Series VI Band 4 · No. 434₂.

Principia theologiae eorum quos vulgo Quackeros vocant ex theologiae verae apologia Roberti Barclaii scoto-britanni

Latin

EX THEOLOGIAE VERAE APOLOGIA ROBERTI BARCLAII Principia Theologiae eorum quos vulgo Quackeros vocant ex Theologiae ~~verae Apologia Roberti Barclaii Scoto-Britanni

1) Summa hominis felicitas posita est in vera Dei cognitione. [thes. 1]

2) Deus recte cognosci non potest, nisi et cognitionis hujus fundamentum noscatur. [thes. 1, explic. cap. 1]

3) Formale fidei objectum est testimonium Spiritus internum. [thes. 2]

4) Scriptura sacra est velut rivus hujus fontis. Nam et ipsa nihil aliud est quam liber in quo consignata sunt ea quae Spiritus prophetis aut Apostolis dictavit. [thes. 3, explic. cap. 2]

5) Non creditur Scripturae vel Ecclesiae, vel traditioni nisi ob testimonium Spiritus internum. [thes. 3, explic. cap. 1]

6) Testimonium spiritus internum sibi ipsi criterium est sive ex eorum numero est, quae sunt per se clara, ut notiones communes v.g. totum est majus parte. [thes. 2]

7) Somnia, visiones, voces, literae, miracula non sunt formale fidei objectum, quia deceptioni diabolicae subjacent. [thes. 2, explic. cap. 8]

8) Testimonium spiritus internum nunquam pugnat Scripturae vel rationi. [thes. 2]

9) Per lapsum Adami in omnibus hominibus praevaluit semen quod Satanas sevit. [thes. 4]

10) Homo in statu corrupto sibi relictus nihil recte cognoscit agitque. [thes. 4]

11) Falsum est posse hominem in gratia Dei non constitutum, esse Evangelii ministrum et animabus prodesse. [thes. 4]

12) Nullum proprie loquendo est peccatum originis. [thes. 4, explic. cap. 4 f.]

13) Semen illud Satanae nemini imputatur nisi ei qui actu peccavit. [thes. 4]

14) Absurdum est infantes innocentes damnari. [thes. 4, explic. cap. 4]

15) Filius Dei ingenitus est lumen mentium. [thes. 5]

16) Lumen mentium hoc non minus universale est, quam semen peccati. [thes. 5]

17) Hoc lumen illuminavit omnem hominem venientem in hunc Mundum. [thes. 5-6]

18) Christus pro omnibus mortuus est cum effectu. [thes. 5-6, explic. cap. 6-8]

19) Nam Deus omnes constituit in actu proximo salutis, ita ut possint salvari si velint. [thes. 5-6, explic. cap. 11]

20) Non est necessaria ad salutem historia passionis Christi et externa Evangelii praedicatio: sufficit lumen mentium quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [thes. 6]

21) In omnibus seculis et gentibus multi salvati sunt etiam ex antiquis philosophis; qui scilicet lumini mentium in se agenti non restiterunt, et spiritum Dei loquentem audiverunt. [thes. 6]

22) Lumen mentium docet: quod tibi fieri nolis alteri non esse faciendum, quod omnia includit, ipso Christo teste. [thes. 6]

23) Lumen mentium est caro Christi spiritualis, quam qui manducabunt non gustabunt mortem. [thes. 5-6, explic. cap. 13]

24) Lumen mentium non est habitus, sed substantia vera in nobis. Nam res denominantur ab accidentibus in se existentibus, v.g. albus ab albedine, non vero a substantiis, v.g. qui in se habet lapidem non dicitur Saxeus. Eodem modo etiam impius in se habet lumen mentium etsi ei resistat, nec ideo dicitur illuminatus. [thes. 5-6, explic. cap. 14]

25) Cognitio Christi secundum carnem, seu historia vitae mortisque ejus etsi non necessaria utilis tamen est, et ipso spiritus intus testificante, ab illis qui eam consequi possunt, non negligenda. Mirifice enim docet, atque excitat. [thes. 5-6, explic. cap. 15-16]

26) Conversi ac justificati et in gratia constituti sunt, qui pietatem justitiam caritatem, puritatem aliosque Spiritus S. fructus habent. [thes. 7]

27) Datur possibilitas non peccandi, fatendum est tamen facile esse labi nonnihil, etiam regeneratis quando non vigilantissime attendunt: ideo perfectio eorum recipit incrementum. [thes. 8]

28) Gratia amitti potest. [thes. 9]

29) Datur in hac vita gradus perfectionis a quo nulla contingere potest Apostasia. [thes. 9]

30) Omnis illuminatus sive in gratia constitutus est verus Evangelii minister, pastor, doctor, sacerdos; nec alia vocatione aut scientia indiget. [thes. 10]

31) Quisquis gratiae lumine caret ministerii ac sacerdotii est incapax quantamcunque demum habeat eruditionem aut autoritatem. [thes. 10]

32) Pastores donum Dei ut gratis accepere, ita gratis dare debent. Quicquid contra fit simonia est. [thes. 10]

33) Si quem Dominus avocaverit a negotio suo quo familiae panem comparare solitus est, ei permissum est ab aliis quae ad victum pertinent accipere, si ea ipsi libere dentur. [thes. 10]

34) Verus Dei cultus nec locis, nec temporibus nec personis praescriptis limitatur. [thes. 11]

35) Omnes preces caeremoniales, quibus certum tempus locusque praescribitur et omnis cultus pro humana commoditate constitutus, est ĕuelourhskeía et idololatria abominabilis in conspectu Dei. Sequendus est enim impulsus Spiritus S. [thes. 11]

36) Unum est tantum Baptisma, scilicet Spiritus S. et ignis. Baptisma infantum est mera traditio humana. [thes. 12]

37) Fractio panis per Christum cum discipulis erat figura spiritualis communionis cum carne Christi, qua homo interior nutritur. Quae autem intelligatur caro Christi supra dictum est n. 23. [thes. 13]

38) Fractio panis non magis necessaria est, quam abstinere a sanguine et suffocato, lavare invicem pedes, infirmos oleo ungere: talia cum sint tantum umbrae meliorum illis non sunt necessaria, qui substantiam assecuti sunt. [thes. 13]

39) Solus Deus conscientiarum est Dominus. Caedes, carceres, exilia, proscriptiones dissentientium, semper injustae. [thes. 14]

40) Nemini licet praetextu impellentis conscientiae turbas movere vel cuiquam nocere; qui secus faciet juste punietur. [thes. 14]

41) Detectio capitis, flexio corporis caeteraeque stultae et superstitiosae formalitates non faciunt nisi ad fovendam humanam superbiam ideoque negligi debent. [thes. 15]

42) Ludi inutiles frivolaeque nugae quas vocant recreationes non nisi ad pretiosum tempus perdendum inventae sunt, mentemque ab audiendo spiritu intus loquente, et sensu vivace timoris Dei divertunt, ideoque a vero Christiano damnari et vitari debent. [thes. 15]