Marginalien, An- und Unterstreichungen
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
MARGINALIEN, AN- UND UNTERSTREICHUNGEN [Pars Prima]
[Theologia moralis, adversus laxiores probabilistas, pars prior. Vera mens D. Thomae et ejus scholae, de opinionum ex lege delectu ut qualibet re morali explicata et defensa. Adversus D. Caramuelis Apologema in D. Fagnanum: Anonymi nodos in P. Mercorum: Theophili Raynaudi exceptionem, et Amadaei Guimenii tractatus quindecim.]
[Praefatio] Inde
Atque hoc nomine ferendi vtcumque videntur Sociniani alias haereticorum vti postremi, ita deterrimi ex Caluinistis orti, sicut Caluinistae ex Lutheranis, idest, ex pessimis parentibus filij longe peiores, quos merito vocare possis omnium haereseon colluuiem.
... denique ita fidem rationi subiiciant, vt nihil opus sit ad illius obsequium isti vim vllam inferre: longe tamen arctius voluntatem diuinis praeceptis ligant et addicunt, quam mentem assensui mysteriorum, quem pene arbitrarium esse permittunt, citra vllum salutis periculum, dummodo sis legis diuinae obseruantissimus. ...
Imprimis ridiculus essem, si hoc argumento, quod passim ingerunt Caramuel,
Stubrochius,
Quare illis nunquam assentiar, qui nupera inuenta quamlibet pia et probabilia, a duobus aut tribus seculis cusa, superioribus vero ignota et inaudita, contendunt posse in fidei dogmata paria antiquis, a Christo perpetua traditionis serie receptis, etiamnum hodie sanciri; ...
... sed ad controuersiam de vsu probabilitatum necessario, submouendis censuris aut censurarum minis, quas ingerunt, qui probabilitatibus fauent, quorum plures et maxime, qui omnium vltimus, nuper scripsit contra D. Fagnanum Caramuel. ...
Cuinam vero vnquam hominum, certius comperta fuit mens Pontificum omnium, qui ius Ecclesiasticum condiderunt, aut qui superioribus seculis, et nostra aetate Ecclesiam rexerunt, quam D. Prospero Fagnano, quem multi caecum videntem, et Dydimum nostri seculi appellant?
[Epistola ad Caramuelem] Si tuas opiniones iam vbique gloriaris te demonstratiue
probare (adeo occulta argumentorum tuorum vi, vt tibi vni sit comperta) studio et nostrae
sententiae odio, in illum calamum distrinxisti, cur
Vix vnquam Ciceronem de his vitae humanae officiis disserentem, cum nostris
Theologiae Moralis scriptoribus comparo, quin rubore suffundar, et pene dolore
tabescam, ob saeculi nostri et Ecclesiae dedecus sempiternum. Nam
[p. 6 sq.] Quo quid atrocius excogitare possint professi hostes Societatis non video. Libro vno, cui titulum fecit Hyparchus seu negotiator religiosus, et altero de sobria conuersatione cum personis alterius sexus, duo vota sin omnino neglecta et violata, ad minus incautius periculis exposita, et diligentius seruanda esse monet: ... mirari plane subit, summam Societatis in suos charitatem, et in exteros humanitatem, aequitatemque: nam suas iniurias quasi nihil curans, passa est edi quae in se a Theophilo censebantur scripta, et inseri vltimae editioni Lugdunensi: ... Quid illo aequitatis exemplo dici potest admiratione et imitatione dignius, permisisse secundam editionem librorum, qui in se exarati erant, et prohibuisse illorum qui in alios, ea inscia et inuita, alias prodijssent?
[p. 7] Theophilus, pro sua antiqua cum Bibliopolis Lugdunensibus necessitudine et sumno in Typographos imperio, operi de auxilijs posthumo Suaresij, et occasione controuersiarum Iansenianarum, post plures annos, ab authoris morte publici iuris facto inseruit hanc de confessione Epistolari disputationem, duplici de causa: tum Suaresij propugnandi aduersus decreta Pontificia, tum more suo lacescendi Thomistas.
