Quod experientia per characteristicam rationes in metaphysicis adjuvat
[1. Hälfte 1679 (?)]
Facsimile: Teilband A (pp. 1–508)
[1. Hälfte 1679 (?)]
Non est fidendum facile rationibus quas experientia non adjuvat. Per characteristicam autem efficitur, ut et de rebus a materia imo et ab imaginatione abstractis, nempe Metaphysicis et Spiritualibus seu ad intellectum et voluntatem pertinentibus Experimenta, et examina experimentalia, quae probationes vocant institui possint.