Series VI Band 4 · No. 492₆.

De gradibus debitorum et illicitorum

Latin

(De his quae per variarum circumstantiarum concursus debita vel illicita sunt.)

Quicquid est majus malum unius quam bonum alterius id illicitum est.  Est enim majus malum societatis per def. ... Ergo per prop. ... per se illicitum est.

Quicquid est majus bonum unius quam malum alterius id debitum est.  Est enim majus bonum societatis per def. ... Ergo per prop. ... per se debitum est. De Gradibus Debitorum et Illicitorum

Debita (illicita) sunt inter se in ratione bonorum (malorum) quae ex ipsis sequuntur: caeteris paribus. Debita (illicita) sunt inter se in ratione probabilitatis qua bona (malave) ex ipsis sequi ponuntur; caeteris paribus. Debita (illicita) sunt inter se in composita ratione magnitudinis et verisimilitudinis bonorum (malorum) quae ex illis sequuntur.

Si sit ut bonum ad bonum vel malum ad malum ita reciproce verisimilitudo ad verisimilitudinem, facta ex quibus secutura ponuntur, aeque debita vel aeque illicita sunt.   Bona malave aestimanda sunt separatim tum ex magnitudine sua; tum ex probabilitate. Per praeced. Et, si aequalia sint erunt in ratione probabilitatis, si aeque probabilia, in ratione magnitudinis. Et si inaequalia et inaequaliter probabilia sint, erunt in ratione composita magnitudinis et probabilitatis. Ratio autem ex rationibus reciproce aequalibus composita, est ratio aequalitatis, sive si sit a ad b ut c ad d erit productum ex a in d aequale producto ex b in c. Ut si areae prioris longitudo a verbi gratia 6 pedum sit dupla ipsius b longitudinis areae posterioris, 3 pedum. Et c latitudo areae posterioris, 4 pedum, sit dupla ipsius d latitudinis areae prioris, 2 pedum, erit tam areae prioris quam areae posterioris spatium 12 pedum quadratorum.