ineptia, denique ~~absentia bonorum
animi*.
Laetitia est opinio magna de suis bonis.
Tristitia est opinio magna de suis malis.
Unde intelligi potest ad alia bona referri.
Postulatum autem hinc nascitur, ne quis nobis aegre faciat, sine justa
~~causa*, id est ne aut laetitiam minuat, aut tristitiam excitet in nobis. Nam si alterutrum*
*horum fecerit, etsi nulla alia in re nocuerit, quam in opinione, utique tenetur nobis. Ut si
quis mihi peregre agenti mortem propinqui aut conjugis, aut aliud magnum malum falso
nuntiaverit, sciens, tantum ut me in tristitiam conjiceret, certe tenetur. Hoc postulatum
apud Romanos contineri solet actione injuriarum. Est et cur ex hoc capite aliquando alia
detur actio in jure nostro. Ut si quis aedificet nullo commodo suo aut alterius cujusquam,
tantum animo professo nobis aegre faciendi. Possumus itaque impedire per judicem quod
nobis animi aegritudinem facit. Neque vero ea res exigua est, nam felicitas omnis in
terris, ac dulcedo vitae ea continetur, et hominum malitia se potissimum hic exercet,
praesertim cum sciant fere talium rationem in judiciis reddi non solere: et nihilominus
nulla re magis noceri nec facilius aliquem de statu dejici, quam si istis velut aculeis
pungatur, qui vix agnoscuntur, et tamen valde sentiuntur, magno saepe in corpore animoque
sanitatis detrimento.
Interest itaque Reipublicae quosdam esse censores morum, viros pios, prudentes,~~
~~graves, qui haec quae communi judiciorum forma tractari nec commode possunt, cum
fere in prudentis aestimatione consistant, nec fere debent, quia publicata ingravescunt, in
arcano remediis efficacibus coerceant. Ita boni patres familias faciunt inter suos; ita viri
autoritate praediti inter clientes atque amicos; et superiores monasteriorum inter fratres.
Sed haec alias exquisitius tractabimus.
Addi potest aliud postulatum, ut ~~quisque satisfactionem animi nobis praestet~~~~ ~~(quae alicujus momenti sit), quoties nulla est causa negandi generaliter alter alteri utilitates innoxias debere videtur.
Virtus est habitus agendi secundum rationem potius quam secundum affectus.
~~~~Vitium~~ est habitus agendi secundum affectus potius quam secundum rationem.
~~Postulatum hinc descendit, ~~ne quis nos (vel eos qui ad nos pertinent),
corrumpat, id est vitiosos reddat, aut a virtute abducat*. Talia apud Romanos
veniebant in actionem de servo corrupto. Quanquam nostrum postulatum latius pateat
quoad personas (nam et qui nos ipsos corruperit eo tenetur), et actio de servo corrupto
latius pateat fortasse
Addi posset postulatum, ut quisque nobis remedium animi praebeat,
quod in potestate habeat. Unusquisque enim non tantum non laedere, sed et cum potest
prodesse debet.
Scientia est persuasio vera.
Error est persuasio falsa.
Persuasionem intelligo sententiam vel opinionem, neque refert sitne certa aut demonstrata; sufficit hoc loco ad scientiam, eum qui scit esse persuasum, et persuasionem ejus esse veram. Ut cum testes de sua scientia respondent.
Postulata hinc descendunt: ne quis decipiat, in rebus alicujus momenti, et sine
justa causa. Item ut quisque doceat ignarum, atque erranti comiter
~~monstret viam*. Hinc oritur actio ad exhibendum, item actio veterum interrogatoria:*
*item titulus de edendo.
*Ars est habitus agendi secundum scientiam.
~~~~Ineptia~~ est habitus agendi contra scientiam.
~~Non habui vocem commodiorem quam opponerem arti, ut vitium opponitur virtuti.
Nam potest aliquis arte carere, et inexercitatus esse, qui tamen non sit ineptus; modo sit
instar tabulae rasae, ut facile institui possit. Sed ineptus pravis consuetudinibus imbutus
ac male exercitatus est, itaque duplex in eo insumendus est labor, dedocendi ac docendi.
Videtur autem ut prudentia est quaedam species scientiae, ita virtus esse quaedam species
artis, est enim prudentia scientia vivendi, et virtus ars vivendi. Quanquam de usu~~
~~vocabulorum, qui hoc loco maxime variat, cum nemine litigare velim.
Postulata hinc descendunt similia prioribus: ne quis male instituat, et ~~ut
quisque sui copiam faciat institui volentibus*, nisi excusationes habeat.
