Series VI Band 4 · No. 489.
Methodus jurisconsultorum exemplar methodi medicinae
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
[Herbst 1677 bis Sommer 1678 (?)]
Cum Medicina plurimum adhuc Empirica sit et magis quam ulla alia scientia, hinc plurimus in ea debet esse usus testimoniorum quando unus omnia experiri non potest. Ita velim quod jurisconsulti fecere praeter necessitatem, id potius facere medicos, et si ulla in re certe in speciali physica, maxime autem in Medicina Bibliothecam et repertoria, et excerpta prodesse posse arbitror. Vellem igitur viri diligentes collatis operis innumerabilia observata, quandoque et judicia medicorum redigerent in Enuntiationes, subjectis cuique autoritatibus, et aliquando verbis, utentes Methodis Jurisconsultorum qui Regulas, ampliationes, limitationes, replicationes, duplicationes etc. dederunt, quae res valde facit ad contrahendam prolixitatem; quali Vigelius usus est, et Rulandus in opere Commissarii.
Exempli causa: Esto Regula:
Frigida actualia, topice adhibita dolores minuunt.
Subjiciantur autores insignes approbantes hanc propositionem generaliter. Item
improbantes ejus generalitatem. Item contrariam tuentes. Subjiciantur et exempla in
utramque partem, quae neque ampliationem neque limitationem continent. His absolutis
ponantur Ampliationes seu exceptiones reprobatae, ubi scil. dubitari poterat an locum
haberet regula. Ratione dolorum ampliatur primo in colica. Hipp. 6 Epid. sect. 8.
ubi notanda verba; secundo in calculo vesicae, vid. Sanctor. in 1. Fen. p. 668;
tertio in podagra. Hipp. sect. 5. aph. 25. etc. Exceptio si biliosa non sit podagra.
Ratione frigidorum, excipitur aqua frigida, hanc exceptionem reprobat Hippocr. d.
aph. 25, approbant plerique hodierni, partim in theoria, partim in praxi. Replicatur: si
aqua frigida guttatim instilletur. Hanc replicationem seu defensionem regulae, proponit et
probat Mercurialis.