Series VI Band 4 · No. 452₂.

Aus A. Arnauld, Nouvelle Hérésie dans la morale

Latin

AUS A. ARNAULD, NOUVELLE HERESIE DE LA MORALE

Nouvelle Heresie dans la morale denoncée au pape et aux Evesques, aux princes et aux Magistras. a Cologne chez Nic. Schouten [1689] 8o. Sunt pag. 55.

[p. 4 f.] Divione Jun. 1686. defensae sunt in Collegio Soc. Jes. Theses Theologicae de peccatis, ubi sunt 8 positiones, quarum prior ita concepta: Peccatum philosophicum *seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi, theologicum vero et mortale est transgressio libera legis divinae. Philosophicum quantumvis grave in eo qui Deum ignorat, vel de Deo actu non cogitat est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum.*

Has theses propugnabit Steph. Bougot in aula majore Collegii Divio-Godranii Soc. Jesu die ... jun. 1686. Divione apud Joh. Ressayre Bibliop.

Hactenus thesis: itaque infinita homicidia, impuritates, injustitiae Deum non offendent, quanto quis magis impius erit, eo minus expositus erit damnationis periculo. Pater de Reux Jesuita Lovanii hanc thesem in quibusdam ibi thesibus improbatam defendit his verbis: Fieri potest ut existentia Dei ab homine ordinariis tantum divinae gratiae auxiliis *praevento ignoretur inculpate. Eripiant hoc nobis si possunt assertum philosophici in Burgundiam usque assectores peccati sed non poterunt.*

[p. 6] Jesuitae paulatim ad haec dogmata devenere, quae ex sententiis ipsorum de gratia nascuntur.

Misericordiam Dei humanis cogitationibus metiuntur. Volunt gratiam dare omnibus, nec excusari posse, nisi det quicquid opus est ad evitandum peccatum, seu gratiam sufficientem semper praesentem.

[p. 7-9] Non solum dicunt cum Ecclesia et sanctis patribus Christum esse pro omnibus mortuum et redemisse omnes, sed etiam per gratias sufficientes tantum eis omnibus applicari. Imo volunt tantum in peccatorum esse vitium ad bene docendum, quantum ad peccandum. Ut apparet ex prop. 7. 14. 15 et aliis Lessii, quas Facultas Lovaniensis et Duacensis censurae subjecit. Sed cum res doceret tot infideles et barbaros profundis tenebris involutos non habere omnes gratias necessarias, ut secundum legem Dei vivant. Itaque huc rem reduxere esse intus facultatem ex parte Dei latentem emicaturam si ipsi quaerent quod in se est. Unde 18 propositio Lessii censurae subjecta: facienti quod in se est ex solis viribus naturae Deus non denegat gratiam. Sed hoc axioma male receptum est, terminatum ab universalibus, et a congregatione de auxiliis, ut pelagianum, et hodie in Scholis Molinianis desertum, et prior opinio de gratia sufficiente omnibus data locum recepit, ut apparet ex libello et thesibus P. du Champs, utcumque experientia tot barbarorum et pessime viventium reclamaret. Tandem nova methodus reperta est peccatoribus commodior, quibus illa gratiae abundantia oneri erat, ut scilicet Deus eos qui non satis notitiae habent, ne punire quidem aeterna morte jure possit. Ita Bauny summa de peccatis p. 906. ut actio sit voluntaria proficisci debet a vidente, sciente et penetrante, quid in ea sit bonum vel malum. Voluntarium ut dici solet cum philosopho, est quod fit a principio cognoscente singula in quibus est actio. Si vero voluntas temere et sine discussione sufficiente velit aut abhorreat, faciat aut omittat, antequam intellectus possit videre utrum malum sit velle aut sequi, facere aut omittere, actio nec bona nec mala est, quoniam ante hanc perquisitionem hanc reflexionem tuentes super bonas et malas quantum rei cui opera datur, actio non est voluntaria.