Differunt docere et instituere, ut scientia et ars, seu ut praecepta ab exercitatione. Nam qui mihi veritatem aperit, docet; quod paucis verbis potest; qui instituit, me exercet, quod cura ac tempore indiget. Atque ita fert proprietas verborum. Institutum enim quandam consuetudinem atque exercitationem dicere videtur. Porro hinc actio in eos potissimum datur, qui se profitentur magistros quarundam artium, discipulosque recipiunt. Deinde si quis artem sciat prope solus, quae sit magni momenti in republica, cogi potest, ut discipulos relinquat. Nam ut tutela, ita et institutio munus publicum esse videtur.
Reliqua bona animi sunt absentia malorum animi, et reliqua mala animi
sunt absentia bonorum animi. Quod si absentia unius boni sit sine opposito malo et
contra, ambigi potest haec absentia bonum an malum sit. Ut animus vacuus, sine
laetitia ac tristitia; Habitus ambiguus inter virtutem vitiumque; ignorantia
innocens*, sine scientia, sine pravis praejudiciis.
~~*aut malis artibus imbuta est.Natura rudis, quae nondum bonis*
Interea absentia boni malum est, si ea bono ipsi comparetur, et absentia mali bonum est, si ea comparetur ipsi malo. Nam qui laetitiam, qui virtutem, qui scientiam aufert, etsi contrarium malum non substituat, nocere videtur. Sed horum postulata in superioribus continentur.
Bona Corporis sunt Voluptas, sanitas, integritas, pudicitia, Robur, Agilitas, Pulchritudo.
Mala Corporis Dolor, morbus, mutilatio, Violatio, Debilitas, Deformitas.
Voluptas et Dolor quid sint commode definiri hoc loco non potest, sufficit ex~~
~~effectu agnosci Voluptatem esse id quod homines per se quaerunt, licet nullius alterius
boni consideratio intercederet. Et quod per se fugiunt, id esse dolorem.
Praecepta haec sunt, ut quisque alteri jucundus esse studeat quanquam~~
~~hujus capitis nomine vix actio prodita sit, ~~ne quisquam alterius dolorem procuret,
permittatve*. Quod caput referri solet ad actionem injuriarum illam quam
realem vocant.
Sanitatem esse functionem naturaliter constitutam, et Morbum esse functionem
laesam ex Medicis constat.
Integritati opponitur mutilatio. Pudicitiae (quam hoc loco in corpore intelligo
nam animus a crimine intactus esse potest) violatio; potest autem violari corpus etiam
viduae, aut alterius quae intacta non est, itaque pudicitiam nominavi, non virginitatem.
Ex his omnibus similia fere praecepta descendunt, quae generaliter huc redeunt: ne
~~quis corpori cujusquam damnum det darive permittat*, sed ~~ut quisque*
auxilio sit cuique contra damnum corpori ejus datum, aut dandum. Est et
aliud praeceptum sive postulatum, ut qui alterum sanare aut ab aliquo corporis
~~incommodo liberare potest, faciat quod in se est*.
*Bona Malave fortunae sive externa ad duo summa capita revocari possunt
opinionem hominum de nobis, et facultates nostras.
~~Opinio hominum est vel de potestate nostra vel de voluntate nostra. Opinio hominum
bona de nostra potestate, est honor, opinio hominum bona de nostra voluntate est~~
~~~~amor~~ seu benevolentia erga nos. Quemadmodum opinio mala de nostra imbecillitate~~
~~~~contemtum~~ parit, et opinio de malo animo nostro, odium efficit.
~~Injuriam vocant Jurisconsulti quicquid honorem laedit, ac contemtum parit; itaque
praecipitur: ne quis cuiquam injuriam contumeliamve faciat: item ~~ut quisque
honori alterius velificetur*.
De amore ac benevolentia haec praecepta habentur. Ut quisque cuique bene se
~~cupere ostendat, occasione data*. ~~Ut ne quisquam cuiquam aut inimicos*
faciat, aut amicos adimat, aut quicquam horum fieri permittat. Et ut
~~omni calumnia imo et sinistris sermonibus licet veris, ubi necesse non
est eos haberi, abstineatur* nam et is qui vera objicit injuriarum postulari potest.
Itaque haec quoque capita ad injuriarum actionem pertinere videntur quam verbalem
vocant.
Facultates nostrae consistunt aut in possessione rerum aut in jure, quod~~
~~ubi a possessione separatum est, spem tamen habendi praebet.
