Series VI Band 4 · No. 487.
De jurisprudentia et ejus capitibus
[April 1677 bis April 1679 (?)]
[April 1677 bis April 1679 (?)]
Obligatio est necessitas in agendo quam poenae metus imponit.
Jus est libertas in agendo a poenae metu soluta.
Poena est malum quod ejus voluntate sentis cui factum tuum displicuit.
Poena est etiam praemii denegatio.
Factum voco omne voluntarium.
Inter facta etiam omissio censetur.
Impossibilium nulla est obligatio vel jus. Neque enim nulla est libertas circa impossibilia, et necessitas quae in illis est non oritur ex poenae metu, sed rei natura.
Justum est quicquid sine poenae metu fieri potest, contrarium est injustum.
Debet fieri quicquid sine poenae metu [non] fieri non potest.
Justum est cujus oppositum debitum non est.
Injustum est cujus oppositum debitum est.
Omne factum tamdiu habetur justum, quamdiu injustum esse non constat.
Jurisprudentia absolvitur enumeratione eorum quae fieri vel non fieri debent.
Nam his enumeratis, caetera justa esse per se patet.
Vindecta postquam meus a praetore recessi
cur mihi non liceat jussit quodcunque voluntas.
Excepto si quid Masuri rubrica notavit.
Injusta aut poenam habent arbitrariam aut definitam.
Injustum est in Republica, quicquid poena dignum creditur.
Injustum est in republica, quicquid in judiciis ejus poena dignum pronuntiatur, sive quicquid Magistratus punit.
Debitum habetur in Republica, quicquid Magistratus aut omissum punit, aut imposterum exigit.
Quaedam ita exiguntur, ut ne post poenam quidem omissi exactam quies concedatur, sed nova semper poena irrogetur continuatae omissionis, donec aut spes non sit exprimi obedientiam posse, aut denique pareatur.
Punitur malitia imprudentia damnum ex malitia vel imprudentia.
Infelicitas puniri non debet.
Puniri solet malitia etiamsi damnum non sit secutum, ut constat.
Imo puniri solet et imprudentia licet damnum secutum non sit, ut si infans cadat culpa sua, nec ideo damnum ferat, punitur tamen, etsi natura ejus imprudentiam lapsu infelici punire supersederit.
Minima non puniuntur.
Praemio afficitur insignis probitas, prudentia imo aliquando sola felicitas.
Praeterita puniuntur aut praemio afficiuntur; futura exiguntur.
Jurisprudentia absolvitur enumeratione poenarum ac praemiorum, quae publice constituta sunt; item factorum quae quis ab altero exigere potest, itemque modo exigendi. Potest aliquis etiam a Republica exigere praemium et Respublica ab ipso poenam.
Itaque hinc concludo jurisprudentiam totam consistere in enumeratione actionum, et quae has elidunt exceptionum, etc., quibus praemittenda sunt primum generalia de jure, deinde descriptiones Magistratuum ac judiciorum, quibus aliquid exigi potest, ac deinde generalibus quibusdam observationibus circa res personas et facta quae in actionum actione serviunt, ne postea ubique interseri necesse sit.
Haec sequuntur denique actiones.
Capita jurisprudentiae
De jure naturae, divino, gentium, civili, legibus, statutis, consuetudine, et aliis
hujusmodi. In universum de Norma judiciorum.
De Magistratibus.
De judiciis.
Etiam praemia et poenae a privato exigi aut privato cedere possunt. Ideo non referenda praemia et poenae, ad ea quae inter privatum et rempublicam versantur.
De praemiis, quae quis exigere potest.
De poenis.
De rerum repetitione.
Quicquid juris naturalis ac divini est, etiam juris civilis haberi debet.
Circa quae pacta fieri possunt circa ea etiam leges condi possunt.
Leges juri naturae contrariae condi possunt circa illa omnia in quibus aliquis juri suo renuntiare potest.
Cessante lege civili pronuntiandum est secundum jus naturae.
Discrimen inter merum jus et aequitatem.
Utrum lex ad eum casum extendi possit, in quo eadem ratio? Videtur cum lex scilicet aequitatem habet. Non ita, cum duram esse constat.
Tractatio de principum rescriptis non pertinet ad doctrinam de Legibus, sed ad doctrinam de judiciis, sententiis, etc.