[p. 8 sq.] De Suaris vero laudibus, non est quod admodum contendam. Condono illi elogia quae refert, et multo plura, quae Collegium Conimbricense plenis manibus in illum congerit. Malim enim in hanc partem deflectere, propter egregia viri merita, quam in aduersam sententiam, non ignobilis authoris, qui animaduertit, ac reprehendit (iure an iniuria) paucas esse paginas Suaris in quibus mox aperto libro non se offerant legentis oculis errata et hallucinationes modo ridiculae et leues, modo maioris momenti, ... Puto etiam illi iniuriam irrogari, quod Vasques a nonnullis ipsi aequatur, et a quibusdam etiam anteponatur. Illud aegre tuli, quod cum Suaris Metaphysica, aliique libri Theologici diu noctuque legerentur, pene eos e manibus lectorum excusserint, Arriaga, Ouiedo, Ripalda, et alij his similes; qui ni fallor, subtilitate magis et ingenio, quam iudicio, aut solida doctrina valent.
[p. 13] Tum enim totis viribus enitendum est, vt certiora captes, aut viciniora saluti: et si de diligentia aliquid remittas, tibi imputabitur ad culpam, quam nec eluet, nec eleuabit ignorantia, aut quaecumque probabilitas opinionis, si minor sit, aut minus tuta probabilitate partis aduersae, quae consulat praecepto, saluti, aut bono efficacius consequendo. Quis enim excuset medicum, cui cum suppetant varia ad curandum aegrum remedia, omissis certis et efficacioribus, dubia adhibet, quia habent aliquid probabilitatis? quis Venatorem absoluat reatu homicidij, quod hominem occiderit, causatus sibi primo aspectu visum esse feram? ... Quis Iudicem non damnet, qui in causa dubia seu, quod perinde est, vtrinque probabili vel reum, nec conuictum, non confessum, sed ex probabilibus suspectum, poena iuris multet, aut putet sui arbitrij esse possessorem bonis deiicere, vt eius loco sufficiat aemulum probabilitate parem, aut etiam inferiorem? Certe Suares, Comitolius, et plures alij etiam ex Societate sapientissimi Theologi, hos omnes, a me enumeratos, grauant maximi peccati reatu, si probabilibus contenti, tutiora reiiciant.
[p. 14 sq.] Objecerat Vendrochius disputatione de probabilitate sectione tertia consect. tertio, etiam si aliae probationes illum deficerent, ad illius doctrinae, quae opinionem quamlibet probabilem sequentibus securitatem spondet, vanitatem ostendendam, satis esse, quod illius apud Patres ne vestigium quidem appareat; vt ex eo cerni potest, quod nullus omnino a Casuistis ad eam stabiliendam, vel Scripturae vel Patrum locus afferatur. ... et facile depellas, quae probabilitatum defensores, maxime Stubrockhius et Honoratus Fabri nuper objecerunt: ea breui expendam.
