Series VI Band 4 · No. 495₂.
De Legum interpretatione, rationibus, applicatione, systemate
DE LEGUM INTERPRETATIONE, RATIONIBUS, APPLICATIONE, SYSTEMATE
De Legum interpretatione, rationibus, applicatione, systemate
Lex est enuntiatio de agendis vel omittendis vim cogendi habens.
Circa Enuntiationes locum habet: interpretatio, argumentatio, et Methodus.
Et primum Enuntiatio omnis interpretationem recipit. Est autem interpretatio
duplex, dicti et sententiae, ȓhtoỹ kaì dianoíaw, saepe enim non satis dicimus,
quae dicere voluimus, tunc non sufficit verba intelligere, sed inquirendum est in
rationes, quae dicentem movere potuere. Itaque scire leges non est verba eorum tenere
sed vim et potestatem, l. 17. de Legibus.
Interpretatio dicti est tum singulorum verborum, tum connexionis, vel
quod idem est, tum Etymologiae tum et Syntaxeos.
Interpretatio singulorum verborum tollit tum obscuritatem cum nullus
apparet sensus, tum homonymiam seu nimiam ut ita dicam claritatem, cum apparet
multiplex; Utrumque autem fit exponendo significationem tum propriam, tum tropicam,
quam scilicet locus explicandus postulat. Ad homonymias tollendas utile est
cap. 13. lib. 1. Topic. De quatuor metaphorarum speciebus agit Aristoteles lib. de Arte
Poetica. Quomodo autem definitiones investigentur, infra pluribus explicabitur.
Interpretatio connexionis rursus tollit vel obscuritatem vel nimiam claritatem
seu Amphiboliam. Utrumque autem fit exponendo sensum tum proprium,
tum figuratum. Nam quod est tropus in singulis verbis, id est in connexione figura.
Interpretatio Sententiae est investigatio eorum quae non tam dixit Legislator, quam in mente habuit, circa negotium praesens, sive quae tunc fuisset dicturus, si proposita illi fuisset quaestio de qua agitur. Saepe enim fit ut homines generaliter nimis loquantur, aut etiam aliud pro alio dicant, quod cum faciunt, et genus speciei, vel disparatum disparato substituunt, opus habent correctione. Falsa enim sequerentur si verbis insisteremus. Si vero specialiora justo dicant, sive speciem generi substituant non tam correctione opus habent quam supplemento, hinc aliquando subjecta reciproca inquirimus, quibus praedicatum primo inest, licet fortasse legislator tantum speciales casus enumeraverit, de quo etiam infra. Quod fit investigando rationem communem cur praedicatum idem pluribus subjectis insit.
Itaque qui th̀n dianoían interpretatur, non tam est interpres enuntiationis, quam
ipsius enuntiantis, supplens quae ille imperfecte dixit, supplens tamen non ex propria, sed
enuntiantis sententia. Interpretatio igitur talis sumi potest, tum ex affectibus, tum ex
rationibus enuntiantis.
Affectuum ratio videtur haberi posse in legibus privatis, quas testator ultima voluntate dixit, interpretandis, nam de rebus propriis constituit. Sed in Legibus publicis interpretandis non est habenda ratio affectuum Legislatoris, est enim Magistratus non Dominus, sed administrator publicarum rerum. Et ipsi Legislatores non audent affectus profiteri, sed omnia videri volunt egisse rationibus. Itaque licet affectus Legislatoris nobis ex vita ejus vel historia illorum temporum, constet, et facile conjici possit, quorsum ille fuisset inclinaturus, quidve allatis in medium praetextibus rationum fortasse responsurus, non est tamen ea mens civitatis, ut hominis etiam defuncti inconsultae libidini, vel facilitati post multa secula adhuc serviat, et male collocabitur conjectandi solertia in vitiis legislatorum ex historia eruendis stabiliendisque. Fatendum est tamen affectus saepe transire in rationes, sive ad principia quaedam stabilienda inservire, praesertim in rebus moralibus et civilibus, ubi cum multa sint ab utraque parte commoda et incommoda, plerumque homines non ea satis exacte inter se conferunt ponderantque, sed inspectis tantum quibusdam commodis praesenti mentis affectioni congruentibus, in eam partem praecipites ruunt. Ita Legislatores lucro dediti principia quaedam sibi constituent, et in condendis legibus sequentur, exempli causa commercia potius respicient, quam rem militarem et defensionem publicam, falso putantes pecuniam potius quam militem esse nervum rerum gerendarum, itaque nulla primogeniturae et familiarum conservandarum habita ratione bona inter liberos ex aequo divident, privilegia dotis non curabant, multaque alia id genus constituent, non plane consentanea rationi. Itaque haec principia Legislatoris nata sunt ex affectu inconsulto, quoniam tamen expressa legibus, et in republica stabilita sunt, non est privati interpretis ab illis recedere.
