Series VI Band 4 · No. 496₃.

Exkurs

Latin

EXKURS  Jus habemus petendi ab alio, id quo nostro damno factus est locupletior, restitutionem damni quod nobis dedit volens. Nam nobis abstulit primum, eoque ipso factus locupletior videtur, quod rem nobis ablatam suae potestati subjecit, tametsi id augmentum non fuit durabile, quia rem statim destruxit, id vero jus quaesitum meum non tollit.  Quid si is qui nostro damno factus est locupletior in tantum rursus sit pauperior factus? nil refert, modo non hanc ipsam rem amiserit. Aut haec ipsa res amissionis sit causa quid si equus noster ad alium pervenerit, et equum ipsius occiderit calcitratione aliudve magnum ei damnum dederit; an equum reddere cogetur simpliciter?