[p. 18] Ita enim definit Fabri; opinio probabilis illa est, quae ex rationabili motiuo
procedit, citra certitudinem, rationabile autem motiuum vocat, quod licet vi objectiua,
assensum non extorqueat, ad assensum tamen prudentem mouet; id est, quem si dederis,
prudenter te fecisse homines sapientes iudicabunt; neque a Fabri sensu abest Stubrockhius
pagina 48. ... Quid non inde deducant? sed conueniebat tantae moli astruendae
praeiactum fundamentum
[p. 19] Probabile ergo dicimus illud, cuius cum de veritate, aut falsitate, prae nostra
ignorantia, et rei ineuidentia, nihil certo nobis constet, aliquam veri-similitudinem habet,
cui assensum damus formidolosum; ne forte falsum subsit, et auricalcum potius sit, quam
aurum obrisum. Seu probabile est, cui
[p. 21] Neque mihi melior videtur regula, quam probabilibus statuit
[p. 27 sq.] Primum (idque vltro concedet Caramuel cum quibusdam nominalibus) [Athei] de Dei existentia, vnitate, aliisque attributis, neutram in partem vllam sibi affulgere euidentiam ex necessaria demonstratione paucis et forte nulli mortalium ex Caramuele concessam: deinde addent, seu mundum dicas creatione a Deo factum, vel atomis ex materia improducta, siue animam immortalem, siue corruptibilem velis, se vrgeri vtrimque grauissimis difficultatibus, a quibus nequeant se expedire, et vtramque partem sibi incertam videri et probabilem, imo philosophandi methodum quam ex Epicuro tradit Lucrecius, sibi magis arridere, et satisfacere: quid ad ista dicent, qui omnem opinionem probabilem vt illam definiunt, securam et tutam volunt?
[p. 32 sq.] Origo et progressus opinionis de licita administratione Sacramenti Poenitentiae
inter absentes cum suis fundamentis. ... Nos verissimas aperiemus ex Petro
Dufay, quem vnum licuit legere Recentiorum Thomistarum, qui de hac re Dissertationes
scripserunt. Plures Professorum e Societate, vbique, in gymnasiis maxime Vallisoleti,
Salmanticae, Compluti, suis scriptis (quorum exemplar penes se habuisse testatur dictus
Auctor) docebant Sacramentum integrum Poenitentiae, siue absolutionem sacramentalem
posse absenti per Epistolam administrari. Nec illis satis fuit hanc opinionem tamquam
veriorem defendere, nulla initio adjecta necessitatis, aut articuli mortis limitatione, quam
post acres et frequentes nostrorum disputationes apposuerunt; fama erat per totam Hispaniam
minime dubia, et multis testimoniis comprobata, ausos fuisse dictos Patres hac
eadem opinione vti; quam deinde euulgauit
[p. 35] Hic est communis Thomistarum Antiquorum et Recentiorum sensus, quos
male Theophilus et Suares in contrarias sententias diuisos inducunt, quasi incertos mentis
Diui Thomae, cum ipsomet Suare teste, satis aperte docuerit in 4. Distinct. 16. quaest. 3
artic. 4. nullam esse Absolutionem Sacramentalem absenti collatam; quia asserit vtilius
[p. 49 sq.] Quid enim vetat, quin dicam, cum Campanella libro de Praedest. ne pueri pereant, qui baptisari nequeunt, posse saluos fieri sacramento legis naturae, quod magis in promptu est baptismo nostro ex aqua, quae interdum deest, et loco ipsius vsurpari posse benedictionem paternam, aut quid simile, quod hominibus legis naturae sacramenti loco erat ad salutem paruulorum? Hanc Campanellae imaginationem non improbabilem credidit Cardinalis de Lugo, sua approbatione singulari: ... Multis vrget argumentum ex Rituali Romano (quod praecipit absolui moriturum) si aliquo nutu vel testimonio astantium compertum sit Sacerdoti, illum suorum peccatorum poenitere, aut velle confiteri. Sed iam responsum est, adhibendam absolutionem dubiam, quam satis excusat necessitas.
[p. 55] Vbi lego tantum Marci Antonij conuitia, ac pene blasphemias, Potzae expostulationes, rebellium exempla, vno verbo Theophili imaginem, heu nimium! ad viuum expressam.
