Series VI Band 4 · No. 436.
Memorabilis locus Epiphanii de imaginibus
November 1678
November 1678
Novembr. 1678
Memorabilis locus Epiphanii de imaginibus
S. Epiphanius Salaminae Cypri Episcopus scripsit Epistolam contra Johannem Episcopum Hierosolymitanum Origenis defensorem, quam S. Hieronymus suae contra eundem Johannem Epistolae latine versam, praemisit, alioqui haud dubie periisset: graece enim non extat. Extat in Operibus Hieronymi et Epiphanii. Nempe in Tomo [II.] Operum Hieronymi pag. 220. editionis Parisinae Mariani Victorii anno 1578, et in Tom. II. Operum Epiphanii pag. 312. editionis Parisinae Dionysii Petavii, nec a quoquam in dubium vocatur.
Verba haec sunt sub finem Praeterea audivi quosdam murmurare contra me, quia quando simul pergebamus ad *sanctum locum, qui vocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more Ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem, quis locus esset, didicissemque esse Ecclesiam, et intrassem ut orarem, inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem Ecclesiae, et habens imaginem quasi Christi vel Sancti cujusdam. Non enim satis memini cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem, in Ecclesia Christi contra autoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejus loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. Illique contra murmurantes dixerunt: si scindere voluerat, justum erat ut aliud daret velum atque mutaret. Quod cum audissem me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum velum pro eo mittere, arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire et precor ut jubeas presbyteros ejusdem loci suscipere velum a latore, quod a nobis missum est: et deinceps praecipere, in Ecclesia Christi, ejusmodi vela quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere solicitudinem, ut scrupulositatem tollat, quae indigna est Ecclesia Christi, et populis qui crediti sunt.*
Hic locus mire torsit autores. Thom. Waldensis tom. 3. tit. 19. c. 157. dixit:
Epiphanium propter haeresin Anthropomorphitarum tunc vigentium (qui Deo formam
humanam tribuebant) velum hoc sustulisse sed illo loco ac tempore insigniter viguisse
Anthropomorphitas non apparet; et verba Epiphanii generalia sunt (velum quod sustulit
fuisse contra autoritatem scripturarum, et indignum Ecclesia Christi), quod non dixisset,
si ad abusum aliquem tantum particularem qui inde nasci poterat, et peculiare scandalum
respexisset. Praesertim cum non de Dei, sed Christi aut sancti cujusdam imagine loquatur.
Alphonsus de Castro in Catal. haeret. verb. imago, fatetur Epiphanium errasse;
sed excusat eum ab haeresi quia tunc nihil fuerit ab Ecclesia de hac re definitum. Sed hac
responsione causam tradit. Nam si tunc receptae in Ecclesiis fuere imagines, satis eas
probabat usus Ecclesiae; itaque vel tunc nondum frequentes fuere in templis publiceque
approbatae, vel Epiphanius se publicae Ecclesiarum consuetudini opposuit.
Marianus Victorius editor Hieronymi in notis ad hanc Epistolam, putat Epiphanium
loqui de imagine hominis profani quae in illo velo fuerit depicta. Hanc explicationem
Bellarminus loco mox citando deserere coactus est, cum verba repugnare
viderentur. Illud praeterea noto, si vera esset Mariani interpretatio, saltem hodiernam
Ecclesiarum consuetudinem, in quibus hominum imagines et statuae reperiuntur, ab
Epiphanio damnari, adeoque et quod ex loco Paulini Epist. 12. ad Severum a Bellarmino
hic allato, patet vivorum quoque hominum ac proinde non sanctorum imagines in Ecclesiis
paulatim poni coepisse, abusu semper crescente. Ultimum ergo remedium est,
quod verba haec sint supposititia. Ad hoc confugere coactus est Bellarminus,
Tomo II. Operum, libro 2. de imag. Sanct. cap. 9.
Rationes ejus sunt, primo quod narratio haec sub finem Epistolae assuta videtur,
quae ipsa omissa jam finita apparebit. Verum haec ratio hoc tantum probat: si aliis
rationibus evinci queat supposititiam esse, textum non magnopere repugnaturum, non
vero ideo locum suspectum facit. Alioqui enim omnes periodi exemtiles quales in autoribus
infiniti sunt, essent suspecti. Exemtiles voco qui licet eximantur, sensus nihilominus
sibi constat.