Possidere est habere rem in potestate, ipso facto ita ut de ea constituere possis.~~
~~Unde sequitur etiam per alios possideri, nam et per alios constituere possum, et plures
simul eodem modo possidere posse, ut si per communem amicum rem teneant; et non
extingui possessionem meam, etsi alteri rem ad certum tempus utendam dederim, tantum
enim possessio mea limitibus circumscripta videtur, tempusque aliquod exceptum quod
ipsam in universum non tollit: et ille cui dedi utendam, mihi possidet, velut procurator,
licet in rem suam. Ita ut ipse potius in possessione esse, quam possidere dicatur.
~~~~Possessio~~ autem aut est absoluta quae est affectione domini, ut Jurisconsulti~~
~~loquuntur; cum omnem rei usum indefinite nisi si quid expresse exceptum sit, in potestate
habeo; qualis possessio dominio respondet, et dominii colore exercetur. Vel possessio est
restricta ad certos usus, quo casu Jurisconsultorum Romanorum stylo, non tam res~~
~~ipsa, quam servitus aliqua in re, aliudve quiddam, quod rem incorporalem vocant,
possideri videtur.
Res itaque quae possideri potest, est aut Corpus aut res incorporalis.
Corpus immobile, mobile, se movens.
Res incorporalis est aut qualitas passiva seu vinculum in alterius persona aut re, aut qualitas activa seu facultas in me aut re mea. Et quidem interdum facultati quae in certa persona aut re est respondet etiam vinculum certae personae aut rei, ut cum praedium tuum meo servit, interdum facultas in certa re vel persona est, vinculum vero per multas res personasve se diffundit, quo casu res incorporalis per facultatem denominatur, exempli causa haereditas, quae est facultas in me repraesentandi defunctum quae per consequentiam ad multas alias res personasque pertingit, easque mihi obstringit. Interdum etiam denominatio fit a qualitate passiva, et vero in haereditate si res ad vivum resecanda est, videtur simul et facultas et necessitas seu obligatio esse repraesentandi haeredem.
Ex his autem intelligi potest eandem esse enumerationem rerum incorporalium et jurium atque obligationum, nam quatenus ut qualitates considerantur quae possideri possunt, res incorporales censentur, quatenus vero intelligitur harum rerum non possessionem tantum competere, sed et jus possidendi inde jura fiunt. Ut proinde jus omne rei incorporalis dominium videri possit.
Illae tamen res incorporales, quae in rerum ipsarum naturali qualitate consistunt, per
se explicationem recipiunt. Sunt autem rerum qualitates, singulares aut universales.
Singulares sunt passivae aut activae.
~~~~Passivae~~ rerum qualitates sunt in loco esse, onus aliquod sustinere, aliquam sui~~
immutationem pati, aliquid omittere cogi.
Activae sunt movere sese, laborare, fructumproducere. Huc Pignus, Dos, Servitus rerum.
~~usus vel ususfructus rei.Universales sunt ex his compositae, ut
Rei nomine hoc loco et persona intelligi potest; nam ut servitutes ad praedia se habent, ita obligationes ad personas. Cum ergo nulla sit ratio cur obligationes minus quam servitutes praediorum possideri possint, concludemus etiam obligationes ex harum rerum incorporalium numero esse. Obligationem autem hoc loco non pro jure sumimus, sed pro qualitate quandam necessitatem imponente.
Quicquid ergo possidetur est aut corpus ipsum personae aut rei, id est omnes sine discrimine qualitates ejus, nisi quae excipiuntur, aut aliqua qualitas definita in certa persona aut re unde percipi potest utilitas quaedam, quales sunt servitutes rerum, obligationes personarum, qualitas pignoris, dotis, aut denique qualitas quaedam certa in re aut persona possidente, quae non indefinite ad certas personas aut res, sed indefinite ad omnes pertingit, ut haereditas, actio, dignitas aliqua aut officium, aut locus in aliqua societate. Sed cum haereditatem actionemque dico, non jus intelligo, sed illam qualitatem quam possidet haeres, cum pro haerede agnoscitur, et quae facti est, atque etiam a non-haerede teneri potest. Forte non incommode titulus sive opinio haereditatis, actionis, dignitatis, officii, appellaretur.
Dixi Facultates nostras consistere tum in possessione tum in jure. Ubi addendum est detrahendas esse ab illis et obligationes nostras; alioqui de facultatibus nostris judicari satis non potest. Verum de eo nunc non agitur. Nobis enim tantum constitutum est enumerare omnia postulata. Quando ergo aliquid circa bona sive facultates nostras postulamus tunc desideramus, aut possessionem nobis obtingere rei alicujus, aut jus pariter et possessionem, aut jus tantum; verbi gratia constitui nobis obligationem, cedi darive actionem, obtingere liberationem a debito.
Enumerari ergo debent tum res, tum modi possidendi, tum species juris atque obligationis.
Res sunt vel corporales vel incorporales.
