Series VI Band 4 · No. 445.
De sacramentorum administratione sententia Augustini
[Februar bis Oktober 1685 (?)]
[Februar bis Oktober 1685 (?)]
Augustinus ad Fortunatum narrat una in navi fuisse quendam pium sed nondum baptizatum verum catechumenum, et alterum baptisatum, qui tamen lapsus etsi coeperat agere poenitentiam tamen nondum erat absolutus. Praeter hos nullus ibi erat Christianus. Cum autem naufragium timerent petit Catechumenus ab illo altero baptismum, qui cum isti imperasset baptismum vicissim ab eo quaerit absolutionem.
Quaeritur an haec administratio sacramentorum valuerit? Augustinus recte respondit valuisse. Et quidem hanc Historiam tantopere commendat, ut dicat neminem tenere lacrymas posse qui eam audiat.
(: Inspiciendus est locus apud Augustinum. Meminit Melanchthon inter disputationes quae extant in operibus. :)