Series VI Band 4 · No. 499.

Rationale Digestorum. Prooemium

[Ende 1678 bis Mitte 1679 (?)]

Latin

 [Ende 1678 bis Mitte 1679 (?)] Rationale Digestorum Prooemium

Constat leges etiam male constitutas in his quae contra conscientiam non sunt privatis pariter et judicibus sequendas esse. Itaque si recte et sapienter essent conceptae id est si essent clarae et in varios casus sufficientes non nisi ad Legislatores aut eorum Consiliarios pertineret investigatio rationum; alioquin subditi sibi Legislatoriam aliquam potestatem vindicarent qualis est utique abrogare aliquam legem infringereque interpretando vel ex toto vel ex parte. Sed nunc sive bene sive male sint constitutae leges, sufficit eas esse male conceptas, ut ingratis etiam nostris in rationes inquirere cogamur.

Male conceptae sunt Leges, si vel sint pugnantes, vel obscurae, vel licet claris satis verbis non tamen satis exprimant mentem dicentis (saepe enim fit ut homines aliud dicant, quam dicere voluerunt sive ut tò ȓhtòn differat ăpò th̃w dianoíaw, dictum a sententia); vel denique si multa negotia incerta relinquant quod vitium est non singularum legum, sed systematis totius.

Si leges directa fronte pugnent, nec altera alteram abrogare ponatur; item si obscuritas sit insuperabilis, habendae sunt pro non scriptis. Si obscuritas verborum magnis satis argumentis tolli possit, significatio reperta pro lege habenda est, nec opus est investigare rationes. Si vero interpretatio verborum conjecturalis sic satis incerta sit, sequenda est ea legis sententia, cujus ratio potior reddi potest; ratio enim caeteris conjecturis magnum pondus addet. Quod si appareat Legislatorem aliud dixisse quam voluit, sive dictum a sententia differre, potissimum sententiae investigandae instrumentum praebet ratio, quae legislatorem movere potuit, leges enim scire est non verba earum tenere, sed vim et potestatem. Differt autem dictum a sententia tum quando disparatum dicitur pro disparato, quod rarius est, tum quando genus enuntiatum est pro specie, seu quando Legislator justo generalius locutus est, eo enim casu si restrictio ex ipsis Legibus sumi non possit, sumenda est ex rationibus, cessante enim ratione cessat lex; non loquor autem de eo casu, quo lex exceptionem per ipsam sui naturam patitur; hoc enim non est vitium legis, neque enim exceptiones illas quae sponte patent ex aliis regulis, regulae cuilibet subjici necesse est. Ita regulae si quis mutuam pecuniam sumserit condictione certi tenetur, non est necesse subjici exceptionem nisi solverit. In universum enim in alio titulo stabilitur, obligationem solutione perimi, sed loquor de restrictione quae correctionem quandam continet. Differt denique dictum a sententia, tum quoque quando species enuntiata est pro genere, seu quando leges casuum quorundam specialium mentionem faciunt, cum tamen etiam in aliis similibus idem voluisse videantur, ubi scilicet eadem ratio est. Hinc etiam sequitur favores esse extendendos, odia restringenda, quia illa plus haec minus rationis habent, et quae contra rationem recepta sunt, non sunt trahenda ad consequentias.

