Series VI Band 4 · No. 434₁.
Theologiae vere Christianae apologia Carolo II. Magnae Britanniae regi a Roberto Barclajo scoto-britanno oblata
Theologiae vere Christianae Apologia Carolo II. Magnae Britanniae
*Datum Epistolae dedicatoriae: ab Uria loco peregrinationis meae in nativa~~
~~mea Scotiae patria die 25 mensis, vulgo novembris anno 1675.
Complures ponit Theses easque explicat:
Thesis 1. Cum summa hominis felicitas posita sit in vera Dei cognitione, Joh.~~
~~XVII. v. 3, sequitur et fundamentum hujus cognitionis cognosci debere.
In explicatione citat Epicteti locum: *Scito, principium fundamentumque pietatis~~
~~hoc esse habere* ŏruàw [y̑polh́ceiw] *rectas opiniones de Deo. *
*Thesis 2. Nemo patrem novit nisi per filium. Matth. XI. 27, Luc. X. 22, Joh.~~
~~XIV. 6. Revelatio autem filii est in et per Spiritum S. 1. Cor. II. 11. 12, 1. Cor. XII, 3.
Ideo testimonium Spiritus S. internum, mentem illuminans, est verum atque unicum
cognitionis Dei ac fidei vivificae principium. Quod omnibus seculis idem fuit: et ex hoc
principio revelationes prophetarum et Apostolorum profectae et postea in scripta redactae
sunt. Ideo etsi Testimonium hoc internum non pugnet cum verbo externo, imo nec cum
ratione, tamen ad verbum vel rationem, velut normam exigi non debet; cum ipsum sit sua
luce clarum quemadmodum notiones communes v.g. totum esse sua parte majus et*
*similes.
Explicatio. Rom. VIII. 9. Olim Christiani qui Spiritum Christi habebant, et Dei~~
~~filii qui Dei Spiritu acti v. 14. Hodie plerique Christiani ne cognoscunt quidem hoc
Spiritus testimonium, et cum in se non experiantur, in aliis negant. [cap. 1] Interea ex
omnibus Christianorum sectis quolibet seculo id agnovere et experti sunt. (Citat ut obiter
dicam Tertulliani locum de velandis virginibus cap. 1, sed non observavit ibi Tertullianum*
*per Paracletum intelligere Montanum.) Multa citat loca, sed parum apta, potuisset
enim similia citare infinita; unus est notabilis locus Melanchthonis annot. 6. in [Johan.] Et
Origenes: divinum illud lumen animae quod luculentius est omni demonstratione. [cap. 2]*
*Christiani definitio est, qui habet Spiritum Christi eoque agitur. Multi~~
~~docti omnium confessione damnantur, multi salvantur simplices. Non contemno externa
auxilia, sed non de eo jam loquor quod utile Christiano, sed quod necessarium
est. [cap. 3] Si absit Spiritus Christi scientia est qualis psittaci. [cap. 6] Dei immediata
loquendi Methodus per Spiritum nulla aetate cessavit. Heb. XI. 7. Fides Noae ex eo quod
Deus ei locutus erat. [cap. 7] Somnia, visiones, voces externae, non sunt proprie objectum
formale fidei quia dubitationi obnoxia, et a diabolo imitabilia. [cap. 8] Calvini locus
notabilis Instit. lib. 3. cap. 2. Homo carnalis ex verbo externo intelligit fidem, ut caecus*
*colores si ei liber optices praelegatur. Privilegium ovis Christi est, ut vocem pastoris
audiat. [cap. 10]
Thesis 3. Scriptura Sacra [est] tantum origo fontis non ipse fons nec primaria~~
~~regula fidei et morum. Credimus Scripturae quia a spiritu processit, multo magis Spiritui
ipsi.
[Explicatio.] Scriptura Sacra de particulari cujusque vocatione instruere non potest sed opus est spiritu loquente. [cap. 2]
Thesis 4. Lapsu Adae privati sunt homines testimonio illo interno seu semine Dei,~~
~~et subjecti potentiae naturae et semini Satanae. Hoc semen Diaboli infantibus non imputatur,
quamdiu non actu peccaverunt.