Interpretatio igitur sententiae legislatoris sumta ex rationibus intelligitur, quae
Legislatorem moverunt, etsi fortasse alium non movissent, id est ex principiis quibusdam
quae sive affectibus ejus, sive scopo vel status rationi consentanea sunt vel etiam illi qui
tunc erat reipublicae statui congruebant. Si tamen illa principia non sint manifeste
absurda et rationi contraria, et sint satis manifeste sive Legibus sive Moribus stabilita, in
legibus interpretandis et in usum transferendis sequenda sunt: alioqui interpreti permissum
esset leges pro arbitrio immutare, ac Legislatorem agere; et potest fieri ut is qui
legislatoris affectus vel erronea principia accusat, ipse affectu agatur, vel in errore
versetur, cujus controversiae judicem non habemus. Itaque interpretatio sententiae legis
sumitur ex rationibus legislatoris, vel veris vel apparentibus.
Verae rationes sunt, quas etiam sapientissimus Legislator fuisset secuturus, et
sunt vel ex jure naturae, vel ex ratione status.
Ex jure naturae sunt ea principia, quae sunt perpetua semperque et ubique locum habent, in omni scilicet Civitate, omnique Civitatis statu. Tales sunt Deum esse colendum, magistratus et parentes honorandos.
Ex Ratione Status sumuntur principia, quae non cuilibet civitati, aut non cuilibet civitatis tempori vel statui conveniunt. Ita circa extranearum mercium importationem variant civitates, possunt enim quaedam merces tam esse necessariae nostrae civitati, ut Sueciae sal, Italiae frumentum, cujus importatio omnibus modis promovenda est, privilegiis etiam concessis. At Gallia salis extranei importationem severissimis poenis coercet, quoniam scilicet ipsa sale abundat. Similiter eadem Respublica variat pro diversis temporibus, ita tempus erat, quo nundinae erant favorabiles in Germania, cum scilicet ipsi mercatoribus atque opificibus non abundaremus, alliciendique essent exteri privilegiis, et male tuta essent itinera, unde loca quaedam statis temporibus sub publico imperii salvo conductu frequentabantur, mercatoribus per turmas euntibus prope ad Caravanarum Asiae instar. Nunc eo res rediit, ut propemodum nundinae factae sint odiosae, non quasi abrogandae sint, sed ut certis quibusdam legibus coerceantur, ne videamur exteros edictis etiam propositis privilegiisque concessis evocare ad nosmet expilandos. Itaque legum hujusmodi principia petenda sunt ex Geographia et Historia, id est ex locorum temporumque cognitione, accedente scientiae politicae parte Nomothetica.
Rationes apparentes sunt quae legislatorem moverunt, virum autem sapientem
non movissent. Eaeque oriuntur vel ex privata Legislatoris utilitate, publici boni
specie palliata, vel ex Legislatoris errore. Erroris autem causae sunt vel praejudicia,
vel ăsyllógista, vel affectus.
Rationes autem sive Principia Legislatoris vel sunt expressa vel sunt colligenda
per consequentiam. Expressa, ut quod ajunt Jurisconsulti eum qui in utero est,
habendum esse pro jam nato, quando de ejus commodo quaeritur.
Colliguntur per consequentiam vel certam, vel probabilem. Idque optime fiet eo modo quo quaeruntur in Physicis aut Astronomicis, hypotheses aptae ad salvanda phaenomena, ita enim etiam propositis pluribus legibus particularibus quaerendum erit principium quoddam commune, ex quo ratio reddi possit omnium.
Hactenus exposuimus interpretationem Legum; sequitur argumentatio quae circa
Leges versatur, eaque duplex est, in omni enuntiationi, una ab antecedenti sive ab aliqua
ratione enuntiationis ad ipsam enuntiationem propositam quae dicitur Probatio, altera
ab enuntiatione proposita ad aliquid consequens, seu ad aliquam conclusionem quae ex ea
duci potest, quae dicitur consequentia.
Probatio Legis coincidit cum interpretatione th̃w dianoíaw sumta a rationibus
veris; nihil enim est aliud Legem probare quam rationem Legis veram reddere, non
tantum scilicet cur sit lata, sed etiam cur sit tuenda. Hae rationes sumuntur ex Ethicis vel
politicis, et vel etiamnum subsistunt, vel nunc cessant quo casu ratio legis vera pro
praesenti rerum statu reddi non potest. Sed haec omnia jam attigimus in interpretatione
th̃w dianoíaw sive sententiae; placet tantum paulo distinctius exponere modum probandi.