Corporales sunt immobiles, mobiles vel se moventes.
Imo res in universum sunt vel mobiles vel immobiles, nam et res quaedam incorporales sunt immobiles, ut reditus annui, census.
Corpora immobilia sunt aut res soli, aut superficies. Res Soli sunt, solum ipsum,~~
flumen, piscina aut lacus, et sub terra fodinae.
~~Naturalis ut sylva; artificialis ut aedificium.Superficies est naturalis vel artificialis.
Corpora mobilia sunt aut animata aut inanima. Inanima, pecunia, aut res pecunia aestimabiles. Res vel quae alienationis, vel quae consumtionis, vel quae usus gratia habentur, scilicet vel Merces, vel Annona, vel Supellex, quanquam Vestes quicquam inter annonam et supellectilem ambiguum esse videantur.
Sunt et fungibiles, sunt quae servando servari non possunt, sunt pretiosae, sunt res prohibiti usus promiscui.
Res incorporales sunt qualitates quaedam in persona aliqua vel re definita; quarum nonnullas supra enumeravi.
Possessionem cum petimus, petimus vel possidere vel in possessione esse. Item~~
~~nobis aut alteri possidere, item soli aut cum aliis. Petimus etiam vel conservari in
possessione, vel possessionem nobis reddi, vel etiam de novo dari.
Jus quod petimus est vel singulare vel collectivum, id est simplex vel compositum.
Singulare seu simplex est vel libertas vel facultas. Libertas est vel nostra vel rei~~
~~nostrae. Nostra ab obligatione, rei nostrae a servitute.
Facultas vel si mavis actio est vel in personam vel in rem. Facultati in personam~~
~~respondet obligatio personae. Persona obligata est vel in universum, quae dicitur servitus
personarum, vel ad certam aliquam utilitatem nostram sive animi sive corporis, sive
fortunae, sed hoc loco de fortunis tantum agitur.
Obligatur persona vel praecise ipso corpore suo, vel obligatur ad aestimationem, si praecise praestare nolit.
Praecise obligatur ad aliqua bonorum animi corporisque praestanda, augenda, conservanda, ad vitae adjutorium, ut conjux; ad terram colendam, ut colonus; ad obsequium et operas, ut libertus patrono, eousque scilicet quousque ob ingratitudinem in servitudinem revocari potest.
Huc pertinet, quis modice et privatim castigari possit, quis publice a magistratu. Quousque reverentia, obsequiumque a subditis debeatur. An subditi solum vertere possint. De fidelitate, et praestandis servitiis militaribus aliisve quae functionem non recipiunt.
Huc pertinet etiam ut quis mihi rem in qua jus reale habeo det, aut vindicare permittat. Hoc enim ita praecise facere possum, ut si nolit etiam autoritate judicis rem de qua agitur domo ejus efferre, aut ipsum si immobilis res est expellere possim. Pertinet ad omissiones praecise. Idque videtur locum habere, etiam quotiescunque mihi aliqua certa species debetur, ut equus venditus non tamen traditus. Quanquam in eo non habeam dominium, id est, non possim vindicare a tertio aliquo.
Superest ut de aestimatione dicamus cum Actio non ad certam speciem, sed ad quantitatem, sive patrimonii augendi modum definitum tendit.
Est autem aestimatio certa vel incerta. Certa aestimatio cum vel certa re, vel certa specie ita definita est, ut non dubitetur de summa quam valet actio. Huc de rebus creditis et si certum petatur.
Incerta aestimatio est, quae ex circumstantiis definiri debet.
Sequuntur ea quae a judice postulantur, ut aliquid facere jubeat, vel ut aliquid ipse efficiat. Idque vel in actis, vel extra acta in rebus ipsis.
Huc refer cum commendatitias petimus, cum petimus aliquid inferiori judici jubeat, aut a pari requirat.
Ad jurisprudentiam utilem absolvendam, ex Autoribus qui classes actionum scripsere, atque ex autoribus qui de judiciorum ordine tractant, excerpi debent postulationes omnes, earumque postulata, petendi rationes, formulae, conditiones, exceptiones. Quin et ex actis addendae postulationes.
Omnes judiciales actus, sunt vel judicis vel litigantium. Judicis: declarationes, concessiones,
mandata, executiones. Litigantium: postulationes vel postulationum refutationes.
Rationes postulandi sunt duo. Vel enim me ajo damnum quod passus sum non meruisse, adeoque restituendum esse; Vel me praemium meruisse. Damnum sum passus casu, culpa, dolo. Dolo autem, id est fraude vel vi vel alio facto injusto, ut si quis rem meam sciens detinet, quae ad eum sine fraude aut vi pervenit.