Secunda ratio Bellarmini, quod iconomachi hoc loco non sunt usi. Ergo illorum
tempore in Epiphanii scriptis non extabat. Facilis responsio est et res ipsa docet Epiphanii
Epistolam non extitisse amplius graece, sed tantum latine inter opera Hieronymi qui eam
verterat fuisse conservatam, itaque iconomachos, quippe Graecos, ea non usos mirum
non est. Latinos autem hoc loco usos satis ex Waldensis scriptis contra Hussitas patet.
Tertia ratio Bellarmini, quod in VII. synodo act. 6. contra Iconomachos convincitur
duo alia similia loca fuisse Epiphanii locis inserta. Respondeo ea alias excutiam,
nunc enim non sunt ad manum. Et fortasse ne ipsa quidem supposititia sunt, sed nec ex
uno loco corrupto sequitur alios omnes similes esse corruptos.
Quarta ratio, est, quod dicto loco VIImae synodi dicitur discipulos Epiphanii ipsius
Epiphanii imaginem in templo collocasse. Verum nec septima synodus pro se ipsa
loquens magnae fidei est, et possunt solentque discipuli abire a doctrina magistri.
Quinta ratio, quod tempore Epiphanii Basilius, Nyssenus et alii imagines in
templis probabant. Haec ratio non contemnenda est. Videtur tamen illud responderi
posse: satis adhuc raras fuisse videri, Epiphanium fuisse adhuc prisci instituti retinentiorem,
alios nonnullos passim et paulatim inclinationi animorum ad haec sensibilia,
indulsisse. Et non est hoc exemplum primum et unicum dissensus inter Patres, ut unus
damnet, quae alius probat.
Sexta ratio est, quod sententia hic expressa (imagines in templis esse contra
Scripturam) sit manifeste absurda, nec ideo Epiphanio tribuenda. Verum esse usque adeo
absurdam non concedent iconomachi, nec Concilium Eliberinum nec perpetua Judaeorum
antiquissimorum traditio. Cherubini in templo fuere speciali Dei jussu.
Septima ratio, quod Gregorius lib. IX. epist. 9. dicit nullum Episcopum fregisse
imagines Christi et Sanctorum ante Serenum Episcopum Massiliensem ad quem scribit.
Verum potuit Gregorius causae servire, potuit hic locus Epiphanii praesertim cum non
inter opera ejus extaret, Gregorium fugisse. Et credibile est imagines non fuisse antea
fractas, quod nondum ita increbuissent.
Octava ratio, quod Hieronymus in Epistola ad Pammachium contra eundem
Joannem Hierosolymitanum, totam fere hanc Epistolam Epiphanii a se latinam factam
recitat, et tamen non meminit hujus veli. Sed haec ratio nulla est. Hieronymus hanc de
velo historiam quae nihil cum quaestione de Origene commune habebat, non nisi inepte
in Epistolam ad Pammachium transferre potuisset.
Nona ratio, quod stylus hujus partis, non convenit cum reliqua Epistola, vellem
hoc docuisset Bellarminus, mihi secus videtur.
His omnibus rationibus unam oppono, quae ni fallor satis probat locum hunc Epiphanii esse genuinum. Nimirum nemo est qui fingere eum potuerit. Non utique graeci iconomachi, nam non sunt eo usi: nec latini tempore concilii Francfordiensis, nam nec ipsi usi sunt, et hi libri semper fuere in manu Romanae Ecclesiae, quare Francos aliquid potuisse in SS. patribus supponere non est credibile: statim enim eos coarguissent Itali Manuscriptis melius instructi. In Italia nemo fuit qui fingere aliquid voluerit contra imagines, et si voluisset ut in omnia Hieronymi Epistolarum Manuscripta manaret fig- Βmentum, efficere non poterat. Hussitas non finxisse patet, hoc enim Thomas Waldensis statim detexisset. Sapuit Dionysius Petavius qui in editione Epiphanii locum hunc non omisit, sed nihil tamen ad eum annotare ausus est.