Tametsi autem pleraeque leges sint enuntiationes quae non habent absolutam necessitatem,
sed quas ut plurimum contingunt, veras esse. Nihilominus locum circa eas habent
probationes exactae sive infallibiles, id est demonstrationes, modo quis probare suscipiat
enuntiationis hujusmodi non veritatem absolutam, sed ipsam probabilitatem. Saepe enim
demonstrari potest probabilitas, sive utrum ex duobus oppositis multo frequentius altero
per rerum naturam contingere debeat, quemadmodum circa aleam, aliosque lusus etiam a
fortuna pendentes habemus exactas et plane mathematicas ratiocinationes. Probatio igitur
et in universum Argumentatio est vel recta vel vitiosa. Probatio recta est vel
exacta, quae dicitur demonstratio, vel Topica. Vitiosa rursus vel demonstrationem
mentitur quae dicitur Paralogismus, vel Syllogismum topicum, quae dicitur Sophisma.
Hinc fieri potest, ut eadem ratiocinatio sit simul et paralogismus probus topicus, si scilicet argumentator syllogismum topicum in demonstrationis speciem adornavit. Caeterum argumentationes vitiosas in ipsis Legibus extare negari non potest.
Demonstratio est vel a priori, seu ab his quae natura notiora sunt, seu quae
notiora essent ordine philosophanti; vel a posteriori, seu ab his quae contingit nobis
notiora esse, etsi secundum optimum philosophandi ordinem, tardius innotescere debuissent.
In omni demonstratione est aliqua resolutio vel subjecti solius, vel subjecti et
praedicati simul. Resolvere autem est in locum termini alicujus substituere definitionem,
vel definitionis partem, vel alium terminum tali resolutione de praesenti termino antea
demonstratum. Itaque duo ingrediuntur demonstrationem, definitio, et theorema jam ante
demonstratum quibus tamen interdum accedunt sumtiones concessae (sed tunc conclusio
non probatur absolute, nec nisi ex hypothesi sumtionis), et experimenta, quae tamen
faciunt ut demonstratio, saltem ex parte, sit a posteriori. Demonstratio autem absoluta a
priori solis indiget definitionibus et theorematis praedemonstratis, et quia haec ipsa priora
theoremata similiter fuere demonstrata, nec potest dari progressus in infinitum, necesse
est prima theoremata fuisse demonstrata per solas definitiones. Itaque manifestum est
ultimam omnis demonstrationis absolutae a priori analysin fieri denique in solas definitiones.
Quoniam ergo Locus perfecte demonstrandi unicus est definitio, operae pretium erit paucis naturam ejus, ac modum definitiones investigandi exponere.
Definitio est expressio conceptus quem habemus de definito. Definitum autem
est terminus aliquis, quem scilicet definitione ita explicamus, ut a quolibet alio distingui
possit. Hinc patet definitiones non esse arbitrarias. Sunt enim quidam conceptus implicantes
contradictionem, qui nulli rei definitae respondent, tales definitiones non sunt
principia demonstrandi, quia simul ex illis concludi possunt opposita, ante omnia ergo
constare oportet, conceptum definitione expositum esse possibilem. Hoc posito tali conceptui
nomen imponi quidem potest pro arbitrio, si tamen velimus vulgo intelligi, et
extent jam nomina huic conceptui respondentia, ea sunt retinenda; id vero maxime
necessarium est, cum aliorum verba volumus interpretari. Duplex igitur modus est constituendi
definitiones, unus per combinationes notionum varios conceptus efformando,
quibus postea nomina imponantur; alter proposito aliquo nomine ex usu communi, vel ex
usu autoris quem explicandum suscepimus, significationes investigando: Prior modus
sublimior est, nec cujusvis, posterior magis popularis. Proposito Termino investigabitur
ejus significatio, si varii modi loquendi de ipso qui vulgo vel apud autorem nostrum in
usu sunt, colligantur qui est usus Lexicorum. In primis autem observanda sunt Termini
Epitheta, quae de eo affirmantur vel negantur, proximum est ut subjecta, apposita,
synonyma (vel cognata), et opposita singularia annotentur. Et his quidem omnibus ter
minus adjungitur in recto; inde veniendum est ad rectiones, seu quibus in obliquo
jungatur. Hinc jam effingenda est significatio quae omnibus locutionibus collectis satisfaciat,
ea plane methodo qua effingimus hypotheses quibus satisfaciamus omnibus