[Explicatio.] Augustinus declinante jam aetate zelo contra Pelagium agitatus, omnium ex antiquitate primus peccatum originis commentus est, unde hodie non hor rescunt affirmare innumeros infantes sempiterne damnatos esse. [cap. 1] Cum tamen ad Ephes. II dicantur natura filii irae qui ambulant secundum principem aëris. [cap. 4]
*Thesis 5. *Deus ita dilexit Mundum, ut filium suum unigenitum dederit, ut omnis~~
~~qui credit in eum servetur*, qui illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum.*
*Unde universalis est redemtio Christi. Hoc lumen non minus universale est quam semen
peccati.
Thesis 6. Non ergo opus est recurrere ad ministerium angelorum aliquosque
modos miraculosos quibus ajunt Deum usum ad manifestandam doctrinam et historiam
passionis Christi in omnibus orbis angulis apud illos qui prima et communi gratia bene
usi sunt. Sed contra hinc sequitur aliquos ex antiquis philosophis vitam aeternam consecutos,
et nunc posse aliquos qui nomen et historiam Christi ignorant gratiae seu luminis
illius supernaturalis participes fieri, si scilicet obtemperent semini et lumini ejus illucenti
cordibus suis, in quo lumine communio habetur cum patre et filio, ita ut ex impiis sancti
fiant, et amatores potentiae illius, cujus internis et secretis viribus se converti sentiunt, et
doceri, quod sibi fieri nolint alteri non facere, in quibus ipse Christus affirmat omnia
includi. Itaque non satis abunde veritatem annuntiarunt, qui affirmantes Christum pro
omnibus mortuum fuisse absolutam externae historiae cognitionis necessitatem addiderunt,
ad assequendum salutiferum ejus effectum. Inter quos praecipue remonstrantes
Belgici fuerunt, et alii complures universalis redemtionis affirmatores; eo quod non
posuerunt salutis extensionem et exhibitionem in divino illo et Evangelico principio
luminis et vitae quo Christus illuminavit omnem hominem venientem in Mundum, quod
praeclare et perspicue exhibetur Genes. VI. 3, Deut. XXX. 14, Joh. I. 7. 8. 9. 16, Rom. X.
8, Tit. II. 12.
[Explicatio.] Mors Christi non tantum pro omnibus contigit, sed et omnes attingit efficaciter, ita ut in proxima salutis sint positi. Unusquisque tenetur credere sibi Deum misericordem. Ergo id est verum. Non vero unusquisque tenetur credere Historiam Christi, quam forte nec audivit. Multi ultra diem vivere possunt, post quem nulla ipsis est salutis possibilitas, sed obdurantur, et dantur in reprobum sensum. Semen illud Dei, in animis apparens est spirituale Christi corpus, quod omnes sancti concedunt, illud verbum aeternum immediate habitabat in sancto illo homine Jesu Christi, itaque ille velut caput, nos ut membra. Putamus itaque Christum habuisse verum corpus et in corpore et anima glorificatum. [cap. 12] Hoc lumen non est accidens sed realis et spiritualis substantia quam anima hominis apprehendere et sentire potest. Nullum accidens in subjecto est quin subjectum ab eo denominetur, at hoc semen est in impiis, velut nudum granum in terra petrosa. Sanitas non est in corpore quin corpus denominetur sanum, sed medicamentum est in corpore etiam non sano vel non curato. [cap. 14] Omnes ad quos pervenit historia Christi credimus ad eam credendam teneri, et ab illo interno lumine ad credendum inclinari. Utilissima enim ejus scientia est. [cap. 15]
Antichristus sedet in templo Dei, quando ratio in homine se exaltat super lumen supernaturale. Semen illud in homine agit non quando homo vult, sed quando domino videtur bonum, uti lacus Bethsaidae non omnes qui se eo abluere sanavit, sed qui se abluere postquam angelus movit aquas.
Unicuique die visitationis ejus sol justitiae illucescit. [cap. 16]
Deus haud dubie magis amavit Johannem quam Judam proditorem, attamen unicuique eam gratiae mensuram dedit, qua salvari potuit. [cap. 18]