Series VI Band 4 · No. 497.
Juris naturalis principia
[Sommer bis Winter 1678/79 (?)]
[Sommer bis Winter 1678/79 (?)]
Jus Gentium est naturale vel voluntarium. Juris naturalis Principia et Derivata.
Principia Fons et Capita.
Fons: Caritas Sapientis.
Die folgenden AnsΓ€tze in Kleindruck hat Leibniz nacheinander verworfen:
Capita, jus strictum, aequitas, probitas, quae continentur praeceptis: neminem laedere, suum cuique tribuere, honeste vivere.
Neminem laedere, neque committendo aliquid in me, neque omittendo quod damnum meum impedire possit. Damnum autem dat etiam qui contemnit, nam imminuit, quod caput est animi quietem. Et hoc est quod Jurisconsulti actione injuriarum complectuntur.
Neminem laedere haec capita habet.
Praeceptum de non laedendo hos rivos habet: Nullum damnum dare, non permittere ut damnum detur. Nullum commodum intercipere, non permittere ut commodum intercipiatur. Bona autem et mala hominis sunt positiva aut privativa. Positiva consistunt vel in sensu actuali et in facultate. Facultas est interna animi vel corporis, et externa quae vocamus facultates.
Bona et mala sunt perceptiones jucundi ac molesti, vel causae quibus ad perceptiones istas aliquid confertur. Caeterum et privationes bonorum inter mala, et privationes malorum inter bona censentur. Et cum causae incertae sunt, aestimanda est quantitas non effectus tantum sed et verisimilitudo effectionis.
Bona sunt jucunda vel utilia, et Mala sunt molesta vel damnosa. Nam et honesta sub jucundis continentur. Sunt enim quae augent perfectionem Mentis.
Sapientia est Scientia felicitatis.
Felicitas autem est status laetitiae durabilis.
Laetitia est praedominium voluptatum, ut Tristitia dolorum. Itaque potest laetitia esse in mediis doloribus quos majores aut plures voluptates vincunt.
Voluptas autem est sensus perfectionis, atque ut ita dicam gradus excellentior sanitatis. Sed fieri potest, ut quod juvet unius partis facultates, alibi noceat. Ea tantum quae rationem per se perficiunt nocere non possunt.
Caritas est benevolentia generalis seu amare omnes.
Amare est aliena felicitate delectari seu alienam felicitatem asciscere in suam.
Caritas est ad communem felicitatem niti, sapientiae cavere, ne id obstet suae. Nam et in juvandis miseris voluptas est quaedam insignis, sed videndum est ne majore malo nostro rependatur, quod fit alenti proditorem, unde fabula de eo qui anguem prope gelu enectum in sinu fovit.
Itaque Carneades justitiam pro stultitia habere non poterat, si veram ejus definitionem adhibuisset.
Ex his bona et mala partiri licet: Absolute bona sunt, quae non possunt non conferre
ad felicitatem, et haec veteribus Honesta appellantur; nihil in his anceps nec aliunde
majoris mali luctus. Talia sunt quae requiruntur ad sapientiam, et ad virtutem, id est
habitum agendi secundum sapientiam. Caetera sunt vel immediata bona vel mediata;
scilicet jucunda et utilia. Tametsi honesta haud dubie et jucunda sint, uti et laetitia
jucunda est, imo plus quam jucunda. Etsi pleraque jucunda possint esse damnosa.
Bona sunt interna, quae existunt in habente, vel Externa unde bona interna nascuntur. Externa bona vel in aliena sunt vel in nostra potestate. In nostra potestate sunt vel res in quarum possessione sumus, vel rerum status.
Offendere generalius quam laedere, an rectius: offendere est laedere affectate seu cum contemtu.
Laedere aut juvare est actione libera nocere vel prodesse.
Nocere est conferre ad mutationem in deterius.
Prodesse est conferre ad mutationem in melius.
Neminem laedere fas est, reparabiliter, nisi magni boni malive causa.
Neminem laedere fas est irreparabiliter nisi ex necessitate. Itaque hinc sequitur nos laedentis reparabiliter inviti corpus offendere fas non esse.
Jus belli, seu jus laedendi generale est in eum a quo perniciem metuendi ratio est.
Si quis ex rapacitate vel superbia nos offendat, eum jus est adigere ad restitutionem
et in futurum cautionem, immo et ad poenam, id est efficere ut poeniteat, quo minus sit
promtus ad mala in futurum. Itaque poena duplicem habet rationem, ut jucunditas laeso
redditur pro molestia ex laesione, et ut dolor laedenti reddatur pro voluptate ex laesione.
Etiam fallere est offendere. Si studio fit, extra gravem causam contemtio est vel injuria; si imprudentia fiat nec aliter nocuit, jus est admonitionis.
Datur actio damni infecti.