Series VI Band 4 · No. 488.
De enumeratione omnium querelarum possibilium
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
Jurisprudentia perfecta ita tradi debet, ut appareat eum qui tradidit omnibus querelis
mederi.
Querelae autem an per modum actionis proponantur, an exceptionis aut replicae forma nihil refert. Nam eadem querela nunc actio nunc exceptio est pro varia occasione proponendi. Quo non observato discessit nonnihil a vera methodi ratione vir optime de juris studio meritus, Nic. Vigelius. Jurisprudentia privata tradit omnes querelas quas privati de privatis movere possunt, querimur aut quod bona nobis absunt, aut quod mala patiamur.
Querimur de fortuna, de negligentia, de mala voluntate aliorum.
Querimur et de iis qui etsi mali nostri causa non sunt, tamen cum possint, nolunt mederi.
Omnis ergo querela est aut de eo qui causa mali est, aut de eo qui causa boni non est.
Quemadmodum in Medicina differunt Physiologia et Pathologia; ita in jurisprudentia differunt Nomothetica, et judiciaria. Doctrina de actionibus differt a doctrina de processu, ut pathologia a therapeutica.