Negari tamen non potest magnum adhuc dubium esse, quousque Jurisconsultis liceat verba legis restringere aut extendere. Et quidem puto non id licere, nisi ex praesumta aut saltem conjecturata mente Legislatoris. Haec autem cessat, si Legislator diserte vetet hujusmodi interpretationes fieri, quod alicubi fecit Justinianus tametsi ejus prohibitio parum hodie curetur. Cessabit etiam si conjecturae non sint satis fortes, nam tunc satius erit, negotium de quo agitur habere pro nondum definito, solutionemque ejus quaerere ex jure naturali, quod in omnibus casibus faciendum est, ubi lex cessat. Sed cum non sit liquidum quae conjecturae sint satis fortes, hinc magna controversiarum seges enasci potest, praesertim si magnum sit volumen legum, tunc enim ex variis textibus variae et pugnantes conjecturae sumi possunt, quia idem etiam contrariis, simile esse potest, secundum diversa comparationis capita. Utrum autem praevalere debeat saepe judicari facile non potest. Itaque ut jus certum habeatur in Republica, praestat omnem tam restringendae quam extendendae legis potestatem Jurisconsultis pariter et judicibus edicto adimere, dareque operam, ut Codex legum accurate scriptus habeatur. Cum tamen nihil in rebus humanis perfectum sit jubeantur inferiora tribunalia, collegiaque Jurisconsultorum, oblatis gravibus corrigendae legis causis referre ad summam potestatem: quod si Codex ille satis bene conceptus sit ac per summa rerum capita procedat, poterit edici, ut nulla actio vel exceptio, vel replicatio cuiquam detur, nisi quam ex ipsis legibus probare possit, ut controversiae tollantur, quae praetextu juris naturalis, aequitatisque aut etiam conjecturalium legum interpretationum moveri solent. Nec facile occuret casus, qui non jam legibus insit, satis enim quaestionibus respondit etiam quas non attigit qui semel decrevit, postulationem diserte non concessam pro negata esse habendam; si quis tamen forte emergat casus, ubi magna sit causa dubitandi, referendum erit ad summam potestatem, et tantisper repellenda erit postulatio ejus, qui fundamentum sumit ex jure incerto.

Nunc autem Leges Romanae, quibus utimur, tam saepe obscurae sunt ob vetustatis ignorationem locaque truncata aut corrupta; et pugnantes vel expresse vel per consequentias; deinde tam vastae et multiplices, et confusae et nihilominus tam multa indefinita et incerta relinquentes; ut tale nihil de illis edici possit. Digesta certe pariter ac magna pars Codicis compilata sunt ex responsis Jurisconsultorum et rescriptis Imperatorum circa causas singulares; quae scripta non erant animo ferendae legis etsi postea vim legis acceperint; et habemus subinde in Digestis commentaria Jurisconsultorum veterum in Edictum perpetuum aliasve Leges, ipsa autem Edicti verba non habemus, unde necessario cogimur ex casuum specialium rationibus decidendi investigare ipsas leges raro satis expressas. His jam accedit, quod ipsae Leges Romanae saepe dubiae sint autoritatis; multa enim passim abrogata habentur nostris moribus, saepe tamen quod unus abrogatum ait, alius negat, et variant tribunalia et collegia. Accedit quod communes doctorum opiniones passim invaluerunt, quas alii prope consuetudinis vim habere censent, alii contra illis ne probabilitatem quidem tribuunt. Hinc ingens controversiarum materia praesertim cum saepe utraque oppositarum communis dicatur. Quare cum tam saepe jus incertum sit, recurrendum est ad jus naturae, id est ad rationes legum morales.

Sciendum est enim rationes Legum quae scilicet Legislatorem movere, alias consistere in privata utilitate, sed harum in Legibus interpretandis supplendisque ratio non potest haberi, et ipse Legislator eas dissimulat, alias vero legis naturae congruere, quae rationes sunt vel verae vel apparentes; et vel morales vel politicae, illae virtutis hae sufficientiae rerum in civitate causa. Et hae rationes vel praeterito tantum civitatis statui conveniebant, vel hodieque subsistunt. Et quidem rationes veras hodieque subsistentes ex jure naturae et ratione status civitatis sumtas adhibet tum bonus Legislator, tum etiam Magistratus sive in casibus lege non definitis, sive etiam in illis quos lex diserte ejus arbitrio commisit. Rationes vero apparentes, sive principia quaedam non satis accurata, quae specie aequitatis, atque utilitatis publicae legislatores quidam efformavere, et in legibus condendis adhibuere, ab interprete legum aut magistratu omnibusque qui legis abrogandae potestatem non habent, perinde adhibendae sunt, ac si prorsus validae essent. Ad consequentias tamen nisi manifesta sit mens Legislatoris trahenda, extendendaque non sunt.