Series VI Band 4 · No. 76.
Definitiones: aliquid, nihil
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
[Frühjahr bis Sommer 1679 (?)]
Aliquid, ut A, item B, item C.
Si N non est A, et N non est B, et N non est C; et ita porro, tunc dicetur N esse
Nihil. Hoc est illud quod vulgo dicunt non-Entis nulla esse Attributa.
Ut substantiae seu subsistentis naturam investigemus, considerandum est, si plura
attributa diversa de eodem subjecto dicantur, nullum eorum esse subsistens quiddam, ut
calidum et lucidum, et hic, hodie situm, de hoc eodem igne dicuntur. Conceptus autem
subsistentis, nempe hujus ignis, est qui omnia illa attributa includit, quae de eodem dici
possunt, de quo ipsum dici potest. Ita ut subsistens nihil aliud sit quam Terminus
completus, seu cui omnia illa insunt, quae ipsi vel eidem cui ipsum, attribui possunt.
Itaque si idem est B et C et D et E, etc. quia ipsum est A, erit A substantia seu terminus
completus. Hinc Termino completo nihil inest per accidens, seu omnia ejus praedicata
possunt ex ejus natura demonstrari. Patet autem hoc primo intelligi de substantiis singularibus,
sed quia universales nihil aliud significant quam quamlibet substantiam singularem;
ideo non obstant. Cum enim dico Hominem, dico quodcunque singulare subsistens
rationale. At cum dico rationale, non subintelligo subsistens, ideo rationale est
adjunctum, homo substantia. Patet etiam hinc subsistens non posse esse praedicatum ejus
quod aliquid diversum ab ipso includit. Item tot posse esse substantias singulares quot
sunt diversae combinationes omnium attributorum compatibilium. Et hinc patet principium
individuationis, de quo irritae habentur multorum Scholasticorum concertationes.
Titius est robustus, doctus, pulcher, quinquagenarius, sentiens, rationalis, etc. Conceptus
autem ille ex quo omnia ista sequuntur quae de eo dici possunt, est conceptus substantiae
ejus singularis; conceptus autem substantiae ejus universalis potest esse conceptus substantiae
rationalis cujusque, nempe quod Titio et Cajo commune est, quatenus sunt
personae. Possimus etiam substantias vocare res, et attributa vel certe attributorum
concretorum abstracta, modos. Ita ignis erit res, calidum ejus attributum, calor (abstractum)
erit modus.
Attributum reale est quod demonstrari potest ex rei natura; attributum apparens
est quod rei tribuimus tanquam sine respectu ad nos, cum tamen revera non possit rei
tribui, nisi pro dispositione nostri qui id percipimus. Tale attributum est calor, putamus
rem esse calidam plus minusve, cum tamen constet nobis eandem rem secundum diversas
nostri corporis partes calidam et non calidam apparere.
Ens reale autem concipimus tanquam id quod habet attributa realia, et quemadmodum nosmet concipimus, nam a nobis sumimus conceptus pro aliis rebus; Apparentia autem concipimus ut Somnia. Est quidem signum Entis Realis a posteriori connexio omnium apparentiarum inter se, quae deest somniis; non tamen id signum est demonstrativum. Itaque non alio modo sciri potest realitas objectorum quae sensus nostros afficiunt quam a priori, considerando nos non posse esse solos in Mundo, et eandem rationem pro aliis hominibus nobis apparentibus esse, quam pro nobis et illis par jus esse de nobis dubitandi; et licet possibile videatur in se omnia illa esse Phantasmata, non tamen est possibile in Mundo considerata ratione rerum universali. Illud tamen nondum demonstrare possum, quod Corpora sint Entia realia; adeo ut de meo quidem id asserere ausim. Sed haec pendent a vero corporis conceptu.
Attributum aut est status aut mutatio; quanquam revera Mutatio sit aggregatum duorum statuum oppositorum in uno temporis tractu, nullo existente momento mutatio- nis, ut in dialogo quodam demonstravi.
Qualitas est attributum quo distinguimus memoria, seu quo distinguimus ea quorum
unum adest, aliud non adest.
Quantitas est attributum quo distinguimus etiam similia, seu quae easdem habent
qualitates, et proinde memoria discerni non possunt.
Actio est status ex quo immediate sequitur mutatio in alio, quae dicitur passio.
