Series VI Band 4 · No. 441₂.
Auszüge und Bemerkungen
AUSZÜGE UND BEMERKUNGEN
Baronius Thomista libro 3 Theologiae pag. 44 defendit Christum libere obedivisse patri mortem crucis jubenti; etsi non omnimoda indifferentia. His verbis: Integra ad mortem crucis subeundam superest libertas, nulla ad peccandum aut Deo jubenti dissentiendum. *Cur ita? causam jam insinuavi, quod mors, medii, nullo modo per se, sed ad summum accidentario, et praecepti vinculo cum fine connexi rationem habeat et servet: et ita affectus sit animus Christi et beati impeccabilis, ut soli fini adhaereat, nulla vero ratione medio in se, et ex se, imo paratus sit illud deserere et odisse si ratio finis exigat. At, inquies, nulla ad hanc mortem crucis praeceptam reliqua est indifferentia. Ergo perit omnis libertas. Distinguo antecedens: nulla superest indifferentia absoluta et effrenis concedo, nulla temperata ordine finis nego.* Hanc suam explicationem Baronius ex Bannesio et Alvaresio deducit. [p. 45; vgl. p. 46]
Libertas requirit defectum vel in meritis objecti, et tunc libertas est perfectio voluntatis seu dominium supra res; vel in ipsa voluntate cum mentis ignorantia vel ipsius voluntatis imbecillitate laborat. [p. 51]
Libertatis radix est necessaritas tendendi ad bonum summum seu finem ultimum. [p. 62 sq.]
Deus ratione actualissimae libertatis non potuit manere suspensus, sed debuit sese ab aeterno determinare ad rei volitionem p. [111].
Vasquez admittit circulum, velle Deum rem quia futura est, et futuram esse quia vult. Oppressus vi argumenti hujus: non videtur extremis et causis invariatis sequi diversum *effectum. Atqui mutatio nulla est in divina voluntate immutabili, neque in termino seu creatura, quia si qua esset deberet oriri a voluntate divina quae tamen supponitur immutata. Unde existet ille transitus creaturae a statu possibili ad futurum?* p. 112.
Hoc est mirabile et eminentissimum in Deo quod cum sit in se immutabilis et mutet *omnia, habeat in se actum et operationem actualissimam et tamen non sequatur effectus necessario sed contingenter, quia se inadaequate explicat.* [p. 114]
(+ Quid accedat rebus ut ex possibilibus fiant futurae? Debet enim esse discrimen reale. Dico in nullo alio consistere quam quod Deus intelligit eas existere bonum esse, seu melius esse ea quam ipsis opposita existere. +)
S. Doctor quaest. 1. de potentia art. 5. ad undecimum. Omnium quae Deus potest *habet rationes quasi excogitatas et motiva praesentia, et ad 14. optima ratio qua Deus omnia fecit est sua bonitas et sapientia, quae manerent etiamsi alio vel alio modo facerent. Et ad 15. addit illud quod facit Deus esse optimum per ordinem ad suam bonitatem, et ideo quicquid aliud est ordinabile ad ejus bonitatem est ordinabile secundum ordinem suae sapientiae. Et si quaeras a quo judicio magis determinetur Deus e pluribus motivis aequaliter propositis respondet ex mera sua voluntate seu ut loquitur Apost. Ephes. 1 secundum consilium voluntatis suae.«* [p. 117]
Baron. p. 118. Ludovicus a Dola Capucinus credidit cum Durando et Aureolo negandum Dei concursum simultaneum ad actiones liberas.
Theophilus cogitur statuere, Deum ex eo praescire futuras sub conditione operationes, *quid scilicet ea conditione posita factura esset voluntas si sola posset agere sine ulla dependentia a Deo coagente.* Sed hoc est chimaericum et implicans. [p. 119]
Conciliatio liberi arbitrii cum praescientia Dei secundum Baronium Thomistam pag. 125 hoc modo: Impotentia peccandi et discedendi ab imperio patris non abstulit a *Christo libertatem. Ergo multo minus auferet a nobis praedefinitio et motio divina, etiamsi infallibiliter in sensu composito et necessario secundum quid ex suppositione rei effectricis libertatis, inferat actum.*
Electiones voluntatis respondent conclusionibus probabilibus. Et ut se angeli habent in probabilibus ut circa rem illatam judicium suspendant non circa conclusionem (+ id est non circa probabilitatem sed veritatem +) ita voluntas impeccabilis Christi et beatorum se *gerit in res sibi praeceptas, illis necessario adhaeret ut praeceptae sunt etsi ipsis rebus materialiter spectatis non adhaereant.* [p. 126]
Decretum Tridentinum, motum a gratia posse consentire et dissentire. [p. 130]
Creaturas possibiles divinus intellectus attingit ex comprehensione divinae essentiae ut causae rerum sicut censet S. Doctor post Dionysium et Augustinum. p. 138.
