Series VI Band 4 · No. 498.
De tribus praeceptis aeternae legis tres partes justitiae complectentibus
[Sommer bis Winter 1678/79 (?)]
[Sommer bis Winter 1678/79 (?)]
Juris est (amplissimo sensu) quicquid rationis est in regenda circa aliorum bona
malaque voluntate, id est quicquid sapiens praescriberet, cui omnium felicitas curae esset,
ita etiam misericordia qua poenae non sine ratione remittuntur, et caritas qua egentibus
prudenter succuritur ad justitiam pertinent. Nec tantum primum aeternae legis praecep
tum est neminem laedere sive damno dato sive lucro intercepto, sed et proximum
huic, juvare omnes, plus tamen minusve hos aut illos prout exigit majus commune
bonum, unde aestimandum est quid cuique congruat, seu quis sit secundi praecepti
sensus, quod suum cuique tribuere jubet. Denique quia interest rei communis
singulis bene esse, justitia id est alieni boni sapiens cura, exigit, ut quisque etiam bonum
proprium curet, itaque honeste vivere, tertium est summumque praeceptum, quod
etiam priora involvit, huc tendens ut quisque virtutem colat, id est voluntatem assuefaciat
ad rationis obsequium cuique felicitatis suae viam monstrantis. Atque hoc est quod vulgo
fertur virtutes omnes justitia contineri. Tertium enim hoc praeceptum justitiae est
universalis, quae inter caeteras virtutes etiam particularem justitiam binaque ejus
priora praecepta, alterum commutativae justitiae alterum distributivae, complectitur.
Nam in optima republica, cujus rector Deus est, nihil negligitur, nihil fit impune aut
gratis. Quare caeterorum interest, ut quantum in ipsis est, ego sim felix; mea, ut quantum
in me est, felices sint ipsi.
Pars prima De justitia commutativa
Regula prima: Si quis damnum dedit malo animo, datur laeso actio ad omne quod sua interest.
Exceptio prima est si etiam in laeso malus animus fuerit, ita actio cessat. Dubito an pars tantum restituetur. Hic alterius malus animus non dat mihi actionem, dat ei exceptionem. Uti pactum nudum, ita dolus nudus dabit exceptionem, non actionem. Ad actionem opus est ut accedat synallagma, voluntarium vel invitum.
Exceptio secunda si in laeso culpa fuerit, ita actio minuitur.
Exceptio tertia si casus interveniens, qui non facile poterat timeri, damnum majus fecerit quam laedentem voluisse apparet, ob excessum damni non amplius petetur quam laedens commode facere possit.
An qui malum aliquod voluisse videtur, etiam de illis tenebitur malis quae singulari casu, qui timeri facile non poterat, inde sunt nata? Videtur considerandum an aliquis animo lucrandi, an simpliciter malevole seu animo nocendi laeserit. Item an ex damno utilitatem ceperit, sive extet lucrum, sive sit consumtum, et vel in rem versum vel secus. Cum quis ex damno dato lucratus non est, actio ex parte laesi est rei persecutoria[e], ex parte laedentis est poenalis. Actio poenalis non debet extendi ad eversionem Rei, cum actor salvus esse potest nisi gravissima sit malitia rei.