[p. 57 sq.] Qvatvor promiseram me ex Theophili dissertatione, castigatione digna excerpturum. Trium iam fidem absolui: superest postremum, quo exercitationem claudam, nempe iniquissimum de Catechismo Romano cum Rituali collato Iudicium. ... Confirmat suam responsionem Choquetius aduersariorum Iudicio de Catechismo Tridentino, quem licet Concilij Oecumenici jussu editum, Pij V. authoritate munitum, volunt (et hoc sua responsione confirmat Theophilus) ab vno Ordinis Praedicatorum confectum, nec excedere authoritatem Doctoris priuati, et non semel esse hallucinatum: ... In primis quaero a te Theophile, vnde vis adeo immane distare Catechismum a Rituali Romano, vt istud sit summae et indubitatae authoritatis, nihil habeat non dictatum ex Cathedra, ac proinde ex tua mente paris sit cum scriptura Canonica infallibilis auctoritatis; cui Choquetium intercessisse haeresis sit manifesta: Catechismum vero Romanum nihil habere singulare, praeter Latinitatem a Manutio, et vnius priuati Theologi Dominicani eruditionem et fidem: cui vis etiam apud nos detractum, quod indulgeat priuatis suae Scholae sententiis, et omnium periculosissimam de concursu praeuio, quam haeresim manifestam putas, suo operi inseruerit? Doceas ergo nos, rogo, cur Rituale libris Canonicis aeques tanquam totum ex Cathedra dictatum: Catechismum vero annumeres lucubrationibus, cuiusuis priuati, et quamprimum inter libros prohibitos primae classis reponendum, quod aliquid de praemotione Physica ante Bannesium obmurmurauerit.
[p. 61] Hoc prorsus consilio et animo [Theophilus] instituit Catechismi et Ritualis Romani collationem, quam adeo caeco impetu contra Choquetium vrget, vt quae duobus libris de Praemotione contra Bannem, quasi illius opinionis primum Auctorem scripsit vnico verbo euertat. Adeo enim sui oblitus est, vt opinionem de praedeterminatione, quam vt nuperam, et vt Bannesij commentum traducit, Catechismo Romano insertam agnoscat, ab illius auctoribus Dominicanis, Bannesio antiquioribus, tamquam Familiae Dominicanae, et Scholae Thomisticae Domesticam traditionem, et priscam institutionem.
[p. 86] Ad hanc ergo formam [synopsis breuis] disputationem Sinnichij et argumentum Caramuelis reuoco.
[p. 91] Sed tandem concedit [Theophilus] ex causa graui posse innoxios esse a mendacio et a periurio: hoc practice tutissimum dicit Suares: immo (quod ait Sinnichius tanto viro indignum) docet rudes et imperitos qua ratione huiusmodi Amphibologiis possint suas cogitationes obuoluere; et si id nequeant capere prae nimia ignorantia aut stupiditate, putat illos immunes a culpa fore, si intendant negare vel affirmare eo sensu, quo illorum dictis beneficio restrictionis mentalis possit veritas constare. ... Sed multo liberalior et laxior Tamburinus. Videtur sane eo fine scripsisse, vt qui se praecesserant Authorum, laxitates omnes superaret.
[p. 101] Et displicet reliquis Theologis opinio Nominalium, qui mendacium censent non adeo esse a prima veritate alienum, quin Deus pleno iure potentiae possit illud permittere et vsurpare, atque adeo honestare.
[p. 105] Quis sit Anonymus cum quo duellum sumus inituri veluti vultu casside tecto, suspicari magis possum, quam certo asserere et jurare ausim. Si tamen conjecturis agere liceat, vsurpare potero quod narrant Lipsio peccatorum Exomologesim Latine facienti dictum a Confessario, Lipsiane loqueris, et ab illo repositum Lipsius loquor. Ita hunc Anonymum Wendrokiane, aut verius Wendrokium loqui existimo.
[p. 107 sq.] Secundi nodi tota est fere de nomine contentio, et facile soluitur, cum obijcit [Anonymus], Perperam dictum a Mercoro legem bono naturae, id est hominis libertati aduersari, nec vndequaque bonam. Supposita tamen corruptione peccati, qua homo pronus fit ad malum, leges illi necessarias, sicut furioso vincula quibus ligetur, ne se in flumen praecipitem det. ... male consultum putat delectui tutioris opinionis (quam tota sui basi vrget et confirmat Mercorus) quod supponat dari posse, ignorantiam inuincibilem juris naturalis, et ab omni peccato excusare, si nec directe, nec indirecte volita sit, quibus verbis ignorantia inuincibilis definitur.
