Series VI Band 4 · No. 55.

Quid sit natura prius

[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]

Latin

 [Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]

Difficultas aliqua est in explicando quid sit natura prius. Nam ut status posterior alicujus substantiae involvit priorem, ita vicissim status prior involvit ­posteriorem, unusquisque enim ex alio potest cognosci. Unde sequi videtur, priorem non esse simpliciorem posteriore sed ambos eadem involvere, et aequationem quandam intercedere. Sed videtur solutio difficultatis exemplo eleganti illustrari posse, constat plures saepe esse proprietates ejusdem subjecti, quarum una altera facilior inventu demonstratuque est, et tamen omnes sunt reciprocae, adeoque eadem omnia involvunt. Sic prior et simplicior est circuli proprietas, [sinum] esse mediam proportionalem inter segmenta diametri, quam rectis se in circulo decussantibus rectangula segmentorum compertinentium utrinque aequalia esse, atque adeo et natura prior, etsi haec ut genus illam comprehendat; nam in analogis species genere prior. Et proprietas segmentorum generalis est ex numero perplexarum seu paradoxarum, quarum possibilitas potest dubitari, itaque si quaeratur linea talis naturae, dubitari potest an possibilis sit ejus solutio. Sic facilius demonstratur circulum in suo segmento eundem angulum ubique capere, quam circulum esse capacissimam figurarum isoperimetrarum. Eodem igitur modo duo status universi, etsi alter alterum involvat non aeque tamen facile intelliguntur, et ex fontibus explicantur.

Et proinde Natura prius est, cujus possibilitas facilius demonstratur; seu quod facilius intelligitur. Ex duobus statibus quorum alter alteri contradicit, is est ~~tempore prior*, qui est prior natura. Duo existentia incompatibilia seu contradicentia tempore differunt, et illud prius est aut posterius tempore, quod est prius aut posterius natura.

In natura, ut in arte tempore priora sunt simpliciora, posteriora sunt perfectiora. Nam natura est ars summa. Haec propositio magni momenti est, et contra regressum in orbem, ubi nullus finis. Ut felicitas in progressu ulteriore sic et rerum perfectio, ut quam directissime in perfectione crescant. Nihil unquam in creaturis perfectissimum.