phaenomenis. Hoc autem fiet quaerendo singulorum rationes, exempli causa considerando
varia subjecta Termini propositi sive species aut individua, de quibus solet praedicari,
aut etiam non praedicari, quaerendo enim rationem cur de aliquo praedicetur, vel
de alio non praedicetur, idque faciendo saepius in diversis, atque illas rationes colligendo
in unum, tandem singulas definitionis partes assequemur, sive varia genera, quae simul
juncta sibi mutuo differentiae loco sunt. Et quaerendo vel ex alibi jam investigatis
adhibendo generum genera veniemus tandem ad genera summa atque universalissima
nostrae scientiae, quorum praedicationes inter se invicem exhibent, propositiones universalissimas
et facillimas, in quibus de subjectis universalissimis, affectiones quoque
late patentes enuntiantur. Inde per divisiones iterum ad species descendemus, et per
subsumtiones de illis non tantum affectiones communes, sed et plures communes inter se
jungendo, proprias demonstrabimus. Eodem modo ut species, ita et attributa subjecti
plura percurrendo, et rationes singulorum cur subjecto insint investigando et inter se
jungendo concinnabimus denique definitionem ex qua demonstrantur non haec tantum
omnia «sed» multo adhuc plura. Saepe autem significatio vocabulorum talis assumi
poterit, qua efficietur ut quae videntur tropica, reapse sint proprie dicta. Exempli causa
Deum colere et terram colere valde distant, formari tamen potest conceptus communis,
est enim colere in universum, rem aliquam studio suo sibi beneficam reddere conari.
Hujusmodi significationes Samuel Bohlius diligens olim Hebraicae proprietatis investigator,
appellare solebat, Conceptus formales. Equidem negari non potest, talem methodum
investigandi nominum significationes esse conjecturalem, et ut barbara sed apta
voce dicam, provisionalem, fieri enim potest, ut modus loquendi a nobis antea neglectus
superveniat, qui nos cogat assignatas definitiones immutare, quemadmodum Astronomi
saepe novis observationibus detectis hypotheses suas immutare coguntur. Sed hoc mirari
non debemus, nam si propositum nobis est, vulgi vel autorum locutiones interpretari,
manifestum est, utique methodum sensa animi aliorum investigandi non posse esse
demonstrativam, sed probabilem tantum. Si vero in constituendis scientiae Elementis
populari vocabulorum significatione per condescensum quendam (par complaisance),
quoad commode licet, uti nobis propositum sit, nihil refert ad certitudinem scientiae, an
omnino vulgi vel autorum mentem simus assecuti, poteramus enim ab illis abire et
conceptibus nostris nomina pro arbitrio imponere, etsi maluerimus libertate nostra quam
minimum uti, quo facilius intelligeremur.
Si jam definitiones habeamus, facile est de subjecto demonstrare affectiones, et enuntiationum propositarum, adeoque et legum reddere rationes, habita enim praedicati definitione, subjectum tamdiu resolvendum est, donec reperiatur omnes partes definitionis praedicati extare inter partes definitionis subjecti, quo posito necesse est praedicatum subjecto inesse: Multa tamen habentur compendia quibus contrahitur labor, et primum utile est investigare propositiones reciprocas, seu subjecta quibus praedicatum propositum primo insit. Exempli causa minori, absenti, prodigo, datur curator; cur ita? quia rebus suis praeesse non possunt; nam quando id contingit, datur curator, quando non contingit non datur. Hujusmodi propositionibus semel habitis, magnam propositionum inutilium farraginem abscindimus. Deinde si per propositiones jam demonstratas habeamus praedicatum reciprocum commune duobus sequitur ea quoque sibi invicem subjectum praedicatumque esse. Itaque theoremata jam ante demonstrata magnum praebent compendium, ne semper resolutionem ad definitiones usque continuare opus sit.
Argumentatio probabilis procedit vel a rei natura, vel ab hominum opinione.
A rei natura rursus est vel Praesumtio vel conjectura. Praesumtio est,
si ex his quae vera esse constat necessario sequitur enuntiatio proposita, nullis aliis
praeterea requisitis, nisi negativis, ut scilicet nullum extiterit impedimentum. Itaque
semper pro eo pronuntiandum est, qui praesumtionem habet, nisi ab altero contrarium
probetur. Et tales sunt pleraeque ratiocinationes in moralibus.