[p. 111] Apologema scripsit Caramuel Epistolari forma et stylo ad Cardinalem Palauicinum, quem nouerat a Fagnano plurimum dissentire, eius operis editioni intercessisse, et quae objecerat impedimenta, valide a D. Fagnano perrupta et euersa.
[p. 139] Distinguuntur quatuor probabilitatum gradus, et inde eruuntur quatuor Regulae quibus fit satis Caramueli et Anonymo.
[p. 177] Imprimis
[p. 179 sq.] Nam
[p. 205] Et ita sentit Caramuel, quidquid fingat aut dissimulet: haec enim omnia vt
ipse loquitur, debent transglutire, vel a principali opinione discedere, qua falsum probabile
a peccato excusat, relicta religione, vel opinione tutiori et probabiliori, et
[p. 209] Vanus
[p. 211] Quid
[p. 234] Sanctius scripsit de iure belli Grossius
[p. 314] Sed quis non videat hac noua philosophandi ratione, occludi potius quam
parari et muniri, viam ad animae immortalitatem, et subinde ad Posthumam felicitatem
[p. 341 sq.] Verum nisi aliud suppeteret remedium efficacius, mitigandae et deliniendae
religioni, quam quod depromit Caramuel ex Apotheca probabilitatum, non dubito
quin integerrimus Cardinalis Conradus anxia religione breui conficeretur, neque
enim ignorare potest, quod tota Italia nouit, se ex regula delectus dignioris ad purpuram
promotum. Ferrariae
[p. 344] Mihi hac in re placet Bellarmini sententia et exemplum, qui ad purpuram et ad Archiepiscopatum Capuanum promotus, cum ad grauissima quaeque negotia Ecclesiae, eius consilio et opera vti vellet Clemens VIII. non est passus se Romam trahi, nisi abdicato Archiepiscopatu; neque putauit tota Authoritate Pontificia, ingentibus in Ecclesiam et religionem meritis, longiorem a Capuano Archiepiscopatu absentiam posse excusari.
[p. 349] Sed
[p. 371] Nec minus graue est, tertium argumentationis vitium, nempe manifesta aequiuocatio quam Castro Palao obijcit prima parte disputatione 2. Sanches, verbis plane aureis quae refert D. Fagnanus num. 136 ...
[p. 372 sq.] Haec distinctio exacta conclusionum, et graduum mentis, maximam superioribus affert lucem: et inde colligere licet prope infinita, quae ad rem nostram faciunt. Primum obseruare est, diuersos gradus laxitatum probabilitatis. P. Fabri, P. Ferrerius, et Stubrochius, nullam admittunt opinionem probabilem tutam, nisi certo et euidenter sit probabilis, et illationis necessariae. Tamburinus vero, Caramuel, Sanctius, censent ad securitatem satis esse, illationem esse probabiliter probabilem.
[p. 376] Sed aliud forte peccat multo grauius argumentum: dissimulat Caramuel
(neque enim possum credere, hoc illi ex ignorantia obrepsisse) quae voluntas diuina, sit
in legem hominibus et Angelis constituta. Quis
[p. 405 sq.] Quamvis videamur hactenus vnius D. Thomae mentem inquisiuisse, superiori tamen Sectione cum SS. Patrum sententiam expendebamus, hic locus pene exhaustus, et fere nihil praetermissum est, ad demonstrandam discordiam omnium quotquot fuere Theologorum, ante primum quod sciam Medinam. ... Ergo nullum habent ex antiquis, qui sibi faueat, vt merito e nostris in Medinam, vt in primum authorem referatur huius inuenti aut gloria aut inuidia. ... P. Mercorus Part. 2. Art. 26. multa habet perinde fortia, sed modestius scripta. Respondet itaque, qui stant contra doctores ex antiquis et recentibus, superare a se dissentientes multis nominibus, maxime numero, authoritate, et concordia. Numero quidem: quia quotquot nostrum Medinam antecesserunt, si Armillam excipias nobiscum conueniunt.
