Series VI Band 4 · No. 466.
Praemium. Honor. Laus
[1677 bis 1716 (?)]
[1677 bis 1716 (?)]
Praemium. Honor. Laus.
Quaeri potest an ea sola quae recto voluntatis nostrae usu quaesivimus laudem mereantur: an potius naturae quoque et fortunae dona honorem et praemia mereantur. Mihi videtur laudem mereri etiam pulchritudinem, et memoriae capacitatem, et divitias et generis nobilitatem, et alia id genus, quia laus nihil aliud quam praestantiae cujusdam praedicatio. Non itaque omnis laus praemium est virtutis. Idem de honore dici potest. Praemia tamen fateor constitui solent non nisi cuidam virtuti, tametsi fortuna admixta sit; ut in lucta. At pulchritudinis praemium nullum est; quia nihil hic voluntas facit. Praemium igitur constitui et persolvi potest his tantum ad quae melius agenda excitari homines possunt.