Series VI Band 4 · No. 461.

De excusatione et accusatione

[1677 bis 1716 (?)]

Latin

 [1677 bis 1716 (?)]

Accurate considerari meretur quaedam excusatio, et quaedam accusatio quibus passim homines utuntur. Saepe enim ita sese excusant: Si ego non fecissem, fecisset alius. Et rursus saepe sic alios accusant: Si quod tu facis, facerent alii complures, male rebus consultum esset. Et tamen certum est aliquando haec non valere, ut si miles virginem violet, quod sciat, socios suos homines petulantissimos ei non parsuros; aut si quis coelibem accuset, quia non expediret, multos coelibes esse.