[p. 410 sq.] Praeter hoc vitium, aliud isti comparationi subest nihilo priore minus. Vt
probe institueretur, educendi erant longo ordine antiqui per singulas aetates, et conferendi
cum iis, qui a centum, aut ab octoginta annis scripserunt de moribus, vt palam fieret, reus
ne esset alicuius culpae et poenae, qui cum D. Fagnano exclamaret, o tempora! o mores!
Sed quid ille [Caramuel]? Laudato obiter tantum et semel D. Thoma, non de moribus, sed
de more Diuos referendi in Album Sanctorum, nullum praeter Gersonem citat, qui non
scripserit nostro aut superiori saeculo. Quid enim ad ista Gordonius, qui nuper desiit
viuere? Quid Cano superstes vltimi saeculi anno sexagesimo? Quid Ferus iunior Cano,
censuram Romanam passus, cum suo Apologista, Michaelo Medina? ... Non incommodum
hic esset D. Margaritae responsum ad iudicem hominis in crucem acti cultum sibi
improperantem. Vnde
[p. 418 sq.] [Monitum ad lectorem] His de posterioribus, breui in antecessum dictis, vnum aut alterum ex superioribus attingam, ex argumento Caramuelis, a dispensationibus Pontificiis octo exemplis munito, excidit aliud cogitanti, aut disputationis aestu abrepto, vnum satis difficile, et intricatum, nunc accuratius tractandum, et omnino enodandum, de ritu initiandi Sacerdotes, aliosque altaris ministros, apud Graecos, et Latinos diuerse, apud illos sola manuum impositione peragendo, apud nos adiunctam habente traditio nem materiae, qua peragatur ministerium. Hinc contendebat Caramuel, ex probabiliori, et tutiori sententia, positum ritum in traditione et contactu materiae, praetermitti a Graecis sola manuum impositione contentis, qua ex minus probabili opinione, Romana Ecclesia Graecae Presbyteros, et ministros valide habet initiatos. ... Illud argumentum de ritu Graecorum versat, vt audio, accuratissime Grauina noster, et pluribus infringit solutionibus, non vacauit hunc authorem legere, quia nec ad manum habeo. [Pars Secunda]
[Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qua divi Thomae vera mens de singulis vitae humanae et Christianae officiis inter rigidas et laxiores opiniones media defenditur. Contra Amadaeum Guimenium Apologistam et Wendrochium. His addita est confirmatio 33. capitum de moribus. Ex censura sacrae facultatis Parisiensis contra Amadaeum.]
[p. 9 sq.] [Disputatio adversus Amadaeum Guimenium de vsu probabilitatum in
qualibet materia morali.] De censore Siculo nihil miror, fauisse his opinionibus laxissimis,
quae ex Sicilia authore Diana conterraneo, densissimo agmine supra 3000. erupere.
Id fidem et admirationem apud me omnem superat, repertum aliquem, ex seuerissima
Capucinorum disciplina, eiusque familiae Ministrum Prouincialem, qui nedum passus sit
edi, sed etiam laudibus extulerit opus ad caelum vsque; vnde aduocandus erat ignis quo
conflagraret, idem qui inde exarsit,
[p. 71 sq.] An peccata contra castitatem, fieri possint venialia paruitate Materiae.
