Series VI Band 4 · No. 495₁.
Vorarbeit
VORARBEIT
Jus Civile est Systema Legum Civitatis.
Civitas est societas inita felicitatis causa.
Lex est enuntiatio circa agenda aut omittenda vim cogendi habens.
Systema est collectio enuntiationum apta ad docendum.
Circa Enuntiationes singulas versari possumus, vel interpretando, vel argumentando.
Interpres alius est enuntiationis, alius enuntiantis. Nam saepe fit, ut aliquis non satis dicat, quae dicere voluit, aut dicturus fuisset, si dicenda ei venissent in mentem: tunc interpres aliquis esse potest, non tantum dicti, sed et dicentis; et hinc nascitur discrimen inter ȓhtòn kaí diánoian, dictum et sententiam. Atque hoc est quod dicitur non verba tantum legum tenenda esse sed vim et potestatem l. 17. de Legibus. Sententia autem investiganda est, ex rationibus quae movere Legislatorem.