Relatio difficulter ab aliis praedicatis distingui videtur, nam actio quoque requirit
aliquid quod patiatur, Magnitudo in comparatione consistit. Qualitas in dispositione ad
agendum. Videntur ergo ad Relationem proprie pertinere denominationes extrinsecae,
quae scilicet nascuntur, et pereunt nulla subjecti ipsius mutatione, sed tantum, quia fit
mutatio in alio, ita pater fit pater nato filio etsi ipse qui forte in India Orientali agit, inde
non afficiatur. Ita similitudo mea cum alio nascitur, et oritur etiam sine mutatione mei
sola mutatione alterius. quia nihil contingit ullibi in mundo, quod non omnia in Mundo
existentia reapse afficiat, seposita tamen hac rerum universali sympathia pro extrinsecis
denominationibus haberi possunt.
Rerum Genera sequuntur Causae. Omnis causa confert aliquid ad Effectum. Hoc
tamen non sufficit, nam potest aliquid conferre ad effectum, qui tamen non sequitur; quod
scilicet alia requisita desint, aut quaedam impediant, itaque requiritur, ut Effectus etiam
sequatur. Proinde causa est conferens cum successu.
Conferens est quod non quidem absolute ad rem requiritur, requiritur tamen ad
eam secundum certum producendi modum. Causa igitur est requisitum rei secundum
eum producendi modum quo reapse producta est. Requisitum est aliquid re natura
prius, quo non posito ipsa existere non potest. At inquies ergo finis non est causa. Et sane
fateor finem non esse causam, non enim existit, sed ejus conceptum esse causam et
quidem inter efficientes, nempe impellentem.
Efficiens est causa quae confert ad effectum agendo.
Efficiens primaria propinqua est in qua est principium actionis illius qua
effectus producitur.
Instrumentum est causa efficiens, in qua producitur ab alio actio illa qua effectus
producitur.
Efficiens remota est causa efficiens efficientis propinquae.
Impulsiva est causa efficiens voluntatis, generalius etiam quae non habent
voluntatem intelligunt impelli, seu excitari; potest dici stimulans. Ita removens impedimentum
agendi, ut qui arcum tensum laxat, item vim agendi indeterminatam determinans
ad certum agendi modum, ut qui radios solis reflectit colligitque; qui irritat
animal aliquod saevum; is etsi non agat immediate pro causa tamen haberi potest; quae
posset dici Procurans.
Causa Moralis est quae causae physicae in moralibus aequipollere censetur, ita
qui arcum tensum laxat, revera tantum impedimentum aufert; et tamen occidisse dicetur,
item qui admovet activa passivis, ut ignem pulveri pyrio, occidisse tamen dicetur, nec in
pulverem culpam rejiciet, quia inanimatarum quae voluntate carent actiones procuranti
imputantur soli. Ita venenum praebenti imputatur actio veneni.
Impellens videtur dici posse quod ad actionem principalem producentem immediate
confert,
Cohibens quod confert ad eam impediendam.
Idea est conceptus in mente agentis, cui vult similem reddere effectum.
Typus est aliquid extra mentem agentis, quod agens cogitat, et cui vult effectum
reddere similem.
Occasio est existentia conditionis casualis extra agentem sub qua agens agere
paratum est. Ut fur paratus est agere, si sit quod furari possit, et spes fallendi. Remotio
impedimenti non est occasio, videtur Occasio locum habere tantum in causis voluntariis
et videtur occasio esse status quidam patientis seu objecti, quo existente agens vult agere.
Juvat, quod reddit actionem faciliorem.
Impedit quod reddit difficiliorem.
Finis est cujus appetitus seu desiderium est efficiens appetitus seu voluntatis
conferentium ad ipsum sive Mediorum.
Materia est requisitum, est internum, est re tempore prior et posterior naturaliter,
seu potest dici: commune duobus, quorum unum producitur alterius destructione, est
scilicet id quod est subjectum commune tum earum qualitatum quae erant in primo, tum
earum quae sunt in secundo, tum mutationum quae contigere ut destrueretur primum et
produceretur secundum, seu si A est C, et B est idem C, sed diverso tempore, quia A non
est B et B non est A, erit C materia. Ita Truncus est lignum et Statua est idem lignum, et
truncus non est statua nec statua truncus, Ergo lignum dicetur materia.
Differentia ipsius A ab ipso B dicitur forma ipsius A respectu materiae C. materia, A vel B forma, Ens resultans compositum. Resultare autem intelligo, quod his unde resultat positis poni immediate intelligitur.
Basis Homogeneorum est, quod in toto et partibus per omnia simile est. Ut in
die et hora et omni tempore est quiddam commune, item in partibus spatii, in partibus
corporis, in partibus motus; in gradibus caloris. Talis basis homogeneorum est etiam
materia corporum communis.
Quid sit totum et pars suo loco explicabitur.