Conjectura locum habet, si ad utrumque oppositorum exacte probandum aliqua
positiva adhuc requiruntur, quae an vera sint, non constat, pronuntiatur tamen interim
Argumentatio qua legis ratio reddatur interdum locum non habet; non enim omnium quae a majoribus constituta sunt ratio reddi potest; l. non omnium 20. D. de Legibus, non sunt tamen immutanda sine magna ratione; nam ut ait Jurisconsultus, nihil facile mutandum in solennibus.
Interdum ratio quae ab ipsis Jurisconsultis aut legislatoribus redditur deceptoria est. Saepe etiam hodierno Reipublicae statui amplius non congruit; non tamen statim cessante legis ratione cessat lex ipsa, neque enim hoc judicio privatorum aut etiam magistratuum inferiorum submittitur. Impossibile quoque est rationem alterutrius Legis reddere, quando duae leges pugnant inter se.
Consequentia ex Legibus seu Applicatio Legum ad negotia in legibus non diserte
expressa, potissimum est Jurisconsulti munus continetque simul interpretationem dianoeticam
de qua supra, quae locum habet si legislator non dixit id de quo agitur, dicere
tamen voluit, eaque est vel extensiva seu suppletoria, vel restrictiva seu correctoria.
Extensiva, si ob eandem rationem legis dispositio porrigitur ad casus in lege non
expressos; Restrictiva, si ob cessantem legis rationem cesset ejus dispositio, etsi
negotium de quo agitur, sub verbis disponentibus contineatur. Quousque autem hoc
permissum sit Jurisconsultis, magna adhuc quaestio est, nec in omnibus Rebus publicis
eodem modo definienda; nam legislatores alii aliis plus minusve Jurisconsultis concessere.
Ego arbitror leges ita concipiendas ut interpretatione dianoetica non sit opus. Datur
alia ex Legibus consequentia de qua non est controversia, quae scilicet sumitur ex legum
verbis et sententia simul. Fit autem quando cum lege conjungitur aliqua alia propositio, ut
inde constituatur argumentatio, cujus praemissarum aliqua sit lex, conclusio sit decisio
alicujus quaestionis. Propositio autem legi adjuncta potest esse vel alia lex, vel enuntiatio
ex alia quadam scientia sumta, exempli causa ex logicis multa assumunt Jurisconsulti
circa propositiones conditionales et disjunctivas; ex physicis, cum de partu legitimo
agitur, vulneribusque letalibus; ex mathematicis cum tractatur de finibus regundis, de
calculo falcidiae.
Superest ut tractemus de Methodo Legum, seu de systemate ex pluribus Legibus
concinnando. In hoc systemate spectanda est tum materia, tum forma seu ordo.
Materiam Systematis faciunt Leges ipsae; in quibus illud observandum est, quod in
lapidibus ex quibus molimur aedificium, debent enim ita esse secti ut inter se commode
firmiterque conjungi possint, deinde, ut nullus sit locus vacuus, ita in legibus coordinandis
requiritur, tum ut ne pugnent inter se, tum ut nullum negotium dubium relinquant.
Tale Systema Legum hactenus quidem non extat, quin tamen confici possit, ego dubitare
non possum. Sed vulgus in contrarium abit, credunt enim infinita esse negotia, quae
complecti omnia sit supra humanas vires; quod ita esset fateor, si propositum nobis esset
enumerare omnes casus; sed qui universalia novit, is facile innumerabilem rerum copiam
in classes dividere potest, ita ut nihil eum effugere possit. Deinde vulgo putant nullam
esse Legem sine exceptione, cum tamen Jurisconsultus velit, regulam adeo exceptionibus
carere debere, ut si vel in uno fallat officium suum perdere videatur. Quomodo haec
conciliabimus, aut quomodo denique aliquid certi ex legibus concludemus, si nunquam
securi sumus; Respondendum est singulas quidem leges posse habere exceptiones, sed
totum systema Legum debere exceptionibus carere; leges enim sese invicem limitant, et
ex una lege sumi potest regula, ex alia exceptio, rursus ex alia replicatio, et ita porro.
Inde nascitur mirificum Leges ferendi compendium, et apparet quomodo paucae Leges complecti possent casus innumerabiles, quoniam paucarum legum innumerabiles possunt fieri combinationes inter se, pro negotiis scilicet oblatis. Tantum danda opera est, quo cognoscatur, quae lex quam limitare possit, quod non difficile est; si quis modo intelligat, quae diximus de praesumtione. Omnis enim Lex praesumtionem habet, et in casu proposito locum habet, nisi emersisse probetur impedimentum aut contrarium, quod Exceptionem ex alia lege sumtam pariat. Atque hinc est quod onus probandi transfertur in eum qui allegat exceptionem.