Series VI Band 4 · No. 492₄.

De absolute licitis aut illicitis, debitis aut indebitis

Latin

De absolute licitis aut illicitis, debitis aut indebitis

Nullum impossibile, seu ut vulgo enuntiant impossibilium nulla obligatio est.  Nam impossibile nec a prudente fieri, et nullis poenis vel praemiis procurari potest, adeoque (per defin.) nec debitum est.

Omne necessarium est licitum, seu ut vulgo enuntiant, necessitas non habet legem.  Nam necessarium a nemine adeoque nec a prudente omitti potest, sive necessarium nullo modo, ac proinde nec praemiis et poenis impediri potest, ergo (per defin.) nec illicitum est.

Nullum ex quo miseria agentis necessario sequitur, debitum est, seu nemo miser esse obligatur.

Omne ex quo felicitas agentis necessario sequitur licitum est, seu nemo felix esse prohibetur.  Hae duae propositiones eodem modo demonstrantur. Debita enim aut illicita praemiis poenisque procurari aut impediri possunt scilicet in recte ratiocinante, ergo minora bona malave sunt quam ipsa praemia aut ponae. Sed felicitas et miseria bonorum et malorum maxima sunt (ut constat ex definitionibus), ergo nec miseria est debita, nec felicitas est illicita.

Ex quo sequitur felicitas communis, id debitum est.

Ex quo sequitur miseria communis id illicitum est.  Felicitas enim et miseria communis sunt maximum bonum et malum Societatis et continent felicitatem et miseriam singulorum. Concurrunt ergo bonum societatis et prudentia agentis. Hinc etiam singuli recte ratiocinantes ad felicitatem ferri possunt aut a miseria prohiberi praemiis poenisque neque enim fieri potest, ut alterius majoris boni malive spe aut metu teneantur.