Series VI Band 4 · No. 435.
Marii Mercatoris operum editiones
[Juli 1678 bis April 1681 (?)]
[Juli 1678 bis April 1681 (?)]
Marii Mercatoris S. Augustino aequalis Opera quaecunque extant, prodeunt nunc *primum studio Joannis Garnerii Societatis Jesu Presbyteri qui notas etiam ac dissertationes addidit. Parisiis apud Cramoisy 1673.* fol.
Praefatio generalis.
[p. I sq. / 11] Marius Mercator a nullo recensitus inter scriptores Ecclesiasticos. Est ille ad quem se scripsisse Epistolam Augustinus ait (lib. de 8 quaest. ad Dulcit. qu. 3.) cum de quibusdam Pelagianorum quaestionibus ab eo consultus esset. In indice operum Augustini quem vitae ejus inseruit Possidius nominatur eadem Epistola ad Mercatorem.
[p. V-IX / 15-17] Videtur laicus fuisse, filium enim nominat Augustinus, non fratrem. Coelestium Pelagii discipulum videtur penitius novisse. Multa ex graeco vertit. Historiam haereseon Nestorii et Pelagii illorum temporum mire illustrat.
Garnerius duos habuit Codices unum Bellovacensem, alterum Vaticanum.
[p. XIX / 27-29] De haeresi Pelagiana discitur, quod non aliunde, ejus autorem verum fuisse in Cilicia Theodorum Episcopum Mopsuestenum, Romam sub Anastasio invectam a Rufino quodam Syro (unde refellitur popularis opinio de Rufino Aquilejiensi) traditamque [Pelagio] Coelestii magistro, et a Coelestio disseminatam, Juliano aliisque Episcopis annitentibus, invaluisse in Italia. Hic Theodorus primus statuit Adamum non nisi sibi nocuisse, hunc convenit in Cilicia Julianus, et velut Magistrum laudavit. Scripsit vero Theodorus quinque libros contra Augustinum peccatum originale defendentem, atque hi sunt quinque libri Theodori Antiocheni adversus eos qui asserunt homines natura peccare et non voluntate, quos a se lectos ait Photius.
[p. XXI / 29] Exhibentur et a Mercatore quatuor sermones a Nestorio habiti pene integri contra Julianum, pro morte Adami peccato retributa: latinitate a Mercatore donati. [p. XXII-XXIV / 31-33] Tractatus Nestorii quem refutat Cassianus libris 7 de incarnatione inprimis ultimo fuit (ut ex Mercatore patet) primus ejus sermo de virgineo partu, omnis turbae causa. Multa quoque exhibet ex libris [1]5 de incarnatione, Theodori Mopsuesteni. Patet etiam ex Mercatore Theodoretum fuisse plane Nestorio ȏmóchfon etsi postea in Concilio Chalcedonensi jam reconciliatum. Legitur etiam in Mercatore fragmentum sermonis Eutherii Nestoriani, et ex eo patet autor operis 27 librorum, quod Theodoreto tribuit Photius, et cujus 21 libri reperiuntur in tomo 2. operum S. Athanasii. Nam ut priores sex libri sint Theodoreti, certe reliqui pertinent ad Eutherium. Epistola Cyrilli ad Clericos Constantinopolitanos, quam exhibet Mercator multum differt ab editis.
[p. XXV / 33] Commonitorium Mercatoris a P. Possino Roma sibi missum Labbaeus tom. 2. Concil. ad ann. 412 inseruit. Garnerius cum Labbaeo deprehendit idem in Bel lovacensi codice. Hoc intellecto Possinus scripsit Romanum codicem esse ex Bibliotheca Palatina Romam translata, ibique et alia contineri indicavit. Labbaeus editurus morte inventus est.
[p. 6-15 / 67-83] Apologia Papae Zosimi in causa Coelestii ab Afris condemnati Romam appellantis et a Zosimo absoluti, ad cap. 1. commonitorii Mercatoris.
[p. 16 / 83] Commentarios in Epistolas Pauli Tom. VIII. operum Hieronymi editionis Victorii esse non tantum hominis Pelagiani, ut putat Bellarminus, sed ipsius Pelagii confirmat Mercator commonitorii cap. 2.
[p. 83 / 201] Extat sermo quidam Tom. 7. operum Chrysostomi a Savilio editorum. Savilius post Frontonem Ducaeum sensit suppositum; Asterium autorem fecit Combefis. Tom. 2. Biblioth. Concion.: sed autorem esse Nestorium ostendit Marius.
Multa alia ad Historiam Pelagianam spectantia inseruit Garnerius, synodos Africanas, varias Epistolas, libellum Leporii Monachi (fol. 224), a Sirmondo editum.
[p. 319-323 / 508-526] Multa sunt inedita Pelagiana monumenta, inter alia libellus Juliani Episcopi Pelagii sectatoris. Libellus fidei ad Papam missus, quem eruit Sirmondus, edidit nunc primum Garnerius.
[p. 336-392 / 535-630] Chronologiam quoque adjecit librorum contra Pelagianos compositorum, et inprimis scriptorum Augustini, quos non recenset tantum, sed et historiam eorum exponit.
[p. 362-364 / 579-582] Videtur sibi Garnerius invenisse verum autorem librorum Hypognosticṽn qui inter Augustini opera editi habentur. Autorem autem putat esse Sixtum Presbyterum Romanum qui Coelestino successit in sedem Apostolicam eamque opinionem sibi admodum probabilem imo pene certam videri. Ejusdem Sixti sunt libri tres de divitiis, de operibus fidei, et castitate a Salvatore [Solanio] ante annos fere 100 e Vaticana editi.
Tomus IIdus operum Mercatoris continet varia acta pertinentia ad haeresin Nestorianam.
[p. 277 / 1085] Pag. 277 tomi 2di notatur ex Mercatore nos certo discere, sermones
qui in secundo tomo operum Athanasii inscribuntur in varias haereses a Sculteto editi, ab
aliis S. Athanasio, ab aliis Maximo martyri inscripti, esse Eutherii Tyanorum metropolitae
Constantinopolitanae dioecesis Nestorii fautoris.
[p. 363 / 1217] Promiserat Garnerius dissertationem de his quae vivente Nestorio scripta sunt pro fide et contra fidem. Sed distulisse ad auctarium operum Theodoreti mox edendum, ne praeveniretur ab his qui intellecto consilio edendi curaverant ex Vaticano sibi jamque editionem moliebantur.
Et certe prodiit alia editio Marii Mercatoris Bruxellis minore forma; cum notis Rigberii Theologi francogermani 1673, 12o, ibi titulus est: Acta Marii Mercatoris S. Augustini Ecclesiae Doctoris discipuli cum notis Rigberii Theologi franco-germani. Rigberii nomen fictitium est. Caeterum Mercatorem sine ratione vocat Augustini discipulum, neque enim illum vidit vel audivit etsi aliquando per literas cum eo communicavit. Neque etiam ea est in notis ăkríbeia quam in Garnerio agnosco, exempli causa duos Rufinos quos distinxit Garnerius, iste confudit.