Series VI Band 4 · No. 465.

Virtus, prudentia, ratio

[1677 bis 1716 (?)]

Latin

 [1677 bis 1716 (?)]

Homo insigni virtute naturali praeditus sed prudentia destitutus similis est grandi corpori oculis orbato, hoc enim quo grandius est, eo magis offendit.

Quemadmodum mulio non est praestantior qui plures mulos agit, ita nec dominus qui pluribus sed serviliter imperat.

Ratio status videtur Hypothesis in forma aliqua rei, vel introducenda vel conservanda quae reddere videtur licitum, quod alioqui tale non est.