Huius Propositionis grauissimae examen praetermitto ad superiores responsioni, quod ad
illarum discussionem sit maximam lucem allaturum, et quod eadem fraude lectoribus
illudat Amadaeus, et Lucilium Vanninum Atheismi conuictum Tolosae, dum puer
essem, et flammis traditum imitetur. ... Vbi Amadaee peccatum luxuriae ex paruitate
materiae factum veniale? Quod
[Sanctorum Augustini et Thomae vera et una mens, de libertate humana, et gratia divina, explicatur, et scholae Thomisticae asseritur. Adversus duos Theophili Raynaudi libros, aliosque hujus aetatis melioris notae theologos. Manuductionis tertia pars dogmatica.]
[p. 14] Quid
[p. 16] Ais primo [Theophile], nos loco libertatis sufficere iudicij indifferentiam. Mera est impostura; aliud est libertatem nasci, et esse inseparabilem ab indifferentia iudicij, aliud esse omnino idem. Primum admittimus, secundum pernegamus.
[p. 50 sq.] Hinc ad secundam obseruationem progredimur, qua Aduersariorum argumenta
infringimus; duplicem esse libertatem, aut illius inuestigandae duas esse methodos,
quas hi Authores, quibuscum disputamus, cum graui veritatis dispendio permiscent; quod
nolint aduertere, aut dissimulent, a nobis insinuatam libertatis distinctionem; quae cum
nulla esse possit, nisi aliquis interueniat defectus, vel rei de qua liber est actus, vel
principij
[p. 52] Si experimentis locum demus, vix licebit agnoscere veram libertatis originem
et essentiam, quae
[p. 105] Imprimis necesse est conueniat nobiscum Theophilus, actum liberum Dei
non esse positum, neque in denominatione extrinseca a productione, aut non productione
rei, ... Neque explicanda est huiusmodi denominatio libere volentis, per aliquam denominationem
Deo quidem intrinsecam, qua dicitur libere velle, et agere secundum consilium
voluntatis suae, quae tamen intrinseca formalitas possit abesse a Deo, et sit definitioni
obnoxia; quod falso Theologi recentiores ascribunt Caietano ... Huius vero
opinionis aut potius erroris est Conradus rostrius
[p. 138] Aliis locis demonstratum est, quanti sit momenti ad scientiae mediae praesidium
vel excidium, et subinde ad prouidentiae diuinae constituendam oeconomiam, quid
sentias de ratione, qua creaturas possibiles Diuinus intellectus attingat, an ex comprehensione
essentiae diuinae vt causae rerum, sicut censet S. Doctor post Dionysium, et
Augustinum, et sicut ipsum lumen naturale demonstrat: an vi luminis infiniti intellectus,
Libri
[p. 13 sq.] Nec dubito sane quin Theophilus illam sibi a lege Diuina immunitatem
asserat: alias qui fieri posset, vt homo Christianus tot et tanta peccaret, confingeret atrocia
in dedecus aliorum, ne quicquam pensi haberet, nisi certus esset se haec omnia impune et
innoxie facere? Sed quo argumento id sibi persuadet? Nempe probabili illa opinione,
quam patet Di-castillus acerrime defendit aduersus P. Valerij
[p. 15] ... et quod his omnibus maius reputo, [Leonardus Marinus] Catechismum Romanum cum Forerio, et Foscarario Dominicanis composuit, opus plane diuinum, quod possit suos Authores immortalitate donare. ... Et qui inter tuos maiores, [Theophile,] non nisi baiulos et fossores numeras, placuit tibi conuicijs prosequi eum qui citra jactantiam posset de Imperatorum prosapia gloriari: ...