[p. 10] Sed longe aliter Aristoteles 3 Ethicorum Omnes mali ignorant quod debeant *facere et fugere, sed hoc ipsum lex reddit malos et vitiosos, neque ideo actio involontaria est, quia ab ignorante quod facere debet proficiscitur, sed vitiosa. Idem dicendum est de illo qui regulas sui muneris ignorat; hoc ipsum enim homines non excusatione sed in supero dignos facit. Itaque ea demum ignorantia actiones reddit involuntarias et excusabiles, quae ad factum in particulari et circumstantias singulares pertinet.*

Idem lib. 7. distinguit eos qui voluptatibus obediunt, alios esse infirmos ăkráteiw, qui cedunt affectibus et si videant se vitiose agere, alios ăkolástoyw tanquam male educatos qui voluptates sequi optimum putant. Priores vocant vulgo incontinentes, posteriores intemperantes. Priores ait similes esse civitati quae bonas leges male observat, posteriores ei, qui malas observat bene. Et non excusat posteriores, ut hodie faciunt, sed secutus lumen rationis, concludit eos magis esse vitiosos.

[p. 11] Et Aug. lib. 1. retract. c. 15. qui ignorantia peccant, non agere, nisi quia velint, quanquam peccent peccare nolentes voluntate facti, (ut loquitur) non voluntate peccati; neque ideo minus esse peccatum.

[p. 12] Et ideo Paulus istos peccatores induratos, qui perdidere sensum et remorsum, vocat ăphlghpótew Eph. 4. 19. Cum contra Filiucius velit, quod tam passio quam consuetudo tollat actualem usum rationis, et ideo excuset. Sed de his Aug. conf. lib. 8. [c. 5] dum servitur libidini facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Et cogitatio certum est multos carere cogitatione illa actuali de malitia peccati. nec ideo minus peccare. contrarium damnavit Sorbona 1641. Haec propositio viam aperit ad excusanda peccata. Lovaniensis facultas: est contra communia religionis *christianae principia, et innumera etiam immanissima peccata excusat cum pernicie animarum.* Censura Senonensis Ecclesiae 1658 (in censura Apologiae Casuistarum) scripturis patribus fidelium precibus adversatur, et ad excusanda scelera promtam defensionem suppeditat. Censura paris. ejusdem anni; scandalosa est contraria sanae *theologiae quae peccata per ignorantiam agnoscit excusationes ad peccantium perniciem suppeditat, christianos ad negligendam salutis scientiam impellit*.

[p. 13] Et Jesuitae tamen his regulis adhaerent 1683. editus liber in Belgio sub nomine Ulrici Jonson, qui audacter dicit, omnes theologos paucis exceptis dicere: ad peccandum formaliter requiri notitiam malitiae.

Jesuitae missionarii Batavi habent libellum cui sit instructio ad primam communionem, octies edita Antverpiae, ubi: nemo peccat nisi quatenus scit et intelligit malitiam peccati et Aquis provinciae Jul. 1686. thesis haec: conscientia circa illicitum intrepida excusat a peccato.

[p. 16] Autor thesum divionensium in scriptis dictatis: sicut actus humanus non est *malus sublata cognitione malitiae, sic non est offensa Dei, si non cognoscatur esse offensa Dei.*

[p. 17] Contra David et Ierem. psalm. 78. 6 et Ierem. 10. 25 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt.

[p. 18] Et Paul ad Ephes. 4. 17 tam locutus fuisset de his sensum mali perdidere, subjicit: propter haec venit ira Dei in filios diffidentiae (incredulitatis).

[p. 19 f.] Idem ad Rom. qui peccavere sine lege sine lege peribunt. Quo loco ponemus istos Deum ignorantes; in die judicii, ad dextram an ad sinistram. Haec dicente Paulo, Deus reliquit alias nationes ut irent in viis suis (sed Christus de Sodoma tolerabilius punienda).

[p. 23] De Susannae amatoribus, oculos avertisse, ne recordarentur judiciorum Dei.

[p. 24] Christus de Judaeis persecutoribus, credebant se Deo sacrificium facere Io. XVI.II et Paul 1. Thess. 2.

[p. 25] De pulvere pedum excutiendo Matth. X. Luc. X.

[p. 26] Et David de insipiente: abominabiles facti sunt in studiis suis.

[p. 27] Calvinista dicit grave fuisse peccata Davidis, sed ob statum justificationis veniale, Caligulae aut Neronis mortale. Contra Jesuita Davidem mortaliter peccasse Neronem venaliter.

[p. 34 f.] Augustin. contra Julian. lib. 1, c. 105. necessitatem peccandi esse poenam peccati liberi. Id autem veniam et delictum juventutis postulabat, si Deus peccata ignorantiae non impulit. Non debebat veniam petere. Haec Augustinus.

Aug. Epist. ad Sixtum omnis peccator excusatione caret casu ignorans, cum ipsa ignorantia sit peccatum.