Docent ex Thomistis et Theologis Curiel Cornejo Salmanticenses et alii nullum dari *instans reale et in quo ut vocant tanquam mensuram futurorum contingentium et liberorum, quo non sint secundum alteram partem determinate vera aut falsa et a Deo scita: tamen si illud instans reale dividamus in instantia rationis naturae, et a quo et concipiamus hujusmodi* futura secundum illam prioritatem qua intelligimus possibilia indifferentia *ad futurum esse et non futurum, et ad alterutrum sub disjunctione tamen, pro illo priori non sunt determinate verae vel falsae; imo si formentur hujusmodi propositiones non sunt verae nec formales propositiones, sed materiales ut dicunt quibus nihil pro illo priori respondeat.* p. 160.
Ex notione agentis universalissimi solvitur argumentum in speciem urgens ex Suare *proleg. 2. de grat. c. 8. Vana et irrisoria est promissio ea conditione quae a nudo sponsoris arbitrio pendeat quam nolit apponere ut si quis dicat dabo tibi 100 aureos si voluero, si eo die venero et statuat se aut noliturum aut non venturum. Atqui secundum nos* (+ Thomistas +) ille sensus est promissionum Dei[**:] sponsor sum tuae salutis si te *praedestinavero etc. et decernit se non praedestinaturum. Difficile in speciem argumentum, sed vires habet ab angusta et demissa cogitatione nostra qua Deum ut particulare Ens concipimus, more aliorum quae nobis sunt familiaria, et aegre possumus assurgere ad universalissimi gubernatoris providentiam nullo fine cohibitam. Ad quam pertinet non solum diversa sed et contraria ordinare. Licet otiosa videatur hujusmodi promissio et ordinatio si effectum qui decernitur et promittitur nec futurus est spectemus, utilis tamen et necessaria est ad alios fines consequendos qualis est certa veritas futurorum quae in scriptura revelantur, manifestatio, inclinationis causarum secundarum. Atque eo consilio decernenda fuit Tyriorum conversio, si apud illos edita fuissent miracula a Judaeis visa licet apud ipsos nunquam facienda, ut prae illis agnoscerentur pejores Judaeis esse.* p. 198.
Clemens VIII. libellum collegit ex D. Augustini doctrina de gratia idque curavit examinandum tradi Theologis. Autographum habetur Parisiis manu propria pontificis subscriptum. Baronius Theolog. p. 3. pag. 268.
p. 398. Triginta censores Romani praefecti expendendae liti inter recentiores et *Thomistas omnes uno aut altero (nempe procuratore generali Augustinianorum et regente Carmelitarum exceptis) pronuntiasse scientiam mediam Augustino repugnare. Decreta pontificia vetant congregationum sub Clemente VIII. de auxiliis et Paulo V. habitarum a duobus quod sciam, a Francisco Penna Hispano et Rotae Romanae Decano, a Petro le Bossu* Gallo Benedictini Ordinis ex S. Dionysii monasterio coenobita et Doctore Parisiensi congregationum secretario, scriptam historiam ad has controversias usurpari.
Card. Baronius Epist. ad ArchiEpiscopum Viennensem scripta et relata a Petro *Matthaeo ait se mirari et omnino improbare defensionem unius Molinae a Dominicanis accusati susceptam a tota societate.* [p. 400]
Clemens VIII. infensus erat sententiae Molinae, et diligenter ex Augustino collegerat quae eam evertebant. Narratur in vitae Bellarmini Historia a Jesuita scripta denuntiatam mortem pontifici quasi prophetico spiritu si moliretur et tentaret quod in Molinam et ejus defensores [meditabatur]. [p. 402]
Pennae Historia prohibita non ob suspicionem corruptionis sed pacis gratia. *Domini le Bossu Historiam pater le Golu Generalis Fuliensium in Galliam deportavit, sed nescio quo casu incidit in Petri a S. Josepho Fuliensis acerrimi Molinae defensoris manus, qui copiam habuit, sed nobis invidit, quia ut ait disp. 4. concordiae, sect. 4. num. 4. aperte favebant Dominicanis.* [p. 404]
p. 475. Post Dordrechtanum Conciliabulum et Calvinum emendatum ad sensum *Thomisticum putant adhuc Calviniani se decreto Tridentino peti sed ex falsa Tridentinae definitionis interpretatione.*
p. 473. Bellarminus lib. 3. de lib. arbit. c. 8. constituit judicium ultimo practicum ad quod infallibiliter consequatur actus voluntatis illaesa libertate.
p. 48[1]. [Primum] angeli peccatum a Deo permissum non dissimulo quamcunque *sequamur sententiam seu praedefinitionem absolutarum seu conditionatarum ex scientia media aliquid* [in]comprehensum humano [ingenio] et fortasse angelico continere, sola visione divinae essentiae reserandum.
Valentia disp. 1. q. 19. puncto 3 ass. 4 ait in eo consistere controversiam cum haereticis recentioribus, utrum malum culpae in divinam voluntatem cadere possit sub aliqua *ratione boni quae contineatur aliquo respectu peccati ad quippiam bonum ita quidem ut sub tali ratione vere et ex certa intentione et recte atque juste Deus velit ipsum peccatum in se tanquam objectum quiddam materiale immediatum et per se suae voluntatis et ad illud etiam interdum hominem invitet atque stimulet.* [p. 496 sq.]