[p. 59 sq.] ... nihil
[p. 60 sq.] Multi e Christi discipulis a fide et charitate recepta nunquam defecere, alij exciderunt penitus, nonnullis aliquid humanum contigit, sed venia dignum, et poenitentia emendatum. Non dissimilis est nostrorum hominum conditio: plures fuerunt semper doctrinae D. Thomae tenaces, nec ab illa recesserunt, quales sunt Capreolus reliquorum princeps, Ferrariensis, Conradus ex antiquis: ex modernis Ioannes a Sancto Thoma, Salmanticenses, etc. Secunda classe reponimus a fide et religione Apostatas, qui Iudae respondent. Tertij et quasi medij generis sunt, qui salua religione diuum Thomam, parum, aut nihil curarunt, vt Durandus, Campanella: vel sibi parumper ab illo recedere permiserunt, qualis sunt Heruaeus, Paludanus, Soto, Cano, Victoria, Caietanus ad purpuram assumptus, et Scripturas magis suo ingenio, quam ad D. Thomae mentem interpretatus.
[p. 169] Videtur hac censura aduersarius cum Amasio
[p. 171] Vide Launoi qua prudentia res tuas peragas; graues illustrium virorum reprehensiones temere susceptas, nihilo meliori progressu vrges, et prosequeris. Bellarminum carpis, quod detraxerit de numero Scriptorum, qui stant pro Concilio; et accusationem ordiris a Ioanne Victorino, qui memoriale historiarum scripsit nondum editum.
[p. 199] Vt rem inuidiosissimam concludam; audi Petre [de Alva], quam vrges
definitionem fundamentis a te positis conceptu mentis, et ventris, et ex Leuitici praecepto,
tu solus ex Catholicis optas, et Ecclesiae Romanae hostes tui voti et consilij consortes
habes et socios, et si quae prosequeris (quod
[p. 247] Tandem Dominicani inique agunt, et personam potius, quam meritum causae
inspiciunt, quia vni homini Germano
[p. 267] Neque adeo grauis et pudendus error esset, si Martyrologio Praedicatorum
Eusebius Caesariensis obrepsisset (quamuis nullibi apud nos extitisse probet Theophilus,)
cum
[p. 318 sq.] Ille ergo vir [Toletus], omni laude superior, non mihi videtur Petre,
minus quam Cardinalis Pallauicinus tui dissimilis, ne quid grauius dicam. Ad minus ille
nos liberasset nota inhonoratae Virginis, qua tu totum ordinem Virgini addictissimum
voluisti perspergere. His
[p. 378] Sed quam falso affingis scholae nostrae propositionem sensu haeretico;
illam
[p. 399] Verum quidem Scoto, et Nominalibus non displicere vitales operationes
(qualis sine dubio est visio beatifica) etiamsi passiue sint receptae in potentia, nec actiue
ab illa profluant, censeri vitaliter prodire. At
[p. 401] Campanellam mire vexat Petrus. Plures illius lapsus non diffitemur, sed cum e doctissimis huius saeculi sit habitus, et forte fama fuerit supra merita, non existimo tamen omni laude carere, quia major fuit impetu ingenij, quod in conuersationibus eminebat, et in libris obscurum est ac pene extinctum; vt doctissimorum virorum iudicia rapuisse magis visus sit quam meruisse. [Pars Quinta]
[Duo postremi apologiae libri. Quibus praeter defensionem familiae Dominicanae et scholae Thomisticae, et plures dogmatum et morum juris, factique quaestiones, addita sunt, compendium Pii V. vitae, et supplementum Bartholomaei a Martyribus ex Lusitana historia, quo Gallica confirmatur, et responsio ad novas Launoii objectiones.]
[p. 165] Secundo addit Theophilus priuatim Suarium a Francisco Combefisio lacessitum, quod dixerit veritatem coniugij B. Mariae cum Ioseph ad fidem pertinere; et hoc inquit Theophilus inconsulto, vt alia pleraque, a Combefisio agnoscas, ita ex scripturis liquido haberi: ...
[p. 425] Illius [Launoi] ... forte documento Alexander Ephestionis et Clyti in se parem ardorem hoc discrimine seiungebat, quod Ephestion se quasi priuatum et Philippi filium deperiret, Clytus se coleret, quasi Macedonum Regem.