Series VI Band 4 · No. 492₅.
De his quae per se debita et illicita sunt
De his quae per se debita et illicita sunt
Omne bonum malumve societatis per se debitum vel illicitum est. Nam per accidens fieri potest, ut agenti necessarium vel impossibile sit, sive omnino, sive ex hypothesi miseriae aut felicitatis suae, quibus casibus utique praemiis poenisque in recte ratiocinante procurari impedirive non potest, per praecedentia.
Ex quo sequitur malum cujusquam id per se illicitum est.
Ex quo sequitur bonum cujusquam id per se debitum est.
Quicquid debitum vel illicitum esse probabilius est, id per se debitum vel illicitum est. Nam omne quod bonum malumve esse probabilius est, id per se procurare vel impedire bonum est. Idem est itaque de malo bonove societatis. Per se inquam, fieri enim potest, ut contrarium minus quidem verisimile, sed majus tamen bonum malumve sit. (In sequentibus cum aliquid debitum vel illicitum dicemus, subintelligemus: per